|
|
-
- E p i t o m a
H i s t o r i a r u m P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i T r o g i
L i b e r I X
- _________________________________________________
gallice 1 app. 1
1 In Graeciam Philippus cum uenisset, sollicitatus paucarum ciuitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes uniuersarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. 2 Ad cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. 3 Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit, dein uariante uictoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium juris habita est ; 4 quae incerta possessio effecit ut nemine quasi suam auxiliis iuuante libertatem constantius tueretur. 5 Igitur Philippus longa obsidionis mora exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur. 6 Captis itaque CLXX nauibus mercibusque distractis, anhelantem inopiam paululum recreauit. 7 Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, 8 filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. 9 In Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium inpensas belli alio bello refecturus.
gallice 2 app. 2
1 Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus ; 2 cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas soluit. 3 Itaque Atheas remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse neque adoptionem mandasse ; 4 nam neque uindicta Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi filio deesse. 5 His auditis Philippus legatos ad Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere bellum cogatur ; 6 quod eo promptius eum facere debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem uiae, non modo officii pretia dederit. 7 Atheas inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed uix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse quibus tantum regem expleat ; 8 et turpius putare paruo defungi quam totum abnuere ; 9 Scythas autem uirtute animi et duritia corporis, non opibus censeri. 10 Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient Atheae dum Byzantium obsidet, uouisse se statuam Herculi ; 11 ad quam in ostio Histri ponendam se uenire, pacatum accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis uenturus. 12 Ille si uoto fungi uellet, statuam sibi mitti iubet ; non modo ut ponatur, uerum etiam ut inuiolata maneat pollicetur ; exercitum autem fines ingredi negat se passurum. 13 Ac si inuitis Scythis statuam ponat, eo digresso sublaturum uersurumque aes statuae in aculeos sagittarum. 14 His utrimque inritatis animis proelium committitur. Cum uirtute numero et animo praestarent Scythae, astu Philippi uincuntur. 15 XX milia puerorum ac feminarum capta, pecoris magna uis, auri argentique nihil : ea primum fides inopiae Scythicae fuit. 16 XX milia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.
gallice 3 app. 3
1 Sed reuertenti a Scythia Triballi Philippo occurrunt ; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant. 2 Hinc iurgium et mox proelium ; in quo ita in femore uulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur. 3 Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est. Ita Scythica uelut deuota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere. 4 Vbi uero ex uulnere primum conualuit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, 5 quorum causae Thebani se iunxere, metuentes ne uictis Atheniensibus ueluti uicinum incendium belli ad se transiret. 6 Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas ciuitates societate legationibus Graeciam fatigant ; communem hostem petunt communibus uiribus submouendum ; 7 neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. 8 Motae quaedam ciuitates Atheniensibus se iungunt ; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. 9 Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata uirtute Mace-donum uincuntur. 10 Non tamen inmemores pristinae gloriae cecidere ; quippe aduersis uulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. 11 Hic dies uniuersae Graeciae et gloriam dominationis et uetustissimam libertatem finiuit.
gallice 4 app. 4
1 Huius uictoriae callide dissimulata laetitia est. Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in conuiuio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita uicit, ut uictorem nemo sentiret. 2 Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. 3 Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperauit, ut neque apud suos exultasse neque apud uictos insultasse uideretur. 4 Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captiuos gratis remisit et bello consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est. 5 Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungeret, Athenas misit. 6 Thebanorum porro non solum captiuos, uerum etiam interfectorum sepulturam uendidit. 7 Principes ciuitatis alios securi percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupauit. 8 Pulsos deinde per iniuriam in patriam restituit ; ex horum numero trecentos exules iudices rectoresque ciuitati dedit. 9 Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent huius constantiae fuerunt ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re publica actum cum damnati essent, quam cum restituti, contenderent. 10 Mira prorsus audacia : de iudicibus uitae necisque suae. quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque absolutionem quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci, uerbis usurpant libertatem.
