BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus

ca. 345 - ca. 420

 

Vulgata

 

Apocryphi

 

_________________________________________________________

 

 

 

Oratio Manassae regis Iuda

 

 

1

Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,

2

qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,

3

qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,

4

quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.

5

et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,

6

inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,

7

quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,

8

et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.

9

quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.

10

incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.

11

et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.

12

peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.

13

peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,

14

quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

15

et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.