BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV

 

1.

Tunc ergo quia retinebam scriptum esse baptizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim (cf. Iob 3, 23), requisiui de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: «Ecce hic est in ducentis passibus. Nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico, de ipso fonte uenit».

2.

Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo cepimus ire cum eo pedibus totum per uallem amenissimam, donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde amenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optime satis et pure, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.

3.

Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: «In hodie hic hortus aliter non appellatur greco sermone nisi copos [κῆπος] tu agiu Iohanni, {46} id est quod uos dicitis Latine hortus sancti Iohannis». Nam et multi fratres sancti monachi de diuersis locis uenientes tendunt se, ut lauentur in eo loco.

4.

Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio; dictus etiam psalmus competens, et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta ueniebamus, ita et ibi fecimus.

5.

Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso uico, id est in ecclesia, quae appellatur ‹opu [ὅπου?] Melchisedech›, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos uel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.

6.

Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.