gallice 1 app. 1
1 Olympias, Pyrrhi Epirotae regis filia, amisso marito eodemque germano fratre Alexandro cum tutelam filiorum ex eo susceptorum, Pyrrhi et Ptolomei, regnique administrationem in se recepisset, Aetolis partem Acarnaniae, quam in portionem beIli pater pupillorum acceperat, eripere uolentibus ad regem Macedoniae Demetrium decurrit 2 eique habenti uxorem Antiochi, regis Syriae, sororem filiam suam Phthiam in matrimonium tradit ut auxilium, quod misericordia non poterat, jure cognationis obtineret. 3 Fiunt igitur nuptiae, quibus et noui matrimonii gratia adquiritur et ueteris offensa contrahitur. 4 Nam prior uxor, uelut matrimonio pulsa, sponte sua ad fratrem Antiochum discedit eumque in mariti bellum inpellit. 5 Acarnanes quoque diffisi Epirotis aduersus Aetolos auxilium Romanorum inplorantes obtinuerunt a Romano senatu, ut legati mitterentur qui denuntiarent Aetolis, praesidia ab urbibus Acarnaniae deducerent paterenturque liberos esse qui soli quondam aduersus Troianos, auctores originis suae, auxilia Graecis non miserint.
gallice 2 app. 2
1 Sed Aetoli legationem Romanorum superbe audiuere, Poenos illis et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi sint, 2 exprobrantes dicentesque prius illis portas aduersus Karthaginienses aperiendas, quas clauserit metus Punici belli, quam in Graeciam arma transferenda. 3 Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur. 4 Aduersus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse captamque non ferro defendisse, sed auro redemisse ; 5 quam gentem se aliquanto maiore manu Graeciam ingressam non solum nullis externis uiribus, sed ne domesticis quidem totis adiutos uniuersam delesse, sedemque sepulcris eorum praebuisse quam illi urbibus imperioque suo proposuerant ; 6 contra Italiam trepidis ex recenti urbis suae incendio Romanis uniuersam ferme a Gallis occupatam. 7 Prius igitur illis Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua defendenda. 8 Quos autem homines Romanos esse ? nempe pastores qui latrocinio iustis dominis ademptum solum teneant, qui uxores cum propter originis dehonestamenta non inuenirent, ui publica rapuerint, 10 qui denique urbem ipsam parricidio condiderint murorumque fundamenta fraterno sanguine adsperserint. 11 Aetolos autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et uirtute ceteris praestitisse ; 12 solos denique esse qui Macedonas imperio terrarum semper florentes contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post Persas Indosque deuictos, cum omnes nomen eius horrerent, edicta spreuerint. 13 Monere igitur se Romanos contenti sint fortuna praesenti nec prouocent arma quibus et Gallos caesos et Macedonas contemptos uideant. 14 Sic dimissa legatione Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse uiderentur, fines Epiri regni et Acarnaniae depopulantur.
gallice 3 app. 3
1 Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in locum Pyrrhi, fratris defuncti, Ptolomeus successerat, 2 qui cum hostibus instructo exercitu obuius processisset, infirmitate correptus in itinere decedit. 3 Olympias quoque gemino funerum uulnere adflicta, aegrum spiritum trahens non diu filiis superuixit. 4 Cum ex gente regia sola Nereis uirgo cum Laodamia sorore superesset, Nereis nubit Geloni, Siciliae tyranni filio, 5 Laodamia autem cum in aram Dianae confugisset concursu populi interficitur. 6 Quod facinus dii inmortales adsiduis cladibus gentis et prope interitu totius populi uindicauerunt. 7 Nam et sterilitatem famemque passi et intestina discordia uexati externis ad postremum bellis paene consumpti sunt. 8 Milo quoque, Laodamiae percussor, in furorem uersus nunc ferro, nune saxo, in summa dentibus laceratis uisceribus duodecima die interiit. 9 His in Epiro gestis interim in Macedonia Demetrius rex relicto filio Philippo, paruulo admodum, decedit, 10 cui Antigonus tutor datus accepta in matrimonium matre pupilli regem se constitui laborat. 11 Interiecto deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia teneretur, in publicum sine satellitibus procedit, 12 proiectoque in uulgus diademate ac purpura dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis nesciat aut cui parere ipsi sciant ; 13 se adhuc inuidiosum illud regnum non uoluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. 14 Commemorat deinde beneficia sua : ut defectionem sociorum uindicauerit, ut Dardanos Thessalosque exultantes morte Demetrii regis conpescuerit, ut denique dignitatem Macedonum non solum defenderit, uerum et auxerit. 15 Quorum si illos paeniteat, deponere imperium et reddere illis munus suum, quia regem quaerant cui imperent. 16 Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet, tam diu recusauit quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
gallice 4 app. 4
1 Post haec bellum Spartanis infert, qui soli Philippi Alexandrique bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma contempserant. 2 Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque uiribus fuit, cum hi pro uetere Macedonum gloria, illi non solum pro inlibata libertate, sed etiam pro salute certarent. 3 Victi Lacedaemonii non ipsi tantum, uerum etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere. 4 Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem fleuit, filiorum mortes senes laudabant, patribus in acie caesis filii gratulabantur, suam uicem omnes dolebant quod non et ipsi pro patriae libertate cecidissent. 5 Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, uulnera curabant, lassos reficiebant ; 6 inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio, magisque omnes publicam quam priuatam fortunam lugebant. 7 Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes toto corpore suo pariter et hostium cruore madens superuenit 8 ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum onus deposuit, 9 sed adclinis parieti, cum milia sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus ut se ad meliora rei publicae tempora reseruarent, 10 tunc cum coniuge et liberis Aegyptum ad Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa dignatione regis uixit 11 Postremo post Ptolomei mortem a filio eius cum omni familia interficitur. 12 Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae urbis miseratus a direptione milites prohibuit ueniamque his, qui superfuerant, dedit, 13 praefatus bellum se cum Cleomene, non cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira finita sit ; 14 nec minori sibi gloriae fore si ab eo seruata Lacedaemon a quo solo capta sit, proderetur. 15 Parcere igitur se solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret, non superfuissent. 16 Nec multo post ipse decedit regnumque Philippo pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.
____________
M YO C def.
1
1 germano om. X.
2 phthiam edd. : ptiam t pythiam pi D.
2
2 aduersus karthaginienses W : secl. Rue. Gal.
7 illis om. p D Gal. See. || quam aliena appetenda post defendenda add. p See., secl. Rue. Gal.
3
3 aegrum W Gal. : -re Rue. See.
7 et ante externis add. i D Rue.
12 proiectoque om. t || sine ante diademate add. t.
4
2 uetere pi D : -rum t.
4 mortes pi D Rue. : -em t Gal. See.
9 hortatus tpi : -ur D.
10 tunc AX i D : tum GV PZ Gal. See. tun Q secl. Rue. || diu tp See. : diu et i Rue. Gal. om. D || in summa dignatione AGQ p edd. : in summa dignitate VD in summa dignati onere E in summam dignati honere F in summam dignitati honere S in summam dignationem L.
12 superfuerant PZ i D Rue. Gal. : -rfuerunt t See. -rerant X.
13 eius post ira add. tp Gal. See.
15 se om. t Gal. See.