Hieronymus
ca. 345 - ca. 420
|
Vita S. Hilarionis
ca. 390
Textus:Vita S. Hilarionis in: PL XXIII, col. 29 - 54ed. J. P. Migne, Paris 1883;Textus anglicus
|
____________________________________________________________________________
|
|
|
Vita S. Hilarionis.
Prologus.
1. Scripturus Vitam beati Hilarionis, habitatorem eius invoco Spiritum Sanctum; ut qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas sermonem tribuat, ut facta dictis exaequentur. Eorum enim qui fecere, virtus (ut ait Crispus) tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. Alexander Magnus Macedo, quem vel arietem, vel pardum, vel hircum caprarum Daniel vocat, cum ad Achillis tumulum pervenisset: Felicem te, ait, iuvenis, qui magno frueris [al. fruaris] praecone meritorum! Homerum videlicet significans. Porro mihi tanti ac talis viri conversatio [al. conversio], Vitaque dicenda est, ut Homerus quoque si adesset, vel invideret materiae, vel succumberet. Quamquam enim [0029B] sanctus Epiphanius Salaminae Cypri episcopus, qui cum Hilarione plurimum versatus est, laudem eius brevi epistola scripserit, quae vulgo legitur; tamen aliud est locis communibus laudare defunctum, aliud defuncti proprias narrare virtutes. Unde et nos favore magis illius, quam iniuria, coeptum ab eo opus aggredientes, maledicorum voces contemnimus: qui olim detrahentes Paulo meo, nunc forte detrahent et Hilarioni: illum solitudinis calumniati, huic obiicientes frequentiam: ut qui semper latuit, non fuisse; qui a multis visus est, vilis existimetur. Fecerunt hoc et maiores eorum quondam Pharisaei, quibus nec Ioannis eremus ac ieiunium, nec Domini Salvatoris turbae, cibi, potusque placuerunt. Verum destinato operi imponam manum, et Scylleos canes obturata [0029C] [al. obdurata] aure transibo.
Incipit vita.
2. Hilarion ortus vico Tabatha, qui circiter quinque millia a Gaza urbe Palaestinae ad Austrum situs est, cum haberet parentes idolis deditos, rosa, ut dicitur, de spinis floruit. A quibus missus Alexandriam, grammatico traditus est: ibique quantum illa patiebatur aetas, magna ingenii et morum documenta [0030A] praebuit; in brevi charus omnibus et loquendi arte gnarus. Quodque his maius est omnibus, credens in Dominum Iesum, non circi furoribus, non arenae sanguine, non theatri luxuria delectabatur; sed tota illi voluntas [al. voluptas] in Ecclesiae erat congregatione.3. Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus visendi eius studio, perrexit ad eremum. Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus [Ms. tribus] fere mensibus iuxta eum mansit, contemplans ordinem vitae eius morumque gravitatem. Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam, cibique eius [0030B] asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens: nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse, ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse; reversus est cum quibusdam Monachis ad patriam: et parentibus iam defunctis, partem substantiae fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum, vel supplicium; maximeque Domini memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Erat [0030C] autem tunc annorum quindecim. Sic nudus, et armatus in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario a Maioma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum, ad laevam flectitur, ingressus est. Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique eius imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet.4. Ieiunium Hilarionis. Mirabantur omnes animum: mirabantur aetatem; nisi quod flamma quaedam [0031A] pectoris, et scintillae fidei in oculis relucebant. Laeves [al. lenes] erant genae, delicatum corpus et tenue, et ad omnem iniuriam impatiens: quod levi vel frigore, vel aestu, posset affligi. Igitur sacco tantum membra coopertus, et pelliceum habens ependyten, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem, vasta et terribili solitudine fruebatur, quindecim tantum caricas post solis occasum comedens. Et quia regio latrociniis infamis erat, numquam in eodem loco habitare consueverat. Quid [al. mansitans. Quid] faceret diabolus? quo se verteret? Qui gloriabatur ante, dicens: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14), cernebat se vinci a puero, et prius [0031B] ab eo calcatum fuisse, quam per aetatem peccare potuisset.5. Titillabat itaque sensus eius, et pubescenti corpori solita voluptatum incendia suggerebat. Cogebatur tirunculus Christi cogitare quod nesciebat, et eius rei animo pompam volvere, cuius experimenta non noverat. Iratus itaque sibi, et pectus pugnis verberans (quasi cogitationes caede manus posset excludere): Ego, inquit, aselle, faciam, ut non calcitres: nec te hordeo alam, sed paleis. Fame te conficiam et siti; gravi onerabo pondere; per aestus indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciviam cogites. Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum vel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et [0031C] psallens, et rastro humum fodiens; ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. Simulque fiscellas iunco texens, aemulabatur Aegyptiorum Monachorum disciplinam, et Apostoli sententiam, dicentis: Qui autem non operatur, non manducet (II Thess. III, 10): sic attenuatus, et in tantum exeso corpore, ut ossibus vix haereret.6. Quadam nocte, infantum cepit audire vagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctum quasi muliercularum [al. mulierum], leonum rugitus, murmur exercitus, et rursus variarum portenta vocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Intellexit daemonum ludibria; et provolutus genibus, Christi crucem signavit in fronte: talique armatus, iacens fortius praeliabatur; quodammodo videre desiderans, [0031D] quos horrebat audire, et sollicitis oculis huc illucque circumspiciens. Cum interim ex improviso, splendente luna, cernit rhedam ferventibus equis super se irruere: cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius repentino terrae hiatu, pompa omnis absorpta est. Tunc ille ait: Equum et ascensorem [0032A] proiecit in mare (Exod. XV, 1). Et, Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Ps. XVI, 18).7. Multae sunt tentationes eius, et die noctuque variae daemonum insidiae: quas si omnes narrare velim, modum excedam voluminis. Quoties illi nudae mulieres cubanti, quoties esurienti largissimae apparuere dapes? Interdum orantem lupus ululans, et vulpecula ganniens transilivit, psallentique gladiatorum pugna spectaculum praebuit: