Flavius Eutropius
floruit ca. 370
|
Breviarium ab urbe condita
|
|
___________________________________________________
|
||
Liber nonus.
Argumentum. 1. Maximinus bellum adversus Germanos feliciter gerit et a Pupieno interficitur. 2. Tres simul inde Augusti, Pupienus, Balbinus et Gordianus, qui, illis interfectis, solus imperium obtinet, Ianique portis apertis, Persas vincit. 3. Philippi duo, pater et filius, sub quibus annus Romae conditae millesimus celebratus est. 4. Decius bellum Gallicum comprimit, et cum filio, Caesare facto, post biennium occiditur. 5. Gallus, Hostitianus, et Volusianus eius filius nihil omnino clarum gesserunt. 6. Aemiliani breve et obscurum imperium. 7-10. Licinii Valeriani et Gallieni imperium vel infelicitate, vel ignavia, propter barbarorum incursiones perniciosum. Plures purpuram sumunt, Postumus, Marius Victorinus, Tetricus, Odenathus. 11. Claudius caedit Gothos et, cum bene regnasset, post mortem a Senatu ingenti honore condecoratur. 12. Quintilli, egregii principis, breve imperium. 13-15. Aurelianus vincit Gothos; Romanam ditionem ad pristinos fines revocat; Tetricum in Gallia superat; Zenobiam in Oriente capit, monetariorum in urbe seditionem reprimit; cetera crudelis. 16. Taciti, egregie morati, breve imperium, nec magis diuturnum Floriani. 17. Probus, gloria militari et morum civilitate insignis, Gallias recipit, a barbaris occupatas, et vinearum culturam adiuvat, 18. Carus in bello contra Persas prospere gesto fulminis ictu perit; ex filiis, quos Caesares fecerat, Numerianus, patrem in Persico bello comitatus, per insidias perit. 19. Carinus, ob scelera invisus, a suis deseritur. Diocletianus, ab exercitu imperator creatus, 20. Carino oppresso, per Maximianum Herculium, Caesarem renuntiatum, Bacaudarum in Gallia seditionem domat. 21-23. Carausius in Britannia, Achilleus in Aegypto imperium arripiunt; Africam Quinquegentiani infestant; ad quos motus comprimendos Diocletianus Maximianum Herculium Augustum facit; Constantium et Maximianum Galerium Caesares. Alamanni a Constantio caeduntur. 24. 25. Maximianus Galerius Narseum, Persarum regem, primum victus, post magna clade afficit. Varia deinceps simul et singulatim bella gerunt, et Carpos, Basternas et Sarmatas subigunt. 26-28. Diocletiani et Maximiani Herculii, qui ambo, imperio deposito, ad privatam vitam concesserunt, mores et ingenium.
1 {1} Post hunc Maximinus ex corpore militari primus ad imperium accessit sola militum voluntate, cum nulla senatus intercessisset auctoritas neque ipse senator esset. Is bello adversus Germanos feliciter gesto cum a militibus imperator esset appellatus, a Pupieno Aquileiae occisus est deserentibus eum militibus suis cum filio adhuc puero, cum quo imperaverat triennio et paucis diebus.2 {1} Postea tres simul Augusti fuerunt, Pupienus, Balbinus, Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis, quippe cuius pater, senior Gordianus, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximino imperante princeps fuisset electus. {2} Itaque cum Romam venissent, Balbinus et Pupienus in Palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperium reservatum. Gordianus admodum puer cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Ianum Geminum aperuit et ad Orientem profectus Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erumpere. Quod quidem feliciter gessit proeliisque ingentibus Persas adflixit. {3} Rediens haud longe a Romanis finibus interfectus est fraude Philippi, qui post eum imperavit. Miles ei tumulum vicesimo miliario a Circesio, quod castrum nunc Romanorum est Euphratae inminens, aedificavit, exequias Romam revexit, ipsum Divum appellavit.3 {1} Philippi duo, filius ac pater, Gordiano occiso imperium invaserunt atque exercitu incolumi reducto ad Italiam ex Syria profecti sunt. His imperantibus millesimus annus Romae urbis ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt, senior Philippus Veronae, Romae iunior. Annis quinque imperaverunt; inter Divos tamen relati sunt.4 {1} Post hos Decius e Pannonia inferiore Budaliae natus imperium sumpsit. Bellum civile, quod in Gallia motum, fuerat oppressit. Filium suum Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit. Cum imperassent biennio ipse et filius, uterque in Barbarico interfecti sunt. Senior meruit inter Divos referri.5 {1} Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galli filius Volusianus. Sub his Aemilianus in Moesia res novas molitus est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnae interfecti sunt non conpleto biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pestilentia et morbis atque aegritudinibus notus eorum principatus fuit. 6 {1} Aemilianus obscurissime natus obscurius imperavit ac tertio mense extinctus est.7 {1} Hinc Licinius Valerianus in Raetia et Norico * agens ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque Romae a senatu Caesar est appellatus. Horum imperium Romano nomini perniciosum et paene exitiabile fuit vel infelicitate principum vel ignavia. Germani Ravennam usque venerunt. Valerianus in Mesopotamia bellum gerens a Sapore, Persarum rege, superatus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili servitute consenuit.8 {1} Gallienus, cum adulescens factus esset Augustus, imperium primum feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam iuvenis in Gallia et Illyrico multa strenue fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, et † Trebelliano. Diu placidus et quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus, tenendae rei publicae habenas probrosa ignavia et desperatione laxavit. {2} Alamanni vastatis Galliis in Italiam penetraverunt. Dacia, quae a Traiano ultra Danubium fuerat adiecta, tum amissa, Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata est per