Avianus
floruit ca. 370
|
|
Fabularum liber
|
|
___________________________________________________
|
|
[I. DE NUTRICE ET INFANTI.]
Rustica deflentem paruum iuraverat olimNi taceat, rabido quod foret esca lupo.Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsasPervigil ante fores, irrita vota gerens. | |
5 | Nam lassata puer nimiae dat membra quieti;Spem quoque raptori sustulit inde fames.Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarumIeiunum coniux sensit adesse lupa:Cur, inquit, nullam referens de more rapinam, |
10 | Languida consumptis sed trahis ora genis?Ne mireris, ait, deceptum fraude malignaVix miserum vacua delituisse fuga.Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,Iurgia nutricis cum mihi verba darent? |
15 | Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,Femineam quisquis credidit esse fidem.
Il. [DE TESTVDINE ET AQVILA.]
Pennatis avibus quondam testudo locuta est,Si quis eam uolucrum constituisset humi,Protinus e rubris conchis proferret harenis,Quis precium nitido cortice bacca daret; |
5 | Indignum, sibimet tardo quod sedula gressuNil ageret, toto perficeretque die.Ast ubi promissis aquilam fallacbus implet,Experta est similem perfida lingua fidem;Et male mercatis dum quaerit sidera pennis, |
10 | Occidit infelix alitis ungue fero.Tunc quoque, sublimis, cum iam moreretur in aurasIngemuit votis haec licuisse suis;Nam dedit exosae post haec documenta quietiNon sine supremo magna labore peti. |
15 | Sic quicumque nova sublatus laude tumescit,Dat merito poenas, dum meliora cupit.
III. [DE CANCRIS]
Curva retro cedens dum fert vestigia cancer,Hispida saxosis terra relisit aquis.Hunc genetrix facili cupiens procedere gressuTalibus alloquiis emonuisse datur: |
5 | Ne tibi transverso placeant haec devia, nate,Rursus in obliquos neu velis ire pedes,Sed nisu contenta ferens vestigia rectoInnocuos prono tramite siste gradus.cui natus: faciam, si me praecesseris, inquit, |
10 | Rectaque monstrantem certior ipse sequar.Nam stultum nimis est, cum tu pravissima temptesAlterius censor si vitiosa notas.
IV. [DE VENTO ET SOLE]
Immitis Boreas placidusque ad sidera PhoebusIurgia cum magno conseruere Iove,Quis prior inceptum peragat: mediumque per orbemCarpebat solitum forte viator iter. |
5 | Convenit hanc potius liti praefigere causam,Pallia nudato decutienda viro.Protinus impulsus ventis circumtonat aetherEt gelidus nimias depluit ymber aquas:Ille magis lateri duplicem circumdat amictum, |
10 | Turbida submotos quod trahit ora sinus.Sed tenues radios paulatim increscere PhoebusIusserat, ut nimio surgeret igne iubar,donec lassa volens requiescere membra, viatordeposita fessus veste sederet humi. |
15 | tunc victor docuit praesentia numina Tytan,Nullum praemissis vincere posse minis.
V. [DE ASINO PELLE LEONIS INDUTO]
Metiri se quemque decet propriisque iuvariLaudibus, alterius nec bona ferre sibi,Ne detracta gravem faciant miracula risum,Coeperit in solitis cum remanere malis. |
5 | Exuvias asinus Gaetuli iam forte leonisRepperit et spoliis induit ora novis.Aptavitque suis incongrua tegmina membris,Et miserum tanto pressit honore caput.Ast ubi terribilis aramo [sic] circumstetit horror, |
10 | Pigraque praesumptus venit in ossa vigor,Mitibus ille feris communia pabula calcansTurbabat pavidas per sua rura boves.Rusticus hunc magna postquam deprendit ab aure,correptum vinclis verberibusque domat, |
15 | Et simul abstracto denudans corpora tergo,Increpat his miserum vocibus ille pecus:Forsitan ignotos imitato murmure fallas,At mihi, qui quondam, semper asellus eris.
