|
Vulgata
Novum Testamentum
|
_________________________________________________________
|
|
Epistula beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses secunda
1 2 3
1
|
1:1 | Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
1:2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
1:3 | gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
|
1:4 | ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
|
1:5 | in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
|
1:6 | si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
|
1:7 | et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
|
1:8 | in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
|
1:9 | qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
|
1:10 | cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
|
1:11 | in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
|
1:12 | ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
2
|
2:1 | rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
|
2:2 | ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
|
2:3 | ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
|
2:4 | qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
|
2:5 | non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
|
2:6 | et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
|
2:7 | nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
|
2:8 | et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
|
2:9 | eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
|
2:10 | et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
|
2:11 | ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
|
2:12 | ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
|
2:13 | nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
|
2:14 | ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
|
2:15 | itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
|
2:16 | ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
|
2:17 | exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
3
|
3:1 | de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
|
3:2 | et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
|
3:3 | fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
|
3:4 | confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
|
3:5 | Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
|
3:6 | denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
|
3:7 | ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
|
3:8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
|
3:9 | non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
|
3:10 | nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
|
3:11 | audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
|
3:12 | his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
|
3:13 | vos autem fratres nolite deficere benefacientes
|
3:14 | quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
|
3:15 | et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
|
3:16 | ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
|
3:17 | salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
|
3:18 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen.
|