Itinerarium Egeriae
ca. 380
|
Itinerarium Egeriae
Pars secunda:De operatione singulis diebusin locis sanctis
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XXX
| |
1. | Alia ergo die, id est dominica, qua[e] intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel ad Crucem usque ad mane agi[itur]: die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio. |
2. | Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicit primum: «Ista septimana omne, id est <de> die crastino, hora nona omnes ad Martyrium conueniamus, id est in ecclesia maiore». Item mittet uocem alteram et dicet: «Hodie omnes hora septima in Eleona parati simus». |
3. | Facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase, et ibi completis, quae {64} consuetudo est diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, et iam unusquisque hiens ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia parati sint, quae est in Eleona, id est in monte Oliueti, ubi est spelunca illa, in qua docebat Dominus. |