Rufius Festus Avienus
floruit ca. 380
|
|
Ora maritima
Textus:Avienus, Ora Maritima & Periegesisseu Descriptio Orbis Terrarumin: Fontes Hispaniae Antiquae, Vol. Ied. A. Schulten, Barcelona 1922Versio digitalis:Juan-José Marcos García
|
|
___________________________________________________
|
|
|
Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,animo atque sensu, Taurici ponti situscapi ut valeret his probabili fidequos distinerent spatia terrarum extima, | |
5 | subi libenter id laboris, ut tibidesideratum carmine hoc claresceret.fas non putavi quippe prolixa dienon subiacere sensui formam tuoregionis eius quam vetustis paginis |
10 | et quam per omnem spiritus nostri diemsecretiore lectione acceperam.alii invidere namque, quod dispendiotibi haud sit ullo, agrestis et duri reor.his addo et illud, liberum temet loco |
15 | mihi esse amore sanguinisque vinculo.neque sat sit istud, ni sciam te litterashiantibusque faucibus veterum abditahausisse semper, esse patuli pectoris,sensu capacem, talium iugem sitim |
20 | tuo esse cordi et esse te prae ceterismemorem intimati. cur inefficacitersecreta rerum in non tenacem effunderem?in non seguacem quis profunda ogganniat?multa ergo, multa compulere me, Probe, |
25 | efflagitatam rem tibi ut persolverem.quin et parentis credidi officium fore,desideratum si tibi locupletiusprofusiusque Musa promeret mea.dare expetitum quippe non parci viri est, |
30 | augere porro muneris summam novomentis benignae satque liberalis est.interrogati, si tenes, Maeoticisitus quis esset aequoris. Sallustiumnoram id dedisse, dicta et eius omnibus |
35 | praeiudicatae auctoritatis duciernon abnuebam. ad eius igitur inclytam,descriptionem, qua locorum formulamimaginemque expressor efficax stiliet veritatis paene in optutus dedit |
40 | lepore linguae, multa rerum iunximusex plurimorum sumpta commentariis.Hecataeus istic quippe erit MilesiusHellanicusque Lesbius, Phileus quoqueAtheniensis, Caryandaeus Scylax, |
45 | Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,quin et Damastus nobili natus SigeRhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoquepopularis urbe Atticae Siculus Cleon,Herodotus ipse Thurius, tum qui decus |
50 | magnum loquendi est, Atticus Thucydides.
Hic porro habebis, pars mei cordis Probe,quicquid per aequor insularum attollitur(per aequor illud scilicet, quod post cavahiantis orbis a freto Tartessio |
55 | Atlanticisque fluctibus procul sitamin usque glaeba proruit nostrum mare)sinusque curvos atque prominentia,(ut se supino porrigat litus situ,ut longe in undas inserant sese iuga) |
60 | celsaeque ut urbes alluantur aequore,quis ortus amnis maximos effuderit,ut prona ponti gurgitem intrant fluminaut ipsa rursum saepe cingant insulassinuentque late ut tuta portus bracchia, |
65 | ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,scruposum, ut alti verticem montes leventstringatque nemora ut unda cana gurgitis.laboris autem terminus nostri hic erit,Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali |
70 | et siquae in illo marmore insulae tument,edisserantur. reliqua porro scripta suntnobis in illo plenius volumine,quod de orbis oris partibusque fecimus.ut aperta vero tibimet intimatio |
75 | sudoris huius et laboris sit meinarrationem opusculi paulo altiusexordiemur. tu per intimum iecurprolata conde, namque fulcit haec fidespetita longe et eruta ex auctoribus.
|
80 | Terrae patentis orbis effuse iacetorbique rursus unda circumfunditur.sed qua profundum semet insinuat saxumOceano ab usque, ut gurges hic nostri marislonge explicetur, est Atlanticus sinus. |
85 | hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,hic sunt columnae pertinacis HerculisAbila atque Calpe, haec laeva dicti caespitis,Libyae propinqua est Abila. duro perstrepuntet prominentis hic iugi surgit caput, |
90 | Oestrymnin istud dixit aevum antiquius,molesque celsa saxei fastigiitota in tepentem maxime vergis notum.sub huius autem prominentis verticesinus dehiscit incolis Oestrymnicus, |
95 | in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,laxe iacentes et metallo divitesstanni atque plumbi. multa vis hic gentis est,superbus animus, efficax solertia,negotiandi cura iugis omnibus, |
100 | netisque cumbis turbidum late fretumet beluosi gurgitem Oceani secant.non hi carinas quippe pinu texereet acere norunt, non abiete, ut usus est,curvant faselos, sed rei ad miraculum |
105 | navigia iunctis semper aptant pellibuscorioque vastum saepe percurrunt salum.
Ast hinc duobus in sacram, sic insulamdixere prisci, solibus cursus rati est.haec inter undas multam caespitem iacet, |
110 | eamque late gens Hiernorum colit.propinqua rursus insula Albionum patet.Tartessiisque in terminos Oestrumnidumnegotiandi mos erat. Carthaginisetiam coloni et vulgus inter Herculis |
115 | agitans columnas haec adibant aequora,quae Himilco Poenus mensibus vix quattuorut ipse semet re probasse rettulitenavigantem, posse transmitti adserit.sic nulla late flabra propellunt ratem, |
120 | sic segnis umor aequoris pigri stupet.adicit et illud: plurimum inter gurgitesextare fucum et saepe virgulti viceretinere puppim. dicit hic nihilominusnon in profundum terga demitti maris |
125 | parvoque aquarum vix supertexi solum.obire semper huc et huc ponti feras,navigia lenta et languide repentiainternatare beluas. siquis dehincab insulis Oestrymnicis lembum audeat |
130 | urgere in undas, axe qua Lycaonisrigescit aethra, caespitem Ligurum subitcassum incolarum. namque Celtarum manucrebrisque dudum proeliis vacua arva suntLiguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit, |
135 | plerumque dumos. creber his scrupus locisrigidaeque rupes atque montium minaecaelo inseruntur. et fugax gens haec quidemdiu inter arta cautium duxit diemsecreta ab undis. nam sali metuens erat |
140 | priscum ob periclum, post quies et otiumsecuritate roborante audaciampersuasit altis devehi cubilibusatque in marinos iam locos descendere.
Post illa rursum quae supra facti sumus |
145 | magnus patescit aequoris fusi sinusOphiussam ad usque. rursum ab huius litoreinternum ad aequor, qua mare insinuare sedixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,septem dierum tenditur pediti via. |
150 | Ophiussa porro tanta panditur latusquantam iacere Pelopis audis insulamGraiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis estlocos et arva Oestrymnicis habitantibus,post multa serpens effugavit incolas |
155 | vacuamque glaebam nominis fecit sui.
Circumlatratque pontus insulas duastenue ob locorum inhospitas. Aryiumrursum tumescit prominens in asperumseptentrionem cursus autem hinc classibus |
160 | usque in columnas efficacis Herculisquinque est dierum. post pelagia est insulaherbarum abundans adque Saturno sacra.sed vis in illa tanta naturalis est,ut siquis hanc innavigando accesserit, |
165 | mox excitetur propter insulam mare,quatiatur ipsa et omne subsiliat salumalte intremescens cetero ad stagni vicempelago silente. prominens surgit dehincOphiussae in auras, abque Arvii iugo |
170 | in haec locorum bidui cursus patet.
At qui dehiscit inde prolixe sinus,non totus uno facile navigabilisvento recedit; namque medium accesseriszephyro vehente, reliqua deposcunt notum. |
175 | et rusus inde si petat quisquam pedeTartessiorum litus, exuperet viamvix luce quarta. siquis ad nostrum mareMalacaeque portum semitam tetenderit,in quinque soles est iter. tum Cempsicum |
180 | iugum intumescit. subiacet porro insulaAchale vocata ab incolis. aegre est fidesnarrationi prae rei miraculo,sed quam frequens auctoritas sat fulciat,aiunt in huius insulae confiniis |
185 | numquam esse formam gurgiti reliquo parem.splendorem ubique quippe inesse fluctibusvitri ad nitorem et per profundum marmoriscoeaneam in undis esse certum imaginem est.confundi at illic aequor immundo luto |
190 | memorant vetusti semper atque sordibusut faeculentos gurgites haerescere.Cempsi atque Sefes arduos collis habentOphiussae in agro. propter hos pernix LigusDraganumque proles sub nivoso maxime |
195 | septentrione conlocaverant larem.Poetanion autem est insula ad Sefum latuspatulusque portus. inde Cempsis adiacentpopuli Cynetum. tum Cyneticum iugum,qua sideralis lucis inclinatio est, |
200 | alte tumescens ditis Europae extimumin beluosi vergit Oceani salum.Ana amnis illic per Cynetas effluitsulcatque glaebam. panditur rursus sinuscavusque caespes in meridiem patet. |
205 | memorato ab amni gemina sese fluminascindunt repente perque praedicti sinuscrassum liquorem (quippe pinguescit lutoomne hic profundum) lenta trudunt agmina.
