B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X X I

_________________________________________________

XXXI
1 2 3 4 5 6 7 8 

gallice    1    app. 1
1 Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque paruuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae occupare Aegyptum statuit. 2 Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti ciuitates cum inuasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi. 3 Quibus spretis interiecto tempore alia legatio superuenit, quae omissa pupilli persona ciuitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. 4 Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit. 5 Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae ciuitates occupauerat. 6 Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae uires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei uideatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet. 7 Ob quam causam imperium ei prorogatum. 5 Terribile quippe Antiochi bellum Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho inisse societatem apud Romanos criminabantur, 8 negantes eum aequo animo sub legibus uiuere adsuetum imperio et inmoderata licentia militari ; semperque taedio quietis urbanae nouas belli causas circumspicere. 9 Quae etsi falsa nuntiata fuissent, apud timentes tamen pro ueris habebantur.
 
gallice    2    app. 2
1 Denique senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Seruilium mittit eique tacitis mandatis praecipit ut, si posset, eum per aemulos eius interficeret metuque inuisi nominis tandem populum Romanum liberaret. 2 Sed res Hannibalem non diu latuit, uirum ad prospicienda cauendaque pericula paratum nec minus in secundis aduersa quam in aduersis secunda cogitantem. 3 Igitur cum tota die in oculis principum legatique Romani in foro Karthaginiensium obuersatus in supremum fuisset, adpropinquante uespere equum conscendit et rus suburbanum, quod propter litus maris habebat, ignaris seruis iussisque ad portam reuertentem opperiri, contendit. 4 Habebat ibi nauem cum remigibus occulto sinu litoris absconditam ; erat et grandis in eo agro pecunia praeparata, ut, cum res exegisset, nec facultas fugam nec inopia moraretur. 5 Lecta igitur seruorum iuuentute, quorum copiam Italicorum captiuorum numerus augebat, nauem conscendit cursumque ad Antiochum dirigit. 6 Postera die ciuitas principem suum ac tum temporis consulem in foro expectabat. 7 Quem ut profectum nuntiatum est, non aliter quam si urbs capta esset, omnes trepidauere exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. 8 Legatus uero Romanus, quasi iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur trepidumque nuntium refert.
 
gallice    3    app. 3
1 Interim in Graecia Flamininus iuncta cum quibusdam ciuitatibus societate Nabidem tyrannum duobus continuis proeliis subigit et grauibus pacis legibus fractum uelut exsanguem in regno relinquit. 2 Sed libertate Graeciae restituta deductisque ab urbibus praesidiis, cum Romanus exercitus in Italiam reportatus esset, uelut uacua rursus possessione sollicitatus multas ciuitates repentino bello inuasit. 3 Quibus rebus exterriti Achaei, ne uicinale malum etiam ad se serperet, bellum aduersus Nabidem decernunt ducemque praetorem suum Philopoemenem, insignis industriae uirum, constituunt, 4 cuius in eo bello tanta uirtus enituit ut opinione omnium Flaminino, Romano imperatori conpararetur. 5 Eodem tempore Hannibal, cum ad Antiochum peruenisset, uelut deorum munus excipitur, 6 tantusque eius aduentu ardor animis regis accessit, ut non tam de bello quam de praemiis uictoriae cogitaret. 7 Sed Hannibal, cui nota Romana uirtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in Italia posse. 8 Ad hoc sibi centum naues et decem milia peditum, mille equitum poscebat, promittens hac manu non minus bellum quam gesserit Italiae restauraturum 9 et in Asia regi sedenti aut uictoriam de Romanis aut aequas pacis condiciones relaturum, 10 quippe et Hispanis bello flagrantibus ducem tantum deesse, et Italiam notiorem sibi nunc quam pridem fuisse ; sed nec Karthaginem quieturam sociamque se ei sine mora praebituram.
 
gallice    4    app. 4
1 Cum regi consilia placuissent, mittitur Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet ; nihil dicat partibus nisi animos Karthaginiensium deesse : Asiam et uires belli et sumptum praebituram. 2 Haec cum perlata Karthaginem essent, nuntius ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum interrogaretur ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad uniuersum senatum missum ; nec enim opus hoc singulorum, sed uniuersorum esse. 3 Dum multis diebus deliberant an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa naue ad Hannibalem reuertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per legatum deferunt. 4 Romani quoque legatos ad Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum inuisumque regi redderent. 5 Itaque legati cum Ephesi conuenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt. 6 Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa Hannibalem fuere, dicentes timide eum a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide custodiant ; 7 nec bella eum Romanorum magis odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non priuatas inter duces bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. 8 Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur, ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet 9 Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre, expertemque totius consilii et ueluti hostem proditoremque suum odisse coepit. Quae res tantum apparatum beIli cessante imperatoria arte corrupit. 10 Senatus mandata fuerant, contentus terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret. Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.
 