VI. [DE RANA ET VULPE]
Edita gurgitibus olimque [sic] immersa profundoEt luteis tantum semper amica vadis,Ad superos colles herbosaque prata recurrensMulcebat miseras turgida rana feras, |
5 | Callida quod posset gravibus succurrere morbisEt vitam ingenio continuare suo;Nec se Paeonio iactat cessisse magistro.Quamvis perpetuos curet in orbe deos.Tunc vulpes pecudum ridens astuta quietem |
10 | Verborum vacuam prodidit esse fidem:Haec dabit aegrotis, inquit, medicamina membris,Pallida caeruleus cui notat ora color?
VII. [DE CANE QUI NOLUIT LATRARE]
Haut facile est pravis innatum mentibus, ut seMuneribus dignas suppliciove putent.Forte canis quondam, nullis latratibus horrens,Nec patulis primum rictibus ora trahens, |
5 | Mollia sed pavidae submittens verbera caudae,Concitus audaci vulnera dente dabat.Hunc dominus, ne quem probitas simulata lateret,Iusserat in rabido gutture ferre nolam.Faucibus innexis crepitantia subligat aera, |
10 | Quae facili motu signa cavenda darent.Haec tamen ille sibi credebat praemia ferri,Et similem turbam despiciebat ovans.Tunc insultantem senior de plebe superbumAdgreditur tali singula voce monens: |
15 | Infelix, quae tanta rapit dementia sensum,Munera pro meritis si cupis ista dari?Non hoc virtutis decus ostentatur in aere,Nequiciae testem sed geris inde sonum.
VIII. [DE CAMELO]
Contentum propriis sapientem vivere rebus,Nec cupere alterius fabella nostra monet,Indignata cito ne stet Fortuna recursuAtque eadem minuat quae dedit ante rota. |
5 | Corporis immensi fertur pecus isse per aurasEt magnum precibus sollicitasse Iovem:Turpe nimis cunctis irridendumque videri,Insignes geminis cornibus ire boves,Et solum nulla munitum parte camelum, |
10 | Obiectum cunctis expositumque feris.Iupiter irridens postquam sperata negavit,Insuper et magnae sustulit auris onus.Vive minor merito, cui sors non sufficit, inquit,Et tua perpetuum, livide, damna geme.
IX. DE DUOBUS SOCIIS ET URSA
Montibus ignotis curvisque in vallibus artumCum socio quidam suscipiebat iter,Securus, cum quodque malum Fortuna tulisset,Robore collato posset uterque pati. |
5 | Dumque per inceptum vario sermone feruntur,In mediam praeceps convenit ursa viam.Horum alter facili comprendens robora cursu,In viridi trepidum fronde pependit onus.Ille trahens nullo iacuit vestigia gressu, |
10 | Exanimem fingens, sponte relisus humi.Continuo praedam cupiens fera saeva cucurrit,Et miserum curvis unguibus ante levat;Verum ubi concreto riguerunt membra timoreNam solitus mentis liquerat ossa calor, |
15 | Tunc olidum credens, quamvis ieiuna, cadaverDeserit et lustris conditur ursa suis.Sed cum securi paulatim in verba redissent,Liberior iusto qui fuit ante fugax:Dic, sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa? |
20 | Nam secreta diu multaque verba deditMagna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,Quae merito semper sunt facienda mihi:Ne facile alterius repetas consortia, dixit,Rursus ab insana ne capiare fera.
X. [DE CALVO]
Calvus eques capiti solitus religare capillosAtque alias nudo vertice ferre comas,Ad Campum nitidis venit conspectus in armisEt facilem frenis flectere coepit equum. |
5 | Huius ab adverso Boreae spiramina prestantRidiculum populo conspiciente caput.Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,Discolor apposita quae fuit ante coma.Ille sagax, tantis quod risus milibus esset, |
10 | Distulit admota calliditate iocum,Quid mirum, referens, positos fugisse capillos,Quem prius aequaevae deseruere comae?