Hic insularum semet alte subrigit |
210 | vertex duarum. nominis minor indiga est,aliam vocavit mos tenax Agonida.inhorret inde rupibus cautes sacraSaturni et ipsa. fervet inlisum marelitusque late saxeum distenditur. |
215 | hirtae hic capellae et multus incolis caperdumosa semper intererrant caespitum,castrorum in usum et nauticis velaminaproductiores et graves setas alunt.hinc dictum ad amnem solis unius via est, |
220 | genti et Cynetum hic terminus. Tartessiusager his adhaeret adluitque caespitemTartessus amnis. inde tenditur iugumZephyro sacratum. denique arcis summitasZephyris vocata. celsa sed fastigia |
225 | iugo eriguntur verticis. multus tumorconscendit auras et supersidens quasicaligo semper nubilum condit caput.regio omnis inde maxime herboso solo est,nebulosa iuge his incolis convexa sunt, |
230 | coactus aer atque crassior diesnoctisque more ros frequens. nulla, ut solet,flabra inferuntur, nullus aethram discutitsuperne venti spiritus, pigra incubatcaligo terras et solum late madet. |
235 | Zephyridos arcem siquis excedat rateet inferatur gurgiti nostri maris,flabris vehetur protinus favonii.Iugum inde rursus et sacrum infernae deaedivesque fanum, penetral abstrusi cavi |
240 | adytumque caecum. multa propter est palusErebea dicta. quin et Herbi civitasstetisse fertur his locis prisca die,quae proeliorum absumpta tempestatibusfamam atque nomen sala liquit caespiti. |
245 | at Hiberus inde manat amnis et locosfecundat unda. plurimi ex ipso feruntdictos Hiberos, non ab illo fluminenam quicquid amnem gentis huius adiacetocciduum ad axem, Hiberiam cognominant. |
250 | pars porro eoa continet Tartessioset Cilbicenos. Cartare post insula esteamque pridem, influxa et est satis fides,tenuere Cempsi. proximorum posteapulsi duello, varia quaesitum loca |
255 | se protulere. Cassius inde mons tumet.et Graia ab ipso lingua cassiterum priusstannum vocavit. inde fani est prominenset quae vetustum Graeciae nomen tenet,Gerontis arx est eminus. namque ex ea |
260 | Geryona quondam nuncupatum accepimus.hic ora late sunt sinus Tartessii.dictoque ab amni in haec locorum puppibusvia est diei. Gadir hic est oppidum,nam Punicorum lingua consaeptum locum |
265 | Gadir vocabat. ipsa Tartessus priuscognominata est. multa et opulens civitasaevo vetusto, nunc egena, nunc brevis,nunc destituta, nunc ruinarum agger est.nos hic locorum, praeter Herculaneam |
270 | solemnitatem vidimus miri nihil.at vis in illis tanta vel tantum decusaetate prisca sub fide rerum fuit,rex ut superbus omniumque praepotens,quos gens habebat forte tum Maurusia, |
275 | Octaviano principi acceptissimuset litterarum semper in studio Iubainterfluoque separatus aequore,inlustriorem semet urbis istiusduumviratu crederet. sed insulam |
280 | Tartessus amnis ex Ligustino lacuper aperta fusus undique adlapsu ligat.neque iste tractu simplici provolviturunusve sulcat subiacentem caespitem,tria ora quippe parte eoi luminis |
285 | infert in agros, ore bis gemino quoquemeridiana civitatis adluit.at mons paludem incumbit Argentariussic a vetustis dictus ex specie sui.stagno iste namque latera plurimo nitet |
290 | magisque in auras eminus lucem evomit,cum sol ab igni celsa perculerit iuga.idem amnis autem fluctibus stagni gravisramenta volvit invehitque moenibusdives metallum. qua dehinc ab aequore |
295 | salsi fluenti vasta per medium soliregio recedit, gens Etmaneum accolit.atque inde rursus usque Cempsorum sataIleates agro se feraci porrigunt.maritima vero Cilbiceni possident. |
