Aelius Donatus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
|
Ars grammatica
Ars maior
|
___________________________________________________
|
|
|
De posituris.
Tres sunt omnino positurae vel distinctiones, quas Graeci θέσεις vocant, distinctio, subdistinctio, media distinctio. distinctio est, ubi finitur plena sententia: huius punctum ad summam litteram ponimus. subdistinctio est, ubi non multum superest de sententia, quod tamen necessario separatum mox inferendum sit: huius punctum ad imam litteram ponimus. media distinctio est, ubi fere tantum de sententia superest, quantum iam diximus, cum tamen respirandum sit: huius punctum ad mediam litteram ponimus. in lectione tota sententia periodus dicitur, cuius partes sunt cola et commata [id est membra et caesa]. |