Itinerarium Egeriae
ca. 380
|
Itinerarium Egeriae
Pars secunda:De operatione singulis diebusin locis sanctis
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XLV
| |
1. | Et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi, qui baptidiantur per pascha. Nam qui dat nomen suum, ante diem quadragesimarum dat, et omnium nomina annotat presbyter, hoc est ante illas octo septimanas, quibus dixi hic attendi quadragesima<s>. |
2. | Cum autem annotauerit omnium nomina presbyter, postmodum alia die de quadragesimis, id est qua inchoantur octo ebdomadae, ponitur episcopo cathedra media ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et inde presbyteri in cathedris et stant clerici omnes. Et sic adducuntur unus et unus conpetens; si uiri sunt, cum patribus suis ueniunt, si autem feminae, cum matribus suis. |
3. | Et sic singulariter interrogat episcopus uicinos eius, qui intrauit, dicens: «Si bonae uitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus non est aut uanus?» et singula uitia, quae sunt tamen grauiora in homine, requiret. |
4. | Et si probauerit sine reprehensione esse de his omnibus, quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: «Emendet se et, cum emendauerit se, tunc accedet ad lauacrum». Sic de uiris, sic de mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum nouerint, non tam facile accedet ad baptismum. |