300 | Gerontis arcem et prominens fani, ut suprasumus elocuti, distinet medium saluminterque celsa, cautium cedit sinus.iugum ad secundum flumen amplum evolvitur.Tartessiorum mons dehinc attollitur |
305 | silvis opacus. hinc Erythia est insuladiffusa glaebam et iuris olim Punici.habuere primo quippe eam Carthaginispriscae coloni interfluoque scinditura continente quinque per stadia mari |
310 | Erythia. ab arce qua diei occasus est,Veneri marinae consecrata est insulatemplumque in illa veneris et penetral cavumoraculumque. monte ab illo, quem tibihorrere silvis dixeram, cum veneris, |
315 | litus recline et molle harenarum iacet,in quas Besilus atque Cilbus fluminaurgent fluentum. post in occiduum diemSacrum superbas erigit cautes iugum.locum, hunc vocavit Herma quondam Graecia. |
320 | est Herma porro caespitum munitio,interfluumque altrinsecus munit lacum.aliique rursus Herculis dicunt viamstravisse quippe maria fertur Hercules,iter ut pateret facile captivo gregi. |
325 | porro illud Herma iure sub Libyci solifuisse pridem plurimi auctores ferunt.nec respuendus testis est Dionysius,Libyae esse finem qui docet Tartessium.Europae in agro, quod vocari ab incolis |
330 | Sacrum indicavi, prominens subducitur.locos utrosque interfluit tenue fretum.quod Herma porro aut Herculis dictum est via,Amphipolis urbis incola Euctemon ait,non plus habere longitudinis modo |
335 | quam porriguntur centum et octo miliaet distineri terras milibus tribus.hic Herculanae stant columnae, quas modumutriusque haberi continentis legimus.sunt paria porro saxa prominentia |
340 | Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo,Maurusiorum est Abila. namque Abilam vocantgens Punicorum, mons quod altus barbaro est,id est Latino, dici ut auctor Plautus est.Calpeque rursum in Graecia species cavi |
345 | teretisque vis nuncupatur urcei.Atheniensis dicit Euctemon itemnon esse saxa aut vertices adsurgereparte ex utraque. caespitem Libyci soliEuropae et oram memorat insulas duas |
350 | interiacere; nuncupari has Herculisait columnas; stadia triginta referthas distinere; horrere silvis undiqueinhospitasque semper esse nauticis.inesse quippe dicit ollis Herculis |
355 | et templa et aras. invehi advenas rate,deo litare, abire festino pede,nefas putatum demorari in insulis.circum atque iuxta plurimo tractu iacensmanere tradit tenue prolixe mare. |
360 | navigia onusta adire non valent locosbreve ob fluentum et pingue litoris lutum.sed si voluntas forte quem subegeritagere carinam, eximere classi pondera,levique cymba sic superferri salo. |
365 | sed ad columnas quicquid interfunditurundae aestuantis, stadia septem vix aitDamastus esse. Caryandaeus Scylaxmedium fluentum inter columnnas adserittantum patere quantus aestus Bosporo est. |
370 | ultra has columnas propter Europae latusvicos et urbis incolae Carthaginistenuere quondam. mos at ollis hic erat,ut planiore texerent fundo rates,quo cymba tergum fusior brevius maris |
375 | praelaberetur. porro in occiduam plagamab his columnis gurgitem esse interminum,late patere pelagus, extendi salumHimilco tradit. nullus haec adiit freta,nullus carinas aequor illud intulit, |
380 | desint quod alto flabra propellentianullusque puppim spiritus caeli iuvet,dehinc quod aethram quodam amictu vesti atcaligo, semper nebula condat gurgitemet crassiorem nubilum perstet die.
|
385 | Oceanus iste est, orbis effusi proculcircumlatrator, iste pontus maximus,hic gurges oras ambiens, hic intimisalis inrigator, hic parens nostri maris.plerosque quippe extrinsecus curvat sinus |
390 | nostrumque in orbem vis profundi inlabitur.sed nos loquemur maximos tibi quattuor.
Prima huius ergo in caespitem insinuatio estHesperius aestus atque Atlanticum salum;Hyrcana rursus unda, Caspium mare; |
395 | salum Indicorum, terga fluctus Persici;Arabsque gurges sub tepente iam noto.hunc usus olim dixit Oceanum vetus.Hyrcana rursus unda, Caspium mare;longo explicatur gurges huius ambitu |
400 | produciturque latere prolixe vago.Plerumque porro tenue tenditur salum,ut vix harenas subiacentis occulat.exuperat autem gurgitem fucus frequens,atque impeditur aestus hic uligine. |
405 | vis beluarum pelagus omne internatatmultusque terror ex feris habitat freta.haec olim Himilco Poenus Oceano superspectasse semet et probasse rettulit.haec nos ab imis Punicorum annalibus |
410 | prolata longo tempore edidimus tibi.
Nunc iam recursus ad priora sit stilo.igitur columnae, ut dixeram, LibystidisEuropae in agro adversa surgit altera.hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem, |
415 | ultra citraque quattuor gentes colunt.nam sunt feroces hoc Libyphoenices locosunt Massieni, regna Cilbicene suntferacis agri et divites Tartessii,qui porriguntur in Calacticum sinum. |
420 | hos propter autem mox iugum Barbetium estMalachaeque flumen urbe cum cognomineMenace priore quae vocata est saeculo.Tartessiorum iuris illic insulaantistat urbem, Noctilucae ab incolis |
425 | sacrata pridem. in insula stagnum quoquetutusque portus. oppidum Menace super.qua sese ab undis regio dicta subtrahit,Silurus alto mons tumet cacumine.adsurgit inde vasta cautes et mare |
430 | intrat profundum. pinus hanc quondam frequensex se vocari sub sono Graio dedit.fanumque ad usque veneris ac veneris iugumlitus recumbit. porro in isto litorestetere crebrae civitates antea |
435 | Phoenixque multus habuit hos pridem locos.inhospitales nunc harenas porrigitdeserta tellus, orba cultorum solasqualent iacentque. veneris ab dicto iugospectatur Herma caespitis Libyci procul, |
440 | quod ante dixit. litus hic rursum patetvacuum incolarum nunc et abiecti soli.porro ante et urbes hic stetere plurimaepopulique multi concelebrarunt locos.Namnatius inde portus oppidum prope |
445 | se Massienum curvat alto ab aequoresinuque in imo surgit altis moenibusurbs Massiena. post iugum Trete eminetbrevisque iuxta Strongyle stat insula.dehinc in huius insulae confiniis |
450 | immensa tergum latera diffundit palus.Theodorus illic (nec stupori sit ibiquod in feroci barbaroque sat lococognomen huius Graeciae accipis sono)prorepit amnis. ista Phoenices prius |
455 | loca incolebant. rursus hinc se litorisfundunt harenae et litus hoc tres insulaecinxere late. hic terminus quondam stetitTartessiorum, hic Herna civitas fuit.Gymnetes istos gens locos insederant |
460 | Sicani ad usque praefluentis alveum,nunc destitutus et diu incolis carenssibi sonorus Alebus amnis effluit.
Post haec per undas insula est Gymnesia,populo incolarum quae vetus nomen dedit, |
465 | Pityussae et inde proferunt sese insulaeBaliarium ac late insularum dorsa sunt.et contra Hiberi in usque Pyrenae iugumius protulere propter interius marelate locati. prima eorum civitas |
470 | Ilerda surgit. litus extendit dehincsteriles harenas. Hemeroscopium quoquehabitata pridem hic civitas. nunc iam solumvacuum incolarum languido stagno madet.attollit inde se Sicana civitas, |
475 | propinquo ab amni sic vocata Hibericis.neque longe ab huius fluminis divortiopraestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.dumosa late terga regio porrigit.Berybraces illic, gens agrestis et ferox, |
480 | pecorum frequentis intererrabat greges.hi lacte semet atque pingui caseopraedure alentes proferebant spiritumvicem ad ferarum. post Crabrasiae iugumprocedit alte ac nuda litorum iacent |
485 | ad usque Onussae Cherronesi terminos.palus per illa Naccararum extenditur.hoc nomen isti nam paludi mos deditstagnique medio parva surgit insulaferax olivi et hinc Minervae stat sacra. |
490 | fuere propter civitates plurimae.quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobilesTyrichae stetere. nomen oppido vetus,gazae incolarum maxime memorabiles,per orbis oras. namque praeter caespitis |
495 | fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,qua dona flavae Cereris educat solum,peregrina Hibero subvehuntur flumine.iuxta superbum mons Sacer caput exeritOleumque flumen proxima agrorum secans |
500 | geminos iugorum vertices interfluit.mons quippe Sellus nomen hoc monti est vetus,ad usque celsa nubium subducituradstabat istum civitas Lebedontiapriore saeclo, nunc ager vacuus lare |
505 | lustra et ferarum sustinet cubilia.
Post haec harenae plurimo tractu iacent,per quas Salauris oppidum quondam stetit,in quis et olim prisca Callipolis fuit,Callipolis illa, quae per altam moenium |
510 | proceritatem et celsam per fastigiasubibat auras, quae laris vasti ambitulatere ex utroque piscium semper feraxstagnum premebat. inde Tarraco oppidumet Barcilonum amoena sedes ditium. |
515 | nam pandit illic tuta portus brachia,uvetque semper dulcibus tellus aquis.post Indigetes asperi se proferunt,gens ista dura, gens ferox venatibuslustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum |
520 | in usque salsam dorsa porrigit Thetim.
Hic adstitisse civitatem Cypselamiam fama tantum est. nulla nam vestigiaprioris urbis asprum servat solum.dehiscit illic maximo portus sinu |
525 | cavumque late caespitem inrepit salum.post quae recumbit litus Indiceticum.Pyrenae ad usque prominentis verticem.
Post litus illud, quod iacere diximustractu supino, se Malodes exerit |
530 | mons inter undas et tument scopuli duogeminusque vertex celsa nubium petit.hos inter autem portus effuse iacetnullisque flabris aequor est obnoxium.sic omne, late praelocatis rupibus, |
535 | latus ambiere cautium cacumina,interque saxa immobilis gurges latet,quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.
Stagnum inde Toni montium in radicibusTononitaeque attollitur rupis iugum. |
540 | per quae sonorus volvit aequor spumeumAnystus amnis et salum fluctu secat.haec propter undas atque salsa sunt freta,at quicquid agri cedit alto a gurgite,Ceretes omne et Ausoceretes prius |
545 | habuere duri, nunc pari sub nominegens est Hiberum. Sordus inde deniqueac pertinentes usque ad interius marequa piniferae stant Pyrenae verticesinter ferarum lustra ducebant diem |
550 | et arva late et gurgitem ponti premunt.
In Sordiceni caespitis confinioquondam Pyrene civitas ditis larisstetisse fertur hicque Massiliae incolaenegotiorum saepe versabant vices. |
555 | sed in Pyrenen ab columnis HerculisAtlanticoque gurgite et confinioZephyridis orae cursus est celeri ratiseptem dierum. post Pyrenaeum iugumiacent harenae litoris Cynetici, |
560 | easque late sulcat amnis Rhoscynus.hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est.stagnum hic palusque quippe diffuse patet,et incolae istam Sordicem cognominant.praeterque vasti gurgitis crepulas aquas |
565 | (nam propter amplum marginis laxae ambitumventis tumescit saepe percellentibus)stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.rursusque ab huius effluentis ostiis* * * |
570 | . . . . . . . . . . . . . . . .<litus dehinc>sinuatur alto et propria per dispendiacaespes cavatur, repit unda largiormolesque multa gurgitis distenditur.tris namque in illo maximae stant insulae |
575 | saxisque duris pelagus interfunditur.
Nec longe ab isto caespitis rupti sinusalter dehiscit insulasque quattuor(at priscus usus dixit has omnis Piplas)ambit profundo. gens Elesycum prius |
580 | loca haec tenebat atque Naro civitaserat ferocis maximum regni caput.hic salsum in aequor amnis Attagus ruitHeliceque rursus hic palus iuxta. dehincBesaram stetisse fama casca tradidit. |
585 | at nunc Heledus, nunc et Orobus fluminavacuos per agros et ruinarum aggeresamoenitatis indices priscae meant.nec longe ab istis Thyrius alto evolvitur. . . . .+ cinorus agmen+. . . . . . . . . . |
590 | * * ** * *Numquam excitentur fluctuum voluminasternatque semper gurgitem Alcyonae quies.