Gothos, Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est, Germani usque ad Hispanias penetraverunt et civitatem nobilem Tarraconem expugnaverunt, Parthi Mesopotamia occupata Syriam sibi coeperant vindicare.9 {1} Iam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano Postumus in Gallia, obscurissime natus, purpuram sumpsit et per annos decem ita imperavit, ut consumptas paene provincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui seditione militum interfectus est, quod Mogontiacum civitatem, quae adversus eum rebellaverat Laeliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. {2} Post eum Marius, vilissimus opifex, purpuram accepit et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, vir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo.10 {1} Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans absens a militibus imperator electus est et apud Burdigalam purpuram sumpsit. Seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenathum Persae victi sunt. Defensa Syria, recepta Mesopotamia usque ad Ctesiphontem Odenathus penetravit.11 {1} Ita Gallieno rem publicam deserente Romanum imperium in Occidente per Postumum, per Odenathum in Oriente servatum est. Gallienus interea Mediolani cum Valeriano fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque ei successit a militibus electus, a senatu appellatus Augustus. {2} Hic Gothos Illyricum Macedoniamque vastantes ingenti proelio vicit. Parcus vir ac modestus et iusti tenax ac rei publicae gerendae idoneus, qui tamen intra imperii biennium morbo interiit. Divus appellatus est. Senatus eum ingenti honore decoravit, scilicet ut in curia clipeus ipsi aureus, item in Capitolio statua aurea poneretur.12 {1} Quintillus post eum, Claudi frater, consensu militum imperator electus est, unicae moderationis vir et civilitatis, aequandus fratri vel praeponendus. Consensu senatus appellatus Augustus septimo decimo die imperii occisus est.13 {1} Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripensi oriundus, vir in bello potens, animi tamen inmodici et ad crudelitatem propensioris. Is quoque Gothos strenuissime vicit. Romanam dicionem ad fines pristinos varia bellorum felicitate revocavit. Superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos ipso Tetrico prodente exercitum suum, cuius adsiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia versu Vergiliano uteretur: «Eripe me his, invicte, malis». {2} Zenobiam quoque, quae occiso Odenatho marito Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia sine gravi proelio cepit, ingressusque Romam nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque egit praecedentibus currum Tetrico et Zenobia. Qui quidem Tetricus corrector Lucaniae postea fuit ac privatus diutissime vixit; Zenobia autem posteros, qui adhuc manent, Romae reliquit.14 {1} Hoc imperante etiam in urbe monetarii rebellaverunt vitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto. Quos Aurelianus victos ultima crudelitate conpescuit. Plurimos nobiles capite damnavit. Saevus et sanguinarius ac necessarius magis in quibusdam quam in ullo amabilis imperator. Trux omni tempore, etiam filii sororis interfector, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector.15 {1} Urbem Romam muris firmioribus cinxit. Templum Soli aedificavit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit. Provinciam Daciam, quam Traianus ultra Danubium fecerat, intermisit, vastato omni Illyrico et Moesia desperans eam posse retinere, abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in media Moesia collocavit appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit et est in dextra Danubio in mare fluenti, cum antea fuerit in laeva. {2} Occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit adnotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere; itaque ut praeveniretur, ab isdem interfectus est in itineris medio, quod inter Constantinopolim et Heracleam est stratae veteris; locus Caenophrurium appellatur. Mors tamen eius inulta non fuit. Meruit quoque inter Divos referri.16 {1} Tacitus post hunc suscepit imperium, vir egregie moratus et rei publicae gerendae idoneus. Nihil tamen clarum potuit ostendere intra sextum mensem imperii morte praeventus. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus XX in imperio fuit neque quicquam dignum memoria egit.17 {1} Post hunc Probus, vir inlustris gloria militari, ad administrationem rei publicae accessit. Gallias a barbaris occupatas ingenti proeliorum felicitate restituit. Quosdam imperium usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum Agrippinae, certaminibus oppressit. {2} Vineas Gallos et Pannonios habere permisit, opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem vineis conseruit et provincialibus colendos dedit. {3} Hic cum bella innumera gessisset, pace parata dixit brevi milites necessarios non futuros. Vir acer, strenuus, iustus et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem civilitate superaret. Interfectus tamen est Sirmi tumultu militari in turri ferrata.18 {1} Post hunc Carus est factus Augustus, Narbone natus in Gallia. Is confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus res contra Persas nobiles gessit. Ipsos proelio fudit, Cochen et Ctesiphontem, urbes nobilissimas, cepit. Et cum castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. {2} Numerianus quoque, filius eius, quem secum Caesarem ad Persas duxerat, adulescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, inpulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris prodita est. Milites enim, qui eum sequebantur, putore commoti deductis lecticulae palliis post aliquot dies mortem eius notam habere potuerunt.19 {1} Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Illyrico, Gallia, Italia