et unus quasi interfectus, et ante pedes eius corruens, sepulturam rogavit.8. Oravit [Ms. orabat] semel fixo in terram capite, et ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens, nescio quid aliud cogitabat: insiliit [0032B] dorso eius agitator, et latera calcibus, cervicem flagello verberans: Eia, inquit, cur dormitas? cachinnansque desuper, si [al. cum] defecisset, an hordeum vellet accipere, sciscitabatur.9. Tuguriolum Hilarionis. – Igitur a sexto decimo usque ad vicesimum suae aetatis annum, aestus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod iunco et carice texerat. Exstructa deinceps brevi cellula, quae usque hodie permanet, altitudine pedum quinque, hoc est statura sua humiliore, porro longitudine paulo ampliore, quam eius corpusculum patiebatur, ut sepulcrum potius, quam domum crederes.10. Cultus Hilarionis. – Capillum semel in anno die Paschae totondit: super nudam humum stratumque [0032C] iunceum usque ad mortem cubitavit. Saccum quo semel fuerat indutus, numquam lavans: et SUPERFLUUM ESSE dicens munditias in cilicio quaerere. Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset. Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos quasi Deo praesente recitabat. Et quia longum est per diversa tempora carptim ascensum [al. ascensus] eius edicere, comprehendam breviter ante lectoris oculos, Vitam eius pariter exponens; et deinceps ad narrandi ordinem regrediar.11. Victus Hilarionis. – A vicesimo primo anno usque ad vicesimum septimum, tribus annis dimidium lentis sextarium madefactum aqua frigida comedit, et aliis tribus panem aridum cum sale et [0032D] aqua. Porro a vigesimo septimo usque ad tricesimum, herbis agrestibus, et virgultorum quorumdam radicibus crudis sustentatus est. A tricesimo autem primo usque ad tricesimum quintum, sex uncias hordeacei panis, et coctum modice olus absque oleo in cibo habuit. Sentiens autem caligare oculos suos, [0033A] et totum corpus impetigine et pumicea quadam scabredine contrahi, ad superiorem victum adiecit oleum: et usque ad sexagesimum tertium vitae suae annum hoc continentiae cucurrit gradum, nihil extrinsecus aut pomorum, aut leguminis, aut cuiuslibet rei gustans. Inde cum se videret corpore defatigatum, et propinquam putaret imminere mortem, a sexagesimo quarto anno usque ad octogesimum pane abstinuit, incredibili fervore mentis, ut eo tempore quasi novus accederet ad servitutem Domini, quo caeteri solent remissius vivere. Fiebat autem ei de farina et comminuto olere sorbitiuncula, cibo et potu vix quinque uncias appendentibus: sicque complens ordinem vitae, numquam ante solis occasum, nec in diebus festis, nec in gravissima valetudine [0033B] [al. aegritudine] solvit ieiunium. Sed iam tempus est ut ad ordinem revertamur.12. Latrones veniunt ad Hilarionem nocte. – Cum habitaret adhuc in tuguriolo annos natus decem et octo, latrones ad eum nocte venerunt, vel aestimantes habere aliquid quod tollerent, vel in contemptum sui reputantes fieri, si puer solitarius eorum impetus non pertimesceret. Itaque inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrentes, numquam locum cubilis eius invenire potuerunt. Porro clara luce reperto puero, quasi per iocum: Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? Quibus ille respondit: Nudus latrones non timet. Et illi: Certe, aiunt, occidi potes. Possum, inquit, possum: et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. [0033C] Tunc admirati constantiam eius et fidem, confessi sunt noctis errorem, caecatosque oculos, correctiorem deinceps vitam pollicentes.13. Mulier sterilis prima irrumpere ausa est ad eum. – Viginti et duos iam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palaestinae vulgatus urbes, cum interim mulier quaedam Eleutheropolitana cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem (iam enim per annos quindecim nullos coniugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem; et nihil tale suspicanti, repente genibus eius advoluta: Ignosce, inquit, audaciae: ignosce necessitati meae. Quid avertis oculos? quid rogantem fugis? Noli mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. [0033D] Non habent sani opus medico; sed qui male habent (Luc. V, 31). Tandem substitit, et post tantum [0034A] temporis visa muliere, interrogavit causam adventus eius ac fletuum. Et postquam didicit, levatis ad coelum oculis, fidere iussit: euntemque lacrymis prosecutus, exacto anno vidit cum filio.14. Mulier nobilis uxor praefecti praetorio. Monachi non erant in Syria ante S. Hilarionem. – Hoc signorum eius principium, maius aliud signum nobilitavit. Aristaenete Elpidii, qui postea praefectus praetorio fuit, uxor, valde nobilis inter suos, et inter Christianos nobilior, revertens cum marito et tribus liberis a beato Antonio, Gazae propter eorum infirmitatem remorata est. Ibi enim sive ob corruptum aerem, sive (ut postea claruit) propter gloriam Hilarionis servi Dei, hemitritaeo pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. Iacebat [0034B] ululans mater, et quasi inter tria filiorum discurrens cadavera, quem prius plangeret, nesciebat. Cognito autem quod esset quidam Monachus in vicina solitudine, oblita matronalis pompae (tantum se matrem noverat) vadit comitata ancillulis, et eunuchis [al. vernaculis]: vixque a viro persuasum est, ut asello sedens pergeret. Ad quem cum pervenisset: Precor te, ait, per Iesum clementissimum Deum nostrum: obtestor per crucem eius et sanguinem, ut reddas mihi tres filios; et glorificetur in urbe Gentilium nomen Domini Salvatoris, et ingrediatur servus eius Gazam, et idolum Marnas corruat. Renuente illo, et dicente, numquam se eggressum de cella, nec habere consuetudinem, ut non modo civitatem, sed ne villulam quidem ingrederetur, [0034C] prostravit se humi crebro clamitans: Hilarion, serve Christi, redde mihi liberos meos. Quos Antonius tenuit in Aegypto, a te serventur in Syria. Flebant cuncti qui aderant, sed et ipse negans flevit. Quid multa? non prius mulier recessit, quam ille pollicitus est se post solis occasum Gazam introiturum. Quo postquam venit, singulorum lectulos et ardentia membra consignans, invocavit Iesum. Et, o mira virtus! quasi de tribus fontibus sudor pariter erupit: eadem hora acceperunt cibos, lugentemque matrem cognoscentes, et benedicentes Deum, sancti manus deosculati sunt. Quod postquam auditum est, et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Aegypto confluebant: ita ut multi crederent in Christum, et se monachos [0034D] profiterentur. Necdum enim tunc monasteria erant in Palaestina, nec quisquam monachum ante [0035A] sanctum Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor huius conversationis et studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Iesus in Aegypto senem Antonium; habebat in Palaestina Hilarionem iuniorem.15. Caeca mulier a decem annis. – Facidia viculus est Rhinocorurae urbis Aegypti. De hoc ergo vico, decem iam annis caeca mulier adducta est ad beatum Hilarionem: oblataque ei a fratribus (iam enim multi cum eo Monachi erant) omnem se substantiam expendisse ait in medicos. Cui respondit: Si quae in medicis perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Iesus. Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, exspuit in oculos eius: statimque Salvatoris exemplum virtus eadem [0035B] prosecuta est.16 Auriga Gazensis. – Auriga quoque Gazensis in curru percussus a daemone, totus obriguit; ita ut nec manum agitare, nec cervicem posset [al. possit] reflectere. Delatus ergo in lecto, cum solam linguam moveret ad preces, audit non prius posse sanari, quam crederet in Iesum, et se sponderet arti pristinae renuntiaturum. Credidit, spopondit, sanatus est: magisque de animae, quam de corporis salute exsultavit.17. Marsitas, iuvenis fortissimus. – Praeterea fortissimus iuvenis nomine Marsitas de territorio Ierosolymae, tantum sibi applaudebat in viribus, ut quindecim frumenti modios diu longeque portaret; et hanc haberet palmam fortitudinis suae, si asinos [0035C] vinceret. Hic affectus pessimo daemone, non catenas, non compedes, non claustra ostiorum integra patiebatur: multorum nasum et aures morsibus amputaverat: horum pedes, illorum crura fregerat. Tantumque sui terrorem omnibus incusserat, ut oneratus catenis et funibus, in diversa nitentium, quasi ferocissimus taurus ad monasterium pertraheretur; quem postquam fratres videre, perterriti (erat enim mirae magnitudinis) nuntiaverunt patri. Ille sicut sedebat, iussit eum ad se pertrahi, et dimitti. Solutoque: Inclina, ait, caput, et veni. Tremere ille, et cervicem flectere, nec aspicere contra ausus, omnique ferocitate deposita, pedes coepit sedentis lambere. Adiuratus itaque daemon, et tortus, qui iuvenem possederat, septima die egressus [0035D] est.18. Orion vir primarius. – Sed nec illud tacendum est, quod Orion [al. Orionus] vir primarius et ditissimus urbis Ailae, quae mari Rubro imminet, a legione possessus daemonum, ad eum adductus est. [0036A] Manus, cervix, latera, pedes ferro onerati erant, furorisque saevitiam torvi oculi minabantur. Cumque deambularet sanctus cum fratribus, et de Scripturis nescio quid interpretaretur, erupit ille de manibus se tenentium: et amplexus [al. amplexans et amplexatus] eum post tergum, in sublime levavit. Clamor ortus ab omnibus: timebant enim ne confecta ieiuniis membra collideret. Sanctus arridens: Silete [al. sinite], inquit, et mihi meum palaestritam dimittite. Ac sic reflexa super humeros manu, caput eius tetigit: apprehensoque crine, ante pedes adduxit: stringens e regione ambas manus eius, et plantas utroque calcans pede, simulque ingeminans, torquere [al. torquere, ait], daemonum turba, torquere. Cumque ille eiularet, et reflexa cervice [0036B] terram vertice tangeret: Domine, inquit, Iesu, solve miserum, solve captivum. Ut unum, ita et plures vincere tuum est. Rem loquor inauditam, ex uno hominis ore diversae voces, et quasi confusus populi clamor audiebatur. Curatus itaque et hic, non post multum temporis cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi (IV Reg. V), quid Simon (Act. VIII) passi sint: quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus sancti, hic mercaretur? Cumque Orion flens diceret: Accipe, et da pauperibus; respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes. EGO QUI MEA reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen [0036C] pauperum, occasio avaritiae est: misericordia vero artem non habet. NEMO MELIUS erogat, quam qui sibi nihil reservat. Tristi autem et in terra iacenti: Noli, inquit, contristari fili; quod facio pro me, et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego offendam Deum et ad te legio revertetur.19. Paralyticus curatus. – Quis vero possit silentio praeterire, quod Gazanus Maiomites haud longe a monasterio eius, lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reversus est? Etenim littus quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur [Fort. protenditur] per naturam molle arenis in saxa durescentibus asperatur; paulatimque cohaerescens sibi glarea, perdit [0036D] tactum, cum non perdat aspectum.20. Maleficium dissolutum in Circensibus. – Sed et Italicus eiusdem oppidi municeps Christianus, adversus Gazensem Duumvirum, Marnae idolo deditum, Circenses equos [al. circi equos curules] nutriebat. [0037A] Hoc siquidem in Romanis urbibus iam inde servabatur a Romulo, ut propter felicem Sabinarum raptum, Conso, quasi consiliorum Deo, quadrigae septeno currant circumitu; et equos partis adversae fregisse, victoria sit. Hic itaque aemulo suo habente maleficum, qui daemoniacis quibusdam imprecationibus et huius impediret [al. praecantationibus et huius praeparet] equos, et illius concitaret ad cursum, venit ad beatum Hilarionem, et non tam adversarium laedi, quam se defendi obsecravit. Ineptum visum est venerando seni in huiuscemodi nugis orationem perdere. Cumque subrideret et diceret: Cur non magis equorum pretium pro salute animae tuae pauperibus erogas? Ille respondit, functionem esse publicam; et hoc se non tam velle, [0037B] quam cogi: nec posse hominem Christianum uti magicis artibus; sed a servo Christi potius auxilium petere, maxime contra Gazenses adversarios Dei: et non tam sibi quam Ecclesiae Christi insultantes. Rogatus ergo a fratribus qui aderant, scyphum fictilem quo bibere consueverat, aqua iussit impleri, eique tradi. Quem cum accepisset Italicus, et stabulum, et equos, et aurigas suos, rhedam, carcerumque repagula aspersit. Mira vulgi exspectatio: nam et adversarius hoc ipsum irridens, diffamaverat; et fautores Italici sibi certam victoriam pollicentes exsultabant. Igitur dato signo hi advolant, illi praepediuntur. Sub horum curru rotae fervent, illi praetervolantium terga vix cernunt. Clamor fit vulgi nimius [Codd. nimius attollitur]: ita ut Ethnici [0037C] quoque ipsi concreparent, Marnas victus est a Christo. Porro furentes adversarii, Hilarionem maleficum [0038A] Christianum ad supplicium