gallice    5    app. 5
1 Dicitur, cum frequenter de bello consilium remoto Hannibale habuisset, tandem eum uocari iussisse, non ut ex sententia eius aliquid ageret, sed ne per omnia spreuisse uideretur, omnibusque perrogatis postremum interrogasse. 2 Quo ille animaduerso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad supplendum numerum sententiarum se uocatum ; tamen et odio Romanorum et amore regis apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se uiam gerendi belli edisserturum. 3 Veniam deinde libertati praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait, neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia sit ; 4 quippe Romanos uinci non nisi armis suis posse nec Italiam aliter quam Italicis uiribus subigi ; siquidem diuersum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus. 5 Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas expugnasse ; cum Romano, seu occupaueris prior aliqua seu uiceris, tamen etiam cum uicto et iacente luctandum esse. 6 Quam ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis uiribus, suis armis posse uincere, sicut ipse fecerit. 7 Sin uero quis illis Italia uelut fonte uirium cesserit, proinde falli ac si quis amnes non ab ipsis fontium primordiis deriuare, sed concretis iam aquarum molibus auertere uel exsiccare uelit. 8 Haec et secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc praesentibus amicis ideo repetisse ut scirent omnes rationem gerendi cum Romanis belli, eosque foris inuictos, domi fragiles esse. 9 Nam prius illos urbe quam imperio prius Italia quam prouinciis exui posse ; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse ; neque umquam se uictum prius quam terris eorum cesserit ; reuerso Karthaginem statim cum loco fortunam belli mutatam.
 
gallice    6    app. 6
1 Huic sententiae obtrectatores amici regis erant non utilitatem rei cogitantes, sed uerentes ne probate consilio eius primum apud regem locum gratiae occuparet. 2 Et Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria uictoriae Hannibalis, non sua esset. 3 Omnia igitur uariis adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio uel ratione agebatur. Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus nouis cotidie nuptiis deditus erat. 4 Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque beile necessaria summa industria parabat, ciuitates socias confirmabat, dubias inliciebat ; nec alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit. 5 Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit castraque ditia uictoribus relinquit. 6 Deinde cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo peruenisset, paenitere neglecti consilii coepit reuocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex sententia eius agere. 7 Interim nuntiatur ei Liuium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis nauibus ad bellum nauale a senatu missum aduentare ; quae res spem illi restituendae fortunae dedit. 8 Itaque priusquam sociae ciuitates ad hostes deficerent, decernere nauali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam noua posse uictoriae gloria aboleri. 9 Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur. Sed neque Asiani milites Romanis neque naues eorum pares rostratis nauibus fuere ; minor tamen clades ducis sollertia fuit. 10 Romam nondum opinio uictoriae uenerat et idcirco in consulibus creandis suspensa ciuitas erat.
 
gallice    7    app. 7
1 Sed aduersus Hannibalem ducem quis melius quam Africani frater crearetur, cum uincere Poenos opus Scipionum esset ? 2 Creatur igitur consul Lucius Scipio, eique datur legatus frater Africanus ut intellegeret Antiochus non maiorem fiduciam se in Hannibale uicto quam Romanos in uictore Scipione habere. 3 Traicientibus in Asiam Scipionibus exercitum iam utrubique profligatum bellum nuntiatum est, uictumque Antiochum terrestri, Hannibalem nauali belle inuenerunt. 4 Primo igitur aduentu eorum legatos pacem petentes Antiochus ad eos mittit peculiare donum Africano ferentes filium ipsius, quem rex paruo nauigio traicientem ceperat. 5 Sed Africanus priuata beneficia a rebus publicis secreta esse dixit, aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, uerum etiam uitae ipsi praeponantur. 6 Proinde gratum se munus accipere priuatoque inpendio munificentiae regis responsurum. Quod ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae decidi posse respondit. 7 Nam neque de redimendo filio umquam tractauit nec senatum de eo agere permisit sed, ut dignum maiestate eius erat, armis se recepturum filium dixerat. 8 Post haec leges pacis dicuntur : ut Asia Romanis cederet, contentus Syriae regno esset, naues uniuersas, captiuos et transfugas traderet sumptumque omnem belli Romanis restitueret. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, nondum ita uictum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur, bellique ea inritamenta, non pacis blandimenta esse.
 
gallice    8    app. 8
1 Igitur cum ab utrisque bellum pararetur ingressique Asiam Romani Ilium uenissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos, Romanis se ab his procreatos referentibus ; 2 tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. 3 Iuuabat Ilienses nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut auitum regnum uindicare, optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. 4 Contra Romanos auitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium uidendi tenebat. 5 Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antioche commissum. 6 Cum in dexteriore cornu pulsa legio Romana maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus militum, ad tutelam castrorum relictus armare se milites suos et extra uallum progredi iubet strictisque gladiis fugientibus minari, morituros dicens, ni in proelium reuertantur, infestioraque sua quam hostium castra inuenturos. 7 Adtonita tam ambiguo periculo legio comitantibus commilitonibus, qui fugere eos prohibuerant, in proelium reuertitur, magnaque caede edita initium uictoriae fuit. Caesa hostium L milia, capta XI. 8 Antiocho pacem petenti nihil ad superiores condiciones additum, Africano praedicante, Romanos neque, si uincantur, animos minuere neque, si uincant, secundis rebus insolescere. 9 Captas ciuitates inter socios diuisere, muneri Romano aptiorem Asiam quam possessioni uoluptariae iudicantes ; quippe uictoriae gloriam Romano nomini uindicandam, opum luxuriam sociis relinquendam.

