|
Vulgata
Novum Testamentum
|
_________________________________________________________
|
|
Epistula beati Pauli apostoli ad Ephesios
1 2 3 4 5 6
1
|
1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
|
1:2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
1:3 | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
|
1:4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
|
1:5 | qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
|
1:6 | in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
|
1:7 | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
|
1:8 | quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
|
1:9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
|
1:10 | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
|
1:11 | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
|
1:12 | ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
|
1:13 | in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
|
1:14 | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
|
1:15 | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
|
1:16 | non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
|
1:17 | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
|
1:18 | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
|
1:19 | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
|
1:20 | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
|
1:21 | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
|
1:22 | et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
|
1:23 | quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.
2
|
2:1 | et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
|
2:2 | in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
|
2:3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
|
2:4 | Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
|
2:5 | et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
|
2:6 | et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
|
2:7 | ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
|
2:8 | gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
|
2:9 | non ex operibus ut ne quis glorietur
|
2:10 | ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
|
2:11 | propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
|
2:12 | quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
|
2:13 | nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
|
2:14 | ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
|
2:15 | legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
|
2:16 | et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
|
2:17 | et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
|
2:18 | quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
|
2:19 | ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
|
2:20 | superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
|
2:21 | in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
|
2:22 | in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
3
|
3:1 | huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
|
3:2 | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
|
3:3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
|
3:4 | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
|
3:5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
|
3:6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
|
3:7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
|
3:8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
|
3:9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
|
3:10 | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
|
3:11 | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
|
3:12 | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
|
3:13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
|
3:14 | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
|
3:15 | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
|
3:16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
|
3:17 | habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
|
3:18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
|
3:19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
|
3:20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
|
3:21 | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen.
4
|
4:1 | obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
|
4:2 | cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
|
4:3 | solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
|
4:4 | unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
|
4:5 | unus Dominus una fides unum baptisma
|
4:6 | unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
|
4:7 | unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
|
4:8 | propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
|
4:9 | quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
|
4:10 | qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
|
4:11 | et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
|
4:12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
|
4:13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
|
4:14 | ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
|
4:15 | veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
|
4:16 | ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
|
4:17 | hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
|
4:18 | tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
|
4:19 | qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
|
4:20 | vos autem non ita didicistis Christum
|
4:21 | si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
|
4:22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
|
4:23 | renovamini autem spiritu mentis vestrae
|
4:24 | et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
|
4:25 | propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
|
4:26 | irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
|
4:27 | nolite locum dare diabolo
|
4:28 | qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
|
4:29 | omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
|
4:30 | et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
|
4:31 | omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
|
4:32 | estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis.
5
|
5:1 | estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
|
5:2 | et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
|
5:3 | fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
|
5:4 | aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
|
5:5 | hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
|
5:6 | nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
|
5:7 | nolite ergo effici participes eorum
|
5:8 | eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
|
5:9 | fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
|
5:10 | probantes quid sit beneplacitum Deo
|
5:11 | et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
|
5:12 | quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
|
5:13 | omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
|
5:14 | propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
|
5:15 | videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
|
5:16 | redimentes tempus quoniam dies mali sunt
|
5:17 | propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
|
5:18 | et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
|
5:19 | loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
|
5:20 | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
|
5:21 | subiecti invicem in timore Christi
|
5:22 | mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
|
5:23 | quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
|
5:24 | sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
|
5:25 | viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
|
5:26 | ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
|
5:27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
|
5:28 | ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
|
5:29 | nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
|
5:30 | quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
|
5:31 | propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
|
5:32 | sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
|
5:33 | verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum.
6
|
6:1 | filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
|
6:2 | honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
|
6:3 | ut bene sit tibi et sis longevus super terram
|
6:4 | et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
|
6:5 | servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
|
6:6 | non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
|
6:7 | cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
|
6:8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
|
6:9 | et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
|
6:10 | de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
|
6:11 | induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
|
6:12 | quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
|
6:13 | propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
|
6:14 | state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
|
6:15 | et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
|
6:16 | in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
|
6:17 | et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
|
6:18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
|
6:19 | et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
|
6:20 | pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
|
6:21 | ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
|
6:22 | quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
|
6:23 | pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
|
6:24 | gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
|