poposcerunt. Indubitata ergo victoria et illis, et multis retro Circensibus plurimis fidei occasio fuit.21. Virginem ab incantatione amatoria liberat. – De eodem Gazensis emporii oppido, virginem Dei vicinus iuvenis deperibat. Qui cum frequenter tactu, iocis, nutibus, sibilis, et caeteris huiusmodi, quae solent moriturae virginitatis esse principia, nihil profecisset, perrexit Memphim, ut confesso vulnere suo, magicis artibus rediret armatus ad virginem. Igitur post annum doctus ab Aesculapii vatibus, non remediantis animas, sed perdentis, venit praesumptum animo stuprum gestiens, et subter limen domus puellae portenta quaedam verborum, et portentosas figuras sculptas in aeris Cyprii lamina defodit. [0038B] Illico insanire virgo, et amictu capitis abiecto, rotare crinem, stridere dentibus, inclamare nomen adolescentis. Magnitudo quippe amoris se in furorem verterat. Perducta ergo a parentibus ad monasterium, seni traditur: ululante statim et confitente daemone, Vim sustinui, invitus abductus sum: quam bene Memphis somniis homines deludebam! O cruces! o tormenta quae patior! Exire me cogis, et ligatus subter limen teneor. Non exeo, nisi me adolescens qui tenet, dimiserit. Tunc senex: Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris. Dic, quare ausus es ingredi puellam Dei? Ut servarem, inquit, eam virginem. Tu servares, proditor castitatis? Cur non potius in eum qui te mittebat, es ingressus? Ut quid, respondit, intrarem in eum, [0038C] qui habebat collegam meum amoris daemonem? Noluit autem Sanctus antequam purgaret virginem, vel [0039A] adolescentem, vel signa iubere perquiri, ne aut solutus incantationibus recessisse daemon videretur, aut ipse sermoni eius accommodasse fidem: asserens fallaces esse daemones, et ad simulandum esse callidos; et magis reddita sanitate increpuit virginem, cur fecisset talia, per quae daemon intrare potuisset.22. Candidatum Constantii a daemone liberat. Decuriones locorum. – Non solum autem in Palaestina, et in vicinis urbibus Aegypti vel Syriae, sed etiam in longinquis provinciis fama eius percrebuerat. Namque Candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe et Alemanos gens eius non tam lata quam valida; apud historicos Germania, nunc Francia vocatur), antiquo, hoc est, ab infantia [0039B] possessus daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat, secreto ab imperatore Evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans. Et acceptis ad Consularem quoque Palaestinae litteris, cum ingenti honore et comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus illius loci quaesisset, ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses vehementer, et putantes eum ab Imperatore missum, ad monasterium adduxerunt; ut et honorem commendato exhiberent; et si quid ex praeteritis iniuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur. Deambulabat tunc senex in arenis mollibus, et secum de psalmis nescio quid submurmurabat; vidensque tantam turbam venientem [al. venientium], substitit. Et resalutatis omnibus, manuque [0039C] eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit, illum vero cum servis suis et apparatoribus remanere; ex oculis enim eius et vultu, cur venisset agnoverat. Statim ergo ad interrogationem Dei servi suspensus homo, vix terram pedibus tangere coepit, et immane rugiens, Syro quo interrogatus fuerat sermone, respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum et Latinam linguam noverat, Syra ad purum verba resonare: ut non stridor, non aspiratio, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii. Confessus est itaque, quo in eum intrasset ordine. Et ut interpretes eius intelligerent, qui Graecam tantum et Latinam linguam noverant, Graece quoque eum interrogavit. Quo similiter et in verba eadem respondente, multasque incantationum [0039D] occasiones, et necessitates magicarum artium obtendente, non curo, ait, quomodo intraveris; sed [0040A] ut exeas in nomine Domini nostri Iesu Christi, impero. Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo panem accepit: audiens quod qui tali cibo alerentur, aurum pro luto ducerent.23. Bruta animalia curata. – Parum est de hominibus loqui, bruta quoque animalia quotidie ad eum furentia pertrahebantur, in quibus Bactrum camelum enormis magnitudinis, qui iam multos obtriverat, triginta et eo amplius viri distentum solidissimis funibus cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabat os, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem rugitus personabat immanis. Iussit igitur eum dimitti senex. Statim vero et qui adduxerant, et qui cum sene erant, usque ad unum [0040B] omnes diffugere. Porro ille solus perrexit obviam, et sermone Syro: Non me, inquit, terres, diabole, tanta mole corporis: et in vulpecula, et in camelo unus atque idem es. Et interim porrecta stabat manu. Ad quem dum furens, et quasi eum devoratura bellua pervenisset, statim corruit: submissumque caput terrae coaequavit, mirantibus cunctis qui aderant, post tantam ferociam, tantam subito mansuetudinem. Docebat autem senex, hominum causa diabolum etiam iumenta corripere: et tanto eorum ardere odio, ut non solum ipsos, sed et ea quae ipsorum essent, cuperet interire. Huiusque rei proponebat exemplum, quod antequam beatum Iob tentare permitteretur, omnem substantiam eius interfecerit. Nec movere quempiam debere, quod Domini iussione, [0040C] duo millia porcorum a daemonibus interfecta sunt (Matth. VIII, et Marc. V); siquidem eos qui viderant, non potuisse aliter credere exisse de homine tantam daemonum multitudinem, nisi grandis porcorum numerus, et quasi a multis actus, pariter corruisset.24. Hilarionem colebat M. Antonius. – Tempus me deficiet, si voluero universa signa, quae ab eo perpetrata sunt, dicere. In tantam enim a Domino fuerat elevatus gloriam, ut beatus quoque Antonius audiens conversationem eius, scriberet ei, libenterque eius epistolas sumeret. Et si quando de Syriae partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? Exemplo itaque eius [0040D] per totam Palaestinam innumerabilia monasteria esse coeperunt, et omnes ad eum Monachi certatim currere. [0041A] Quod [al. Quos] ille cernens, laudabat Domini gratiam; et ad profectum animae singulos cohortabatur, dicens: Praeterire figuram huius mundi; et illam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.25. Visitabat monasteria Hilarion. – Volens autem exemplum eis dare et humilitatis, et officii, statis diebus ante vindemiam lustrabat cellulas monachorum. Quod postquam cognitum est a fratribus, omnes ad eum confluebant: et comitati tali duce, circumibant monasteria, habentes viaticum suum: quia interdum usque ad duo millia hominum congregabantur. Sed et procedente tempore, unaquaeque villa vicinis monachis ad susceptionem sanctorum gaudens cibos offerebat. Quantum autem fuerit in [0041B] eo studii, ut nullum fratrem quamvis humilem, quamvis pauperem praeteriret, vel illud indicio est, quod vadens in desertum Cades ad unum de discipulis suis visendum, cum infinito agmine monachorum pervenit Elusam [al. Elusium et Eolesam], eo forte die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cuius cultui Saracenorum natio dedita est. Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. Igitur audito quod Sanctus Hilarion praeteriret (multos enim Saracenorum arreptos a daemone frequenter curaverat), gregatim ei cum uxoribus et liberis obviam processere, submittentes colla, et voce Syra BARECH, id est, benedic, inclamantes. Quos ille blande [0041C] humiliterque suscipiens, obsecrabat ut Deum magis quam lapides colerent: simulque ubertim flebat, coelum spectans, et pollicens, si Christo crederent, ad eos se crebro esse venturum. Mira Domini gratia, non prius abire passi sunt, quam futurae Ecclesiae lineam mitteret; et sacerdos eorum, ut erat Coronatus, Christi signo denotaretur.26. Monachus avarus. – Alio quoque anno cum exiturus esset ad visenda monasteria, et digereret in schedula, apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, scientes monachi quemdam de fratribus parciorem, simulque cupientes vitio eius mederi, rogabant ut apud eum maneret. Et ille: Quid, inquit, vultis et vobis iniuriam, et fratri vexationem facere? Quod postquam frater ille parcus audivit, [0041D] erubuit; et annitentibus cunctis, vix ab invito impetravit, ut suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. Post diem ergo decimum venerunt [0042A] ad eum, custodibus iam in vinea, qua venirent illi, dispositis, qui cum lapidibus et glebarum iactu, fundaeque vertigine accedentes deterrerent, sine esu uvae mane omnes profecti sunt, ridente sene, et dissimulante scire quod evenerat.27. Monachus largus Sabas. – Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere); quia Dominicus erat dies, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi uvarum pastu laborem viae sublevarent. Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animae quaesierit. Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad vineam properabimus [al. properabitis]. Completo itaque ministerio, in sublimi stans benedixit [0042B] vineae, et suas ad pascendum dimisit oves. Erant autem qui vescebantur, non minus tribus millibus. Cumque centum lagenis aestimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit. Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat versum in acetum sero doluit. Hoc multis fratribus senex ante futurum praedixerat. Detestabatur autem praecipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent, vel sumptuum, vel vestitus, aut alicuius earum rerum, quae cum saeculo transeunt.28. Frater nimis cautus. – Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque [0042C] custodem, et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. Qui volens sibi reconciliari senem, frequenter veniebat ad fratres, et maxime ad Hesychium, quo ille vehementissime delectabatur. Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat detulit. Quem cum Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamavit senex, se putorem eius ferre non posse, simulque unde esset rogavit. Repondente autem Hesychio, quod frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset, non sentis, inquit, putorem teterrimum, et in cicere foetere avaritiam? Mitte bubus, mitte brutis animalibus, et vide an comedant. Quod cum ille iuxta praeceptum in praesepe posuisset, exterriti boves et plus solito mugientes, ruptis vinculis in diversa fugerunt. Habebat [0042D] enim senex hanc gratiam, ut ex odore corporum vestiumque, et earum rerum quas quis tetigerat, sciret cui daemoni, vel cui vitio subiaceret.[0043A]. 29. Turbarum inimicus erat Hil. – Igitur sexagesimo tertio vitae suae anno cernens grande monasterium, et multitudinem fratrum secum habitantium; turbasque eorum, qui diversis languoribus, et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie, et incredibili desiderio conversationis antiquae recordabatur. Interrogatus a fratribus quid haberet, cur se conficeret, ait: Rursum ad saeculum redii, et recepi mercedem meam in vita mea. En homines Palestinae, et vicinae provinciae existimant me alicuius esse momenti; et ego sub praetextu monasterii ad dispensationem fratrum, vilem [Fort. utilem] supellectilem habeo. Servabatur autem a fratribus, maxime ab Hesychio, qui [0043B] miro amore venerationi senis deditus erat. Cumque ita vixisset [al. duxisset] lugens biennium, Aristaenete illa, cuius supra ecimus mentionem, praefecti tunc uxor, sed nihil de praefecti ambitu habens, venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere. Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque ire, si non carcere huius monasterii clausus tenerer, et si eundi fructus esset. Biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est. Credidit illa et substitit. Et post paucos dies veniente nuntio, Antonii dormitionem audivit.30. Contemptus gloriae mirabilis. Dracontius et Philo episcopi exsules. – Mirentur alii signa quae fecit: mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem. Ego nihil ita stupeo, quam gloriam illum [0043C] et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum (grandis tentatio) et hinc inde ex urbibus et agris vulgus ignobile: sed [0044A] et potentes viri, et iudices, ut benedictum ab eo panem, vel oleum acciperent. At ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur, intantum, ut quadam die proficisci statuerit: et adducto asello (nimis quippe exesus ieiuniis, vix ingredi poterat) iter arripere conaretur. Quod cum percrebuisset, et quasi vastitas et iustitium Palestinae indiceretur, plus quam decem millia hominum diversae aetatis et sexus ad retinendum eum congregata sunt. Immobilis ille ad preces, et baculo arenas discutiens, loquebatur: Fallacem Dominum meum non faciam; non possum videre subversas ecclesias, calcata Christi altaria, filiorum meorum sanguinem. Universi autem qui aderant, intelligebant revelatum ei quiddam esse secreti, quod nollet confiteri; et nihilominus custodiebant [0044B] eum, ne