XI. [DE OLLIS]
Eripiens geminas ripis cedentibus ollasInsanis pariter flumen agebat aquis.Sed diversa duas ars et natura creavit:Aere prior fusa est, altera ficta luto. |
5 | Dispar erat fragili et solido [sic] concordia motus,Incertumque vagus amnis habebat iter.Ne tamen allisam confringeret, aerea testaIurabat solitam longius ire viam.Illa timens ne quid levibus graviora nocerent, |
10 | Et quia nulla brevi est cum meliore fides,Quamvis securam verbis me feceris, inquit,Non timor ex animo decutiendus erit.Nam me sive tibi seu te mihi conferat unda,Semper ero ambobus subdita sola malis.
XII. [DE THESAURO]Rusticus impresso molitus vomere terramThesaurum sulcis prosiluisse videt.Mox indigna animo properante reliquit aratra,Semina compellens ad meliora boves. |
5 | Continuo supplex Telluri construit aras,Quae sibi depositas sponte dedisset opes.Hunc Fortuna novis gaudentem provida rebusAdmonet, indignam se quoque ture dolens:Nunc inventa rneis non prodis munera templis |
10 | Atque alios mavis participare deosSed cum surrepto fueris tristissimus auro,Me primam lacrimis sollicitabis inops."
XIII. [DE HIRCO ET TAURO]
Immensum taurus fugeret cum forte leonemTutaque desertis quaereret antra viis,Speluncam reperit quam tunc hirsutus habebatCinyphii ductor qui gregis esse solet. |
5 | Post ubi submissa meditantem irrumpere fronteObvius obliquo terruit ore caper,Tristis abit longaque fugax de valle locutus,Nam timor expulsum iurgia ferre vetat:Non te demissis saetosum, putide, barbis, |
10 | Illum, qui super est consequiturque, tremo.Nam si discedat, nosces, stultissime, quantumDiscrepet a tauri viribus hircus olens.
XIV. [DE SIMIA]
Iuppiter in toto quondam quaesiverat orbe,Munera natorum quis meliora daret.Certatmm ad regem currit genus omne ferarum,Permixtumque homini cogitur ire pecus. |
5 | Sed nec squamigeri desunt ad iurgia pisces,Vel quicquid volucrum purior aura vehit.Inter quos trepidae ducebant pignora matres,Iudicio tanti discutienda dei.Tunc brevis informem traheret cum simia natum, |
10 | Ipsum etiam in risum compulit ire Iovem.Hanc tamen ante alios rupit turpissima vocem,Dum generis crimen sic abolere cupit:Iuppiter hoc norit, maneat victoria si quem;Iudicio superest omnibus iste meo.
XV. [DE GRUE ET PAVONE]
Threciam volucrem fertur Iunonius alesCommuni sociam conteruisse cibo;Namque inter varias fuerat discordia formas,Magnaque de facili iurgia lite trahunt, |
5 | Quod sibi multimodo fulgerent membra decore,Caeruleam facerent livida terga gruem;Et simul erectae circumdans tegmina caudae,Sparserat archamum sursus in astra iubar.Illa licet nullo pennarum certet honore, |
10 | His tamen insultans vocibus usa datur:Quamvis innumerus plumas variaverit ordo,Mersus humi semper florida terga geris:Ast ego deformi sublimis in aera penna,Proxima sideribus numinibusque feror.
XVI. [DE QUERCU ET HARUNDINE]
Montibus e summis radicitus eruta quercus
Quam tumidis subter decurrens alveus undis
|
5 | Verum ubi diversis inpellitur ardua ripis,
Tunc sic exiguo conectens caespite ramos
Se quoque tam vasto rectam non sistere trunco, |
10 | Ast illam tenui cortice ferre minas.
Seque magis tutam debilitate docet.