gallice 5 app. 5
1 Conpositis in Graecia rebus Philippus omnium ciuitatum legatos ad formandum rerum praesentium statum euocari Corinthum iubet. 2 Ibi pacis legem uniuersae Graeciae pro meritis singularum ciuitatum statuit, consiliumque omnium ueluti unum senatum ex omnibus legit. 3 Soli Lacedaemonii et regem et leges contempserunt, seruitutem, non pacem rati, quae non ipsis ciuitatibus conueniret, sed a uictore ferretur. 4 Auxilia deinde singularum ciuitatum describuntur, siue adiuuandus ea manu rex oppugnante aliquo foret seu duce illo bellum inferendum. 5 Neque enim dubium erat imperium Persarum his apparatibus peti. 6 Summa auxiliorum CC milia peditum fuere et equitum XV milia ; 7 extra hanc summam et Macedoniae exercitus erat et confinis domitarum gentium barbaria. 8 Initio ueris tres duces in Asiam Persarum iuris praemittit, Parmenionem, Amyntam et Attalum, cuius sororem nuper expulsa Alexandri matre Olympiade propter stupri suspitionem in matrimonium receperat.
gallice 6 app. 6
1 Interea, dum auxilia a Graecia coeunt, nuptias Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, celebrat. 2 Dies erat pro magnitudine duorum regum, et conlocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. 3 Sed nec ludorum magnificentia deerat ; ad quorum spectaculum Philippus cum sine custodibus corporis medius inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, 4 Pausanias, nobilis ex Macedonibus adulescens, nemini suspectus, occupatis angustiis Philippum in transitu obtruncat diemque laetitiae destinatum foedum luctu funeris facit. 5 Hic primis pubertatis annis stuprum per iniuriam passus ab Attalo fuerat, cuius indignitati haec etiam foeditas accesserat. 6 Nam perductum in conuiuium solutumque mero Attalus non suae tantum, uerum et conuiuarum libidini uelut scortum uile subiecerat ludibriumque omnium inter aequales reddiderat. 7 Hanc rem aegre ferens Pausanias querelam Philippo saepe detulerat. 8 Cum uariis frustrationibus non sine risu differretur et honoratum insuper ducatu aduersarium cerneret, iram in ipsum Philippum uertit ultionemque, quam ab aduersario non poterat, ab iniquo iudice exegit.
gallice 7 app. 7
1 Creditum est etiam inmissum ab Olympiade, matre Alexandri, fuisse, nec ipsum Alexandrum ignarum paternae caedis extitisse ; quippe non minus Olympiada repudium et praelatam sibi Cleopatram quam stuprum Pausaniam doluisse. 3 Alexandrum quoque regni aemulum fratrem ex nouerca susceptum timuisse ; eoque factum ut in conuiuio antea primum cum Attalo, mox cum ipso patre iurgaret, 4 adeo ut etiam stricto gladio eum Philippus consectatus sit aegreque a filii caede amicorum precibus exoratus. 5 Quamobrem Alexander ad auunculum se in Epirum cum matre, inde ad reges Illyriorum contulerat ; 6 uixque reuocanti mitigatus est patri precibusque cognatorum aegre redire conpulsus. 7 Olympias quoque fratrem suum Alexandrum, Epiri regem, in bellum subornabat peruicissetque, ni filiae nuptus pater generum occupasset. 8 His stimulis irarum utrique Pausaniam de inpunitate stupri sui querentem ad tantum facinus inpulisse credebantur. 9 Olympias certe fugienti percussori etiam equos habuit praeparatos. 10 Ipsa deinde audita regis nece cum titulo officii ad exequias cucurrisset, in cruce pendentis Pausaniae capiti, eadem nocte qua uenit, coronam auream inposuit, quod nemo alius audere nisi haec superstite Philippi filio potuisset. 11 Paucos deinde post dies refixum corpus interfectoris super reliquias mariti cremauit et tumulum ei eodem fecit in loco parentarique eidem quotannis incussa populo superstitione curauit. 12 Post haec Cleopatram, a qua pulsa Philippi matrimonio fuerat, in gremio eius prius filia interfecta, finire uitam suspendio coegit ; spectaculoque pendentis ultione potita est, ad quam per parricidium festinauerat. 13 Nouissime gladium illum, quo rex percussus est, Apollini sub nomine Myrtales consecrauit, hoc enim nomen ante Olympiadis paruulae fuit. 14 Quae omnia ita palam facta sunt ut timuisse uideatur ne facinus ab ea commissum non probaretur.
gallice 8 app. 8
1 Decessit Philippus XL et septem annorum, cum annis XXV regnasset. 2 Genuit ex Larissaea saltatrice filium Arridaeum qui post Alexandram regnauit. 3 Habuit et multos alios filios ex uariis matrimoniis regio more susceptos, qui partim fato, partim ferro periere. 4 Fuit rex armorum quam conuiuiorum apparatibus studiosior, 5 cui maxime opes erant instrumenta bellorum ; diuitiarum quaestu quam custodia sollertior. 6 Itaque inter cotidianas rapinas semper inops erat. 7 Misericordia in eo et perfidia pari iure dilectae. Nulla apud eum turpis ratio uincendi. 8 Blandus pariter et insidiosus, adloquio qui plura promitteret quam praestaret ; in seria et iocos artifex. 9 Amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere sollemnis illi consuetudo. 10 Inter haec eloquentia et insignis oratio, acuminis et sollertiae plena, ut nec ornatui facilitas nec facilitati inuentionum deesset ornatus. 11 Huic Alexander filius successit et uirtute et uitiis patre maior. 12 Itaque uincendi ratio utrique diuersa : hic aperta, ille artibus bella tractabat ; deceptis ille gaudere hostibus, hic palam fusis. 13 Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. 14 Iram pater dissimulare, plerumque etiam uincere ; hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nec modus erat. 15 Vini nimis uterque auidus, sed ebrietatis diuersa uitia : patri mos erat etiam de conuiuio in hostem procurrere, manum conserere, periculis se temere offerre ; Alexander non in hostem, sed in suos saeuiebat ; quam ob rem saepe Philippum uulneratum proelia remisere, hic amicorum interfector conuiuio frequenter excessit. 17 Regnare ille cum amicis nolebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malle, hic metui. 18 Litterarum cultus utrique similis. Sollertiae pater maioris, hic fidei. 19 Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. 20 Parcendi uictis filio animus et promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. 21 Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis totius gloriam filius consummauit.
____________
M YO S C def.
1
2 ad pi D Rue. Gal. || in t See.
6 mercibusque i D Rue. : mercium tp Gal. See.
7 teneretur G X D edd. : tereretur AVQ Z terreretur p sterneretur i.
2
14 numero et animo ego : et animo tp edd. et numero animo i numero D || scythae - uincuntur om. i.
3
1 A PX i D Rue. : ab t Z Gal. See. || triballi tpi : thebani D.
5 belli ad se tpi Gal. See. : ad se bellum D bellum ad se Rue.
6 petunt i D : putant tp Gal. See. putent Rue.
4
1 est om. t Gal. See.
4 gratis PX i D : -iis QZ -ius AGV.
7 redegit tpi edd. : egit D.
9 fuerunt pi D Rue. : -rant t Gal. See.
5
1 formandum W Rue. Gal. : fir- See.
7 erat p D Rue. : -ant ti Gal. See.
6
6 scortum uile pi D Rue. Gal. : scortorum iure t See.
7
3 ex nouerca - 9 praeparatos om. t.
4 sit om. X.
5 reges PX i D Rue. See. : -gem Z Gal.
8 credebantur i D Rue. : -duntur p Gal. See.
9 etiam equos i D : e. quoque p.
12 ultione p Rue. : -onem t Gal. See. -o i -onis D.
8
2 larissaea PX i : -saea t Z -ssa D.
3 multos alios filios pi Rue. See. : A. m. F. AVQ m. A. G Gal. A. F. m. D.
4 apparatibus secl. Rue. Gal.
5 quaestu pi D : -us t.
10 et ante insignis om. D secl. Rue.
12 hic - tractabat om. D || aperta ti See. : aperta ui p aperte Rue. Gal.
|
|