proficisceretur. Decrevit ergo, publica omnes voce contestans, non cibi se, non potus quidquam sumere, nisi dimitteretur. Et post septem dies, inediae tandem relaxatus, ac valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betilium, ubi persuasis turbis ut reverterentur, elegit quadraginta monachos, qui haberent viaticum, et possent ieiunantes ingredi, id est, post solis occasum; visitatisque fratribus, qui in vicina eremo erant, et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit post triduum ad castrum Theubatum, ut videret Dracontium episcopum et confessorem, qui ibi exsulabat. Quo incredibiliter consolato tanti viri praesentia, post aliud triduum multo Babylonem labore pervenit, ut viseret Philonem episcopum [0044C] et ipsum confessorem. Constantius enim rex, Arianorum favens haeresi, utrumque in ea loca deportaverat. Inde egrediens, post triduum venit ad oppidum Aphroditon: ubi convento diacono Baisane [0045A] (qui locatis dromadibus camelis, ob aquae in eremo penuriam consueverat euntes ad Antonium ducere), confessus est fratribus instare diem dormitionis beati Antonii; et pervigilem noctem in ipso quo defunctus fuerat loco, a se ei debere celebrari. Tribus igitur diebus per vastam et horribilem solitudinem, tandem ad montem altissimum pervenerunt, repertis ibi duobus monachis, Isaac et Pelusiano, quorum Isaac interpres Antonii fuerat.31. Habitaculum S. Antonii. Cellula Antonii. Ignotum sepulcrum B. Antonii. – Et quia se praebet occasio, et ad loci venimus, dignum videtur brevi sermone habitaculum tanti viri describere. Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenae ebibunt, [0045B] aliae ad inferiora delapsae, paulatim rivum efficiunt; super quem ex utraque ripa palmae innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. Videres senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantavit: illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam [Mss. piscinulam] ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. Istum sarculum ad fodiendam terram pluribus annis habuit. Iacebat in stratu eius, et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cellula non plus mensurae per quadrum tenens quam homo dormiens extendi poterat. Praeterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus, [0045C] et arduo valde nisu [al. adnisu], duae eiusdem mensurae cellulae visebantur: in quibus venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hae in vivo excisae saxo, ostia tantum addita habebant. Postquam autem ad hortulum venerant: Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium [al. pomerium] arbusculis consitum, et oleribus virens; ante hoc ferme triennium cum onagrorum grex vastaret, unum e ductoribus eorum stare iussit, baculoque tundens latera: Quare, inquit, comeditis quod non seminastis? Et exinde exceptis aquis, ad quas potandas ventitabant, numquam eos nec arbusculam, nec olera contigisse. Praeterea rogabat senex, ut sibi locum tumuli eius ostenderent. Qui cum seorsum eum abduxissent, utrum [0045D] monstraverint necne ignoratur. Causam occultandi iuxta praeceptum Antonii fuisse referentes, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur.0046A] 32. Pluviam impetrat Hilarion. – Igitur reversus ad Aphroditon, duobus secum tantum retentis fratribus, in vicina eremo moratus est: tanta abstinentia et silentio, ut tunc primum se coepisse Christo servire diceret. Porro iam triennium erat, quod clausum coelum illas terras arefecerat; ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere. Non latuit fama Hilarionis accolas quoque illius loci: et certatim virilis ac muliebris sexus ore luridi, et attenuati fame, pluvias a servo Christi, id est, a beati Antonii successore deprecabantur. Quos ille cernens, mire doluit. Elevatisque in coelum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit quod rogaverant. Ecce autem sitiens arenosaque regio, postquam pluviis irrigata est, tantam serpentum [0046B] et venenatorum animalium ex improviso ebullivit multitudinem, ut percussi innumerabiles, nisi ad Hilarionem concurrissent, statim interirent. Benedicto itaque oleo universi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant.33. Pergit in alias regiones. – Videns etiam ibi se miris honoribus affici, perrexit Alexandriam, inde ad ulteriorem [Mss. interiorem] Oasim eremum transiturus. Et quia numquam ex quo coeperat esse monachus, in urbibus manserat, divertit ad quosdam fratres sibi notos in Bruchio, haud procul ab Alexandria; qui cum miro gaudio suscepissent senem, et iam vicina nox esset, repente audiunt discipulos eius asinum sternere, illumque parare proficisci. Itaque advoluti pedibus, rogabant ne hoc faceret; [0046C] et ante limen prostrati, citius se mori, quam tanto carere hospite testabantur. Quibus ille respondit: Idcirco abire festino, ne vobis molestiam generem. Certe ex posterioribus cognoscetis, non sine causa me subito ambulasse. Igitur altera die Gazenses cum lictoribus praefecti (nam pridie eum venisse cognoverant) intrantes monasterium, cum illum minime invenissent invicem loquebantur: Nonne vera sunt quae audivimus? magus est, et futura cognoscit. Urbs enim Gaza, postquam, profecto de Palaestina Hilarione, Iulianus in imperium successerat, destructo monasterio eius, precibus ad imperatorem datis, et Hilarionis, et Hesychii mortem impetraverat: amboque ut quaererentur, toto orbem scriptum erat.34. De Adriano discipulo. – Egressus ergo de Bruchio, [0046D] per inviam solitudinem intravit Oasim: ibique anno plus minus exacto, quia illuc quoque sua fama pervenerat, quasi iam in Oriente latere non posset, ubi multi illum et opinione, et vultu noverant, ad solas navigare insulas cogitabat; ut quem [0047A] terra vulgaverat, saltem maria celarent. Eodem ferme tempore Hadrianus discipulus eius de Palaestina supervenit, dicens Iulianum occisum, et Christianum imperatorem (Iovinianum) regnare coepisse; revertique eum debere ad monasterii sui reliquias. Quod ille audiens detestatus est: et conducto camelo, per vastam solitudinem, pervenit ad maritimam urbem Libyae, Paretonium: ubi Hadrianus infelix volens Palaestinam reverti, et pristinam sub nomine magistri quaerens gloriam, multas ei fecit iniurias. Ad extremum, convasatis quae a fratribus ei missa detulerat, nesciente illo, profectus est. Super hoc quia alter locus referendi non est, hoc tantum dixerim in terrorem eorum qui magistros despiciunt; quod post aliquantulum temporis computruerit [0047B] morbo regio.35. Evangeliorum codicem manu sua scripserat. – Habens igitur senex Gazanum secum, ascendit classem, quae Siciliam navigabat. Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret in medio ferme Adriae, naucleri filius arreptus a daemone, clamare coepit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelato tutos esse non licet? Da mihi spatium donec ad terram veniam, ne hic eiectus, praecipiter in abyssum. Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane; sin autem ille te eiicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico? Hoc autem dicebat, ne nautae et negotiatores qui in navi erant, se, cum ad terram [0047C] pervenissent, proderent. Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et caeteris qui aderant, nulli se super eius nomine locuturos.36. Ingressus autem Pachynum promontorium Siciliae, obtulit nauclero Evangelium pro subvectione sua et Gazani. Qui nolens accipere, maxime cum videret illos, excepto illos codice, et his quibus vestiti erant, amplius nihil habere, ad extremum iurat se non accepturum. Sed et senex accensus fiducia pauperis conscientiae, in eo magis laetabatur, et quod nihil haberet saeculi, et ab accolis illius loci mendicus putaretur.37. Fugit ad mediterranea loca. Hydropicus curatus. – Porro recogitans ne negotiatores de Oriente [0048A] venientes se notum facerent, ad mediterranea fugit loca, id est, vicesimo a mari millario; ibique in quodam deserto agello, lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli. Quo in proxima villa venundato, et sibi alimoniam, et his qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis emebant. Sed vere iuxta quod scriptum est: Non potest civitas latere super montem posita (Matth. V, 14), Scutarius quidam cum in basilica beati Petri Romae torqueretur, clamavit in eo immundus spiritus: Ante paucos dies Siciliam ingressus est Hilarion servus Christi, et nemo eum novit, et putat se esse secretum; ego vadam, et prodam illum. Statimque cum servulis suis ascensa in portu nave, appulsus est Pachynum, et deducente se daemone, ubi ante tugurium [0048B] senis se prostravit, illico curatus est. Hoc initium signorum eius in Sicilia, innumerabilem ad eum deinceps aegrotantium, sed et religiosorum hominum adduxit multitudinem: in tantum, ut de primoribus viris quidam tumens morbo intercutis aquae, eodem die quo ad eum venerat, curatus sit. Qui postea offerens ei infinita munera, audivit dictum Salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8).38. Hesychius discipulus quaerit Hilarionem. – Dum haec ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus eius, toto senem orbe quaerebat, lustrans littora, deserta penetrans; et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset. Transacto igitur iam triennio, audivit Methonae a quodam [0048C] Iudaeo, vilia populis scruta vendente, Prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur. Interrogans itaque habitum eius, incessum et linguam, maximeque aetatem, nihil discere potuit. Ille enim qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur. Ingressus igitur Adriam, prospero [al. propero] cursu venit Pachynum; et in quadam curvi littoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset. Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri [0049A] genua provolutus, plantasque eius lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui triduique sermonem audit a Gazano, non posse senem iam in illis habitare regionibus; sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen et rumor suus incognitus foret.39. Comburit serpentem boam dictum. – Duxit itaque eum ad Epidaurum Dalmatiae oppidum, ubi paucis diebus in vicino agello mausitans, non potuit abscondi. Si quidem draco mirae magnitudinis, quos gentili sermone boas vocant, ab eo quod tam grandes sint, ut boves glutire soleant, omnem late vastabat provinciam, et non solum armenta et pecudes; sed agricolas quoque et pastores tractos ad se vi spiritus absorbebat. Cui cum pyram iussisset praeparari, [0049B] et oratione ad Christum emissa, evocato praecepisset struem lignorum scandere, ignem supposuit. Tum itaque cuncta spectante plebe, immanem bestiam concremavit. Unde aestuans, quid faceret, quo se verteret, aliam parabat fugam; et solitarias terras mente perlustrans, moerebat [al. mirabatur] quod tacente de se lingua, miracula loquerentur.40. Egressum terminis mare compescit. – Ea tempestate, terrae motu totius orbis, qui post Iuliani mortem accidit, maria egressa sunt terminos suos, et quasi rursum Deus diluvium minaretur, vel in antiquum chaos redirent omnia, naves ad praerupta delatae montium pependerunt. Quod cum viderent Epidauritani, frementes scilicet fluctus et undarum [0049C] moles, et montes gurgitum littoribus inferri, verentes, quod iam evenisse cernebant, ne oppidum funditus subverteretur, ingressi sunt ad senem: et quasi ad praelium proficiscentes, posuerunt eum in littore. Qui cum tria crucis signa pinxisset in sabulo, manusque contra tenderet, incredibile dictu est in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit: ac diu fremens, et quasi ad obicem indignans, paulatim in semetipsum relapsum est. Hoc Epidaurus et omnis illa regio usque hodie praedicat, matresque docent liberos suos ad memoriam in posteros transmittendam. Vere illud quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis, dicetis huic monti, [0050A] transi in mare, et fiet (Matth. XVII, 19), etiam iuxta litteram impleri potest, si tamen quis habuerit apostolorum fidem, et talem qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et ante senis tantum pedes saxei, ex alia parte molliter fluxerint?41. Fugit Cyprum. – Mirabatur omnis civitas, et magnitudo signi Salonis quoque percrebuerat. Quod intelligens senex, in brevi lembo clam nocte fugit, et inventa post biduum oneraria navi, perrexit Cyprum. Cumque inter Maleam et Cytheram piratae derelicta classe in littore, quae non antemna, sed conto regitur, duobus haud parvis myoparonibus occurrissent, et denuo hinc inde fluctus occurrerent, [0050B] remiges omnes qui in navi erant trepidare, flere, discurrere, praeparare contos, et quasi non sufficeret unus nuntius, certatim seni piratas adesse dicebant. Quos ille procul intuens subrisit. Et conversus ad discipulos dixit: Modicae, inquit fidei, quare trepidatis (Matth. XIV, 32)? Numquid plures sunt hi quam Pharaonis exercitus? tamen omnes Deo volente submersi sunt. Loquebatur his, et nihilominus spumantibus rostris hostiles carinae [al. turbae] imminebant, iactu tantum lapidis medio. Stetit ergo in prora [al. ora] navis, et porrecta contra venientes manu: hucusque, ait, venisse sufficiat. O mira rerum fides! statim resiluere naviculae, et impellentibus contra remis, ad puppim impetus redit. Mirabantur piratae post tergum se redire nolentes: totoque corporis [0050C] nisu, ut ad navigium pervenirent, laborantes, velocius multo quam venerant, ad littus ferebantur.42. Multos ab immundis spiritibus curat. – Praetermitto caetera, ne videar in narratione signorum volumen extendere. Hoc solum dicam, quod prospero cursu inter Cycladas navigans, hinc inde clamantium de urbibus et vicis, et ad littora concurrentium, immundorum spirituum voces audiebat. Ingressus ergo Paphum, urbem Cypri nobilem carminibus poetarum, quae frequenter [Vel frequenti] terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quid olim fuerit, ostendit, in secundo ab urbe milliario habitabat ignobilis, gaudensque quod paucis diebus quiete [0051A] viveret. Verum non ad plenum viginti transiere dies, cum per omnem illam insulam quicumque immundos habebant spiritus, clamare coeperunt, venisse Hilarionem servum Christi, et ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha et urbes reliquae conclamabant, plerisque asserentibus scire se quidem Hilarionem, et vere illum esse famulum Dei, sed ubi esset ignorare. Intra triginta igitur nec multo amplius dies, ducenti ferme, tam viri quam mulieres, ad eum congregati sunt. Quos cum vidisset, dolens quod se non paterentur quiescere, et quodammodo in ultionem sui saeviens, tanta eos orationum instantia flagellavit, ut quidam statim, alii post biduum triduumve, omnes vero intra unam hebdomadam curarentur.[0051B] 43. In secretiorem locum ascendit. Bucolia Aegypti. Paralyticus curatus. – Manens itaque ibi biennio, et semper de fuga cogitans, Hesychium ad se veris tempore reversurum, Palaestinam ad salutationem fratrum, et monasterii sui cineres visendos misit. Qui cum revertisset, cupienti rursum ad Aegyptum navigare, hoc est, ad ea loca, quae vocantur Bucolia, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio, suasit ut in ipsa magis insula ad secretiorem locum conscenderet. Quem cum diu lustrans omnia, reperisset, perduxit eum duodecim millibus a mari procul inter secretos asperosque montes, et quo vix reptando manibus genubusque posset ascendi. Qui introgressus, contemplatus quidem est terribilem valde et remotum locum, [0051C] arboribus hinc inde circumdatum, habentem etiam aquas de supercilio collis irriguas, et hortulum peramoenum, et pomaria plurima, quorum fructum numquam in cibo sumpsit: sed et antiquissimi iuxta templi ruinam ex quo (ut ipse referebat et eius discipuli testantur) tam innumerabilium per noctes et dies daemonum voces resonabant, ut exercitum crederes. Quo ille valde delectatus, quo scilicet antagonistas haberet in proximo, habitavit ibi per annos quinque, et saepe invisente se Hesychio, in hoc extremo iam vitae suae tempore refocillatus est, quod propter asperitatem difficultatemque loci, et umbrarum (ut ferebatur vulgo) multitudinem, aut nullus, aut rarus ad se vel posset, vel auderet ascendere. Quodam autem die egressus hortulum, vidit hominem [0051D] toto corpore paralyticum iacentem ante fores. Interrogavitque Hesychium quisnam esset, vel quomodo fuisset adductus. Qui respondens, ait, procuratorem se fuisse villulae, ad cuius ius hortulus quoque, in quo ipsi erant, pertineret. Et ille collacrymans tendensque ad iacentem manum: Tibi, inquit, dico in nomine Domini nostri Iesu Christi surge, et ambula. Mira velocitas. Adhuc verba in ore loquentis volvebantur, et iam membra solidata ad [0052A] standum, hominem surrigebant. Quod postquam auditum est, etiam difficultatem loci, et iter invium plurimorum vicit necessitas. Nihil aeque per circumitum cunctis villis observantibus, quam ne quo modo elaberetur. Disseminaverat enim hoc de eo rumor, diu eum in eodem loco manere non posse. Quod ille non levitate quadam, aut puerili sensu victus faciebat; sed honorem fugiens et importunitatem; semper enim silentium et vitam ignobilem desiderabat.44. Testamentum Hilarionis. – Olei unctione curati filia et gener Constantiae. Igitur octogesimo aetatis suae anno, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens (Evangelium [0052B] scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum), nam minister eius ante paucos dies obierat. Venerunt itaque ad aegrotantem de Papho multi religiosi viri; et maxime quod eum dixisse audierant, iam se ad Dominum migraturum, et de corporis vinculis liberandum; sed et Constantia quaedam sancta femina, cuius generum et filiam de morte liberaverat unctione olei: quos omnes adiuravit, ut ne puncto quidem horae post mortem reservaretur; sed statim eum in eodem hortulo terra operirent, sicut vestitus erat in tunica cilicina et cuculla, et sago rustico.45. Iamque modicus calor tepebat in pectore, nec praeter sensum quidquam vivi hominis supererat, et tamen apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta [0052C] prope annis servisti Christo, et mortem times? In haec verba exhalavit spiritum. Statimque humo obrutum, ante urbi sepultum, quam mortuum nuntiaverunt.46. Hesychius furatur corpus S. Hilarionis. Integrum corpus Hilarionis et illaesae vestes. – Quod postquam sanctus vir audivit Hesychius, perrexit ad Cyprum, et simulans se velle habitare in eodem hortulo, ut diligentis custodiae suspicionem accolis tolleret, cum ingenti vitae suae periculo, post decem fere menses corpus eius furatus est. Quod Maiumam deferens, totis monachorum et oppidorum turbis prosequentibus, in antiquo monasterio condidit; illaesa tunica, cuculla, et palliolo, et toto corpore, quasi adhuc viveret, integro, tantisque fragrante odoribus, [0052D] ut delibutum unguentis putares.47. Constantia dolore mortua propter furatum corpus S. Hilarionis. – Non mihi videtur in calce libri tacenda Constantiae illius sanctissimae mulieris devotio, quae perlato ad se nuntio, quod corpusculum Hilarionis Palaestinae esset, statim exanimata est, veram in servum Dei dilectionem etiam morte comprobans. Erat enim solita pervigiles in sepulcro eius noctes ducere, et quasi cum praesente ad adiuvandas orationes [0053A] suas sermocinari. Cernas usque hodie miram inter Palaestinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et [0054A] tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt; sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexerit. |