Despicis et totis viribus acta ruis. |
15 | Ast ego surgentes paulatim demoror austros,
In tua praeruptus se fundit robora nimbus,
Haec nos dicta monent magnis obsistere fluxa, |
20 | Paulatimque truces exsuperare minas.XVII. [DE VENATORE ET TIGRIDE]
Venator iaculis haud irrita vulnera torquens,
Tum pavidis audax cupiens succurrere tigris
|
5 | Ille tamen solito contorquens tela lacerto
Et simul emissum transegit vulnere ferrum,
Molliter at fixum traheret cum saucia telum, |
10 | A trepida fertur vulpe retenta diu.
Aut ubinam iaculum delituisset agens?
Nam solitas voces ira dolorque rapit. |
15 | Nulla quidem medio convenit in aggere forma,
Sed cruor et validis in nos directa lacertis,
|
5 | Hos quoque collatis inter se cornibus ingens
Dum metus oblatam prohibet temptare rapinam,
†Sed† quamvis audax factisque immanior esset, |
10 | Tantorum solus uiribus impar erat.
Collisum cupiens dissociare pecus.
Invasit miserum diripuitque gregem. |
15 | Tunc quidam ex illis vitam servare quietam
Neve cito admotas verbis fallacibus aures
|
5 | Nam mihi deductum surgens in nubila corpus
Puppibus et patulis media cum sede locamur,
At tibi deformem quod dant spineta figuram, |
10 | Despectum cuncti praeteriere viri.
Et frueris nostris imperiosa malis.
Quam velles spinas tunc habuisse meas. |
5 | Parce, precor, supplex lacrimis ita dixit obortis;
Nunc me saxosis genitrix fecunda sub antris
Tolle minas, tenerumque tuis sine crescere mensis. |
10 | Haec tibi me rursum litoris ora dabit.
Pinguior ad calamum sponte recurro tuum.
Difficiles queritur cassibus esse vices. |
15 | Nam miserum est inquit praesentem amittere praedam
|
5 | Et vox implumes turbavit crudula nidos,Suaserat et e laribus continuare fugam.Cautior hos remeans prohibet discedere mater:Nam quid ab externis perficietur? ait.Ille iterum caris operam mandavit amicis |
10 | At genetrix rursum tutior inde manet.Sed, postquam curvas dominum comprendere falces,Frugibus et veram sensit adesse manum,Nunc, ait, o miseri, dilecta relinquite rura,Cum spem de propriis viribus ille petit.
XXII. [DE CUPIDO ET INVIDO]
Juppiter ambiguas hominum praediscere mentesAd terras Phoebum misit ab arce poli.Tunc duo diversis poscebant numina votis;Namque alter cupidus, invidus alter erat.His sese medium Titan scrutatus utrumque,Obtulit et precibus cum peteretur, ait:Praestandi facilis, nam quaeque rogaverit unus,Protinus haec alter congeminata feret.Sed cui longa iecur nequeat saciare cupido,Postulit admotas in nova dona preces,Spem sibi confidens alieno crescere voto,Seque ratus solum munera ferre duo.Ille ubi captantem socium sua praemia vidit,Supplicium proprii corporis optat ovans.Nam petit exstinctus quo lumine degeret uno.Alter ut hoc duplicans vivat uterque carens.Tunc sortem sapiens humanam risit Apollo,Invidiaeque malum retulit ipse Iovi,Quae dum proventis aliorum gaudet iniquis,Laetior infelix et sua damna cupit.
XXIII. [DE BACHO]
Venditor insignem referens de marmore BachumExpositum precio fecerat esse deum.Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcriMercari cupiens compositurus erat;Alter adoratis ut ferret numina templis,Redderet et sacro debita vota loco.Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,Cum spes in precium munera dispar agit,Et me defunctis seu malis tradere divis,Sive decus busti, seu velis esse deum.Subdita namque tibi est magni reverentia fati,Atque eadem retines funera nostra manu.Convenit hoc illis, quibus est premissa [sic] potestas,An praestare magis seu nocuisse velint.
XXIV. [DE VENATORE ET LEONE]
Certamen longa protractum lite gerebantVenator quondam nobilis atque leo.Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,Edita continuo forte sepulcra vident.Illