Aelius Donatus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
|
Ars grammatica
Ars maior
|
___________________________________________________
|
|
|
De littera.
Littera est pars minima vocis articulatae. litterarum aliae sunt vocales, aliae consonantes. consonantium aliae sunt semivocales, aliae mutae. vocales sunt quae per se proferuntur et per se syllabam faciunt. sunt autem numero quinque, a e i o u. harum duae, i et u, transeunt in consonantium potestatem, cum aut ipsae inter se geminantur aut cum aliis vocalibus iunguntur, ut Iuno vates. hae etiam mediae dicuntur, quia in quibusdam dictionibus expressum sonum non habent, i, ut vir, u, ut optumus. extra quam formam u littera interdum nec vocalis nec consonans habetur, cum inter q litteram consonantem et aliquam vocalem constituitur, ut quoniam quidem. huic item digammon adscribi solet, cum sibi ipsa praeponitur, ut servus vulgus. nam i litteram geminari in una syllaba posse plurimi negant. Latinae vocales omnes et produci et corripi possunt. atque his solis adspirari quidam existimant. semivocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam non faciunt. sunt autem numero septem, f l m n r s x. ex his una duplex est, x, et liquidae quattuor, l m n r, ex quibus l et r faciunt communem syllabam, et s littera suae cuiusdam potestatis est, quae in metro plerumque vim consonantis amittit. item ex illis f littera superponitur liquidis [l vel r], quem ad modum muta quaelibet, et communem syllabam facit. mutae sunt quae nec per se proferuntur nec per se syllabam faciunt. sunt autem numero novem, b c d g h k p q t. ex his supervacuae quibusdam videntur k et q; qui nesciunt, quotiens a sequitur, k litteram praeponendam esse, non c; quotiens u sequitur, per q, non per c scribendum. h interdum consonans interdum adspirationis creditur nota. y et z remanent, quas litteras propter Graeca nomina admisimus: altera namque vocalis, altera est consonans duplex. unde fit, ut quidam putant, Latinas litteras non plures esse quam decem et septem, si quidem ex viginti et tribus una adspirationis nota est, una duplex, duae supervacuae, duae Graecae. accidunt uni cuique litterae tria, nomen figura potestas. quaeritur enim, quid vocetur littera, qua figura sit, quid possit. |