B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X L

_________________________________________________

XL
1 2 

gallice    1    app. 1
1 Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiis parentum succedentibus cum inexpiabili bello et reges et regnum Syriae consumptum esset, ad externa populus auxilia concurrit peregrinosque sibi reges circumspicere coepit. 2 Itaque cum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolomeum ab Aegypto arcessendum censeret, occurreretque quod et Mithridates inplicitus bello Romano esset, Ptolomeus quoque hostis semper fuisset Syriae, 3 omnes in Tigranen, regem Armeniae, consensere, instructum praeter domesticas uires et Parthica societate et Mithridatis adfinitate. 4 Igitur accitus in regnum Syriae per X et VII annos tranquillissimo regno potitus est ; neque bello alium lacessere neque lacessitus inferre alii bellum necesse habuit
 
gallice    2    app. 2
1 Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terrae motu uastata est, quo centum septuaginta milia hominum et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices responderunt 2 Igitur Tigrane a Lucullo uicto rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. 3 Sed quod Lucullus dederat, postea ademit Pompeius qui poscenti regnum respondit ne uolenti quidem Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui X et VII annos, quibus Tigranes Syriam tenuit, in angulo Ciliciae latuerit, uicto autem eodem Tigrane a Romanis alieni operis praemia postulet 4 Igitur ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod tueri nesciat, ne rursus Syriam Iudaeorum et Arabum latrociniis infestam reddat. 5 Atque ita Syriam in prouinciae formam redegit, paulatimque Oriens Romanorum discordia consanguineorum regum factus est.

____________


M YO def.
 
      1
1 concurrit tpi Gal. See. : decu- CD Rue. || sibi post reges trans. t See.
2 occurreretque tpi : occuparet- CD.
4 X et VII Rue. Gal. : X et VIII AG p See. X et VIIII VQ decem et octo ELS decem et septem F decem septem CD.
 
      2
2 tigrane . . . uicto tpi : -es . . . -or CD || syriae rex trans. CD, et ante syriae add. ex.
3 X et VII G Rue. Gal. : decem et VII A X et VIII V See. X et VIIII Q decem et septem i decem et octo p XVII CD || latuerit tpi :-tens CD.
4 arabum tpi : -biam CD.