reliquerat, omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis quoque, qui eum in auditorio vel levi fatigatione taxaverant, perniciosus fuit. Ob quae omnibus hominibus invisus non multo post poenas dedit. {2} Nam de Perside victor exercitus rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Diocletianum imperatorem creavit, Dalmatia oriundum, virum obscurissime natum, adeo ut a plerisque scribae filius, a nonnullis Anullini senatoris libertinus fuisse credatur.20 {1} Is prima militum contione iuravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum iuxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus manu Diocletiani percussus est. {2} Postea Carinum omnium odio et detestatione viventem apud Margum ingenti proelio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, aut certe desertum, inter Viminacium atque Aureum montem. {2} Ita rerum Romanarum potitus cum tumultum rusticani in Gallia concitassent et factioni suae Bacaudarum nomen inponerent, duces autem haberent Amandum et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui levibus proeliis agrestes domuit et pacem Galliae reformavit.21 {1} Per haec tempora etiam Carausius [qui] vilissime natus strenuae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et Armorici pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones infestabant. Multis barbaris saepe captis nec praeda integra aut provincialibus reddita aut imperatoribus missa cum suspicio esse coepisset consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet atque hac se occasione ditaret, a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit et Brittanias occupavit.22 {1} Ita cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, Carausius in Brittaniis rebellaret, Achilleus in Aegypto, Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus Orienti bellum inferret, Diocletianus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium et Maximianum Caesares, quorum Constantius per filiam nepos Claudi traditur, Maximianus Galerius in Dacia haud longe a Serdica natus. Atque ut eos etiam adfinitate coniungeret, Constantius privignam Herculi Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos, Constantini fratres, habuit, Galerius filiam Diocletiani Valeriam, ambo uxores, quas habuerant, repudiare conpulsi. {2} Cum Carausio tamen, cum bella frustra temptata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum pax convenit. Eum post septennium Allectus, socius eius, occidit atque ipse post eum Brittanias triennio tenuit. Qui ductu Asclepiodoti, praefecti praetorio, oppressus est. Ita Brittaniae decimo anno receptae.23 {1} Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est. Circa Lingonas die una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam cum repente barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu sexaginta fere milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit domitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Diocletianus obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense superavit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit provide multa et disposuit, quae ad nostram aetatem manent.24 {1} Galerius Maximianus primum adversus Narseum proelium insecundum habuit inter Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset; admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit. Pulsus igitur et ad Diocletianum profectus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Diocletiano fertur exceptus, ut per aliquot passuum milia purpuratus tradatur ad vehiculum cucurrisse; 25 {1} mox tamen per Illyricum Moesiamque contractis copiis rursus cum Narseo, Hormisdae et Saporis avo, in Armenia maiore pugnavit successu ingenti nec minore consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero aut tertio equite susceperit. Pulso Narseo castra eius diripuit; uxores, sorores, liberos cepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem, gazam Persicam copiosissimam. Ipsum in ultimas regni solitudines egit. Quare a Diocletiano in Mesopotamia cum praesidiis tum morante ovans regressus ingenti honore susceptus est. {2} Varia deinceps et simul et viritim bella gesserunt Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis, quarum nationum ingentes captivorum copias in Romanis finibus locaverunt.26 {1} Diocletianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenii, et qui severitatem suam aliena invidia vellet explere. Diligentissimus tamen et sollertissimus princeps et qui imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis invexerit adorarique se iussit, cum ante eum cuncti salutarentur. Ornamenta gemmarum vestibus calciamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in chlamyde purpurea tantum erat, reliqua communia. 27 {1} Herculius autem propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem suam etiam vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens Diocletiano in omnibus est saevioribus consiliis obsecutus. Cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in vitam privatam concederent et stationem tuendae rei publicae viridioribus iunioribusque mandarent. Cui aegre collega obtemperavit. {2} Tamen uterque uno die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani, post triumphum inclitum, quem Romae ex numerosis gentibus egerant, pompa ferculorum inlustri, qua Narsei coniuges sororesque et liberi ante currum ducti sunt. Concesserunt tamen Salonas unus, alter in Lucaniam.28 {1} Diocletianus privatus in villa, quae haud procul a Salonis est, praeclaro otio consenuit, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum imperium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque remearet. Contigit igitur ei, quod nulli post natos homines, ut cum privatus obisset, inter Divos tamen referretur. |