Vertex at huius cautis e regione se |
595 | illi eminenti porrigit, quod Candidumdixi vocari. Blasco propter insula estteretique forma caespes editur salo.in continenti et inter adsurgentiumcapita iugorum rursum harenosi soli |
600 | terga explicantur seque fundunt litoraorba incolarum. Setius inde mons tumetprocerus arcem et pinifer. Setii iugumradice fusa in usque Taurum pertinet.Taurum paludem namque gentici vocant |
605 | Orani propinquam flumini. huius alveoHibera tellus adque Ligyes asperiintersecanur. hic sat angusti laristenuique censu civitas Polygium est.
Tum Mansa vicus oppidumque Naustalo |
610 | et urbs impendet + haesicae gentis salo* * ** * ** * *Eiusque in aequor Cassius amnis influit. |
615 | at Cimenice regio discedit proculsalso ab fluento, fusa multo caespiteet opaca silvis. nominis porro auctor estmons dorsa celsus. huius imos aggeresstringit fluento Rhodanus atque scrupeam |
620 | molem imminentis intererrat aequore.
Ligures ad undam semel interni marisprocul extulere. sed quasi exposcit locusRhodani ut fluentum plenius tibi disseram.stili immorantis patere tracta, mi Probe. |
625 | quippe amnis ortum, gurgitis lapsum vagi,quas iste gentis lambat unda fluminisquantoque manet incolis compendioet ostiorum fabimur divortia.nivosum in auras erigunt Alpes iugum |
630 | a solis ortu et arva Gallici soliintersecantur scrupeo fastigioet anhela semper flabra tempestatibus.effusus ille et ore semet exigenshiantis antri vi truci sulcat sola |
635 | aquarum in ortu et fonte primo navigerat rupis illud erigentis se latus,quod edit amnem, gentici cognominantsolis columnam. tanto enim fastigioin usque celsa nubium subducitur |
640 | meridianus sol ut oppositu iugiconspicuus haut sit, cum relaturus diemseptentrionum accesserit confinia.scis nam fuisse eius modi sententiamEpicureorum: non eum occasu premi, |
645 | nullos subire gurgites, numquam occuli,sed obire mundum, obliqua caeli currere,animare terras, alere lucis pabuloconvexa cuncta et invicem regionibuscertis negati candidam Phoebi facem. |
650 | resi . . . . . . . . . . . . . .* * ** * ** * *Meridianam cum secuerit orbitam, |
655 | cum lumen axi Atlantico inclinaverit,ut in supremos ignem Hyperboreos agat,Acaemenioque semet ortui ferat,discreta in aethrae flectitur curvo ambitumetamque transit. cumque nostro obtutui |
660 | iubar negarit atra nox caelo ruit,caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt.dies at illos clara tunc inluminat,septentrione qui superposito rigent.cum rursus umbra noctis arctoos habet, |
665 | genus omne nostrum splendidum ducit diem.meat amnis autem a fonte per Tylangios,per Daliternos, per Clahilcorum sataLemenicum et agrum - dura sat vocabulaauremque primam cuncta vulnerantia, |
670 | sed non silenda tibimet ob studium tuumnostramque curam. panditur porro in decemflexus recursu gurgitum. stagnum grave,plerique tradunt, inserit semet dehinc,vastam paludem, quam vetus mos Graeciae |
675 | vocitavit Accion, atque praecipites aquasstagni per aequor egerit. rursum effluusartansque sese fluminum ad formam, dehincAtlanticos in gurgites, nostrum in mareet occidentem contuens, evolvitur |
680 | patulasque harenas quinque sulcat hostiis.
Arelatus illic civitas attollitur,Theline vocata sub priore saeculoGraio incolente. multa nos Rhodano supernarrare longo res subegerunt stilo. |
685 | at numquam in illud animus inclinabitur,Europam ut isto flumine et Libyam adseramdisterminari. Phileus hoc quamquam vetusputasse dicat incolas. despectuiderisuique inscitia haec sit barbara |
690 | et competente denotetur nomine.cursus carnae biduo et binoctio est.gens hinc Nearchi Bergineque civitas,Salyes atroces, oppidum Mastrabalaepriscum paludis, terga celsum prominens, |
695 | quod incolentes Cecylistrium vocant,Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:pro fronte litus praeiacet, tenuis viapatet inter undas, latera gurges adluit,stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum |
700 | laremque fusa civitas paene insula est,sic aequor omne caespiti infudit manus.labos at olim conditorum diligensformam locorum et arva naturaliaevicit arte. siquae prisca te iuvat |
705 | haec in novella nominum deducere.
[. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .] |