____________


MYO def.
 
      1
1 philopatore GVQ pi : philippopatro A antipatro CD || praeda tpi See. : -dae CD Rue. Gal.
2 ei om. AE.
3 in om. CD.
6 macedoniam secl. Rue. || a ante Philippo om. CD || ita et post graeciam trans. Rue. || a nabide liberet tpi : nabi dimitteret CD.
8 militari tpi : -ris rei CD.
 
      2
1 legatos ante aemulos add. C1 del. C2.
3 tota pi CD : -to t || equum tpi : aequo CD || rus suburbanum F2 S Rue. Gal. : rus ur- tp See. rursus ur- EF1 L rursus subur- CD.
4 nauem . . . absconditam CD Rue. : -es . . . -tas tpi Gal. See. || † post fugam sign. Rue.
7 ominati tpi : comminati CD.
8 tacitus tpi : ita citus CD.
 
      3
1 proeliis tpi Gal. See. : bellis CD Rue. || et grauibus GVQ pi See. : et grauiter A Gal. grauibusque CD Rue. || pacis legibus om. tpi Gal. || fractum tpi : factus CD || relinquit i CD Rue. Gal. : -liquit tp See.
2 inuasit tpi Gal. See. : oppress- CD Rue.
3 uicinale i CD Rue. : -num tp Gal. See.
6 eius aduentu tpi : -tus eius CD.
8 et ante mille add. CD Rue. Gal.
10 se ei om. CD.
 
      4
1 in bellum tpi Gal. See. : belli CD Rue.
2 perlata pi CD Rue. Gal. : rel- t See.
4 apparatum tpi : -us CD || regi post redderent trans. AV Gal. See.
6 eum ante timide trans. t Gal. See.
8 quarum pi See. : quare t quorum CD Rue. Gal.
9 coepit om. CD.
10 inponeret tpi :-rent CD.
 
      5
1 perrogatis ti Gal. See. : praero- p CD Rue.
2 se om. CD || exilium sibi tpi : sibi auxilium CD || edisserturum t Gal. See. : et disserturum p non deserturum i dissertaturum CD edissertaturum Rue.
3 sibi om. CD.
5 temporisque tpi Gal. See. : -sue CD Rue. || agros om. CD || et iacente tpi : etiam gente CD.
6 lacessat pi CD : -seret t.
8 et secreto se tpi : est decreto CD.
9 eorum om. CD || cesserit tpi : -sit CD.
 
      6
2 tantum ti See. : tam p CD Rue. Gal.
4 ciuitates - confirmabat om. CD.
5 congressione i CD : condici- tp.
7 ei liuium Q See. : ei uiuium AV ei iuuium G ei uibium p ei milium EL ei emilium F aemilium S g. iulium CD c. liuium Rue. Gal. || ad pi CD Rue. Gal. : in t See.
8 uictoriae gloria pi CD : uictoria t.
10 romam tpi : -ae CD || nondum tpi : dum non CD || et idcirco tpi : idcircoque CD.
 
      7
2 lucius tpi : publius CD.
3 iam om. CD.
5 secreta esse p CD Rue. Gal. : secreta t See. priuata esse i.
7 nam neque tpi Gal. See. : nanque CD nam † neque Rue. || filium dixerat pi Rue. : dixerat t Gal. See. f. -xit CD.
8 sumptumque omnem belli tpi : omnemque b. apparatum CD.
 
      8
1 iliensium - fuit om. t || profectos om. CD.
3 iuuabat tpi : -bant CD.
4 auitos tpi : -ti CD || desiderium uidendi tpi Gal. See. : uisendi d. CD d. uisendi Rue.
5 proelium . . . commissum ti Gal. See. : -ium . . . -so PZ CD -io . . . -so X See.
6 in dexteriore (ex- G) cornu pulsa tpi Gal. See. : clusa d. c. CD inclusa d. c. Rue. || morituros tpi : mortem CD.
7 adtonita tpi : -iti CD || reuertitur tpi : -tuntur CD.
8 animos minuere i CD Rue. : -mis -ui t Gal. See. -os -ui p.
9 muneri romano aptiorem asiam quam possessioni uoluptariae Gal. See. : muneris romani ap. as. q. possessiones uoluptarias tp minus romani ap. as. q. possessiones (-nis G) uoluntarias i muneris romano ap. as. q. possessionem CD muneris romani ap. † as. q. possessiones uoluptarias Rue. et alii alia || arbitrabantur post relinquendam add. CD.