BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus

ca. 345 - ca. 420

 

Vulgata

 

Novum Testamentum

 

_________________________________________________________

 

 

 

Epistula beati Petri apostoli secunda

 

1 2 3

 

 

1

1:1

Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi

1:2

gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri

1:3

quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute

1:4

per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem

1:5

vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam

1:6

in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem

1:7

in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

1:8

haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

1:9

cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

1:10

quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

1:11

sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

1:12

propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate

1:13

iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

1:14

certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi

1:15

dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

1:16

non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

1:17

accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

1:18

et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

1:19

et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

1:20

hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit

1:21

non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.

 

2

2:1

fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

2:2

et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

2:3

et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2:4

si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

2:5

et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

2:6

et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens

2:7

et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit

2:8

aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant

2:9

novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

2:10

magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

2:11

ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium

2:12

hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

2:13

percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum

2:14

oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii

2:15

derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

2:16

correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam

2:17

hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur

2:18

superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

2:19

libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est

2:20

si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

2:21

melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato

2:22

contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti.

 

3

3:1

hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem

3:2

ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris

3:3

hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes

3:4

dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae

3:5

latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

3:6

per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit

3:7

caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

3:8

unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

3:9

non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

3:10

adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

3:11

cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

3:12

expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

3:13

novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat

3:14

propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

3:15

et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

3:16

sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

3:17

vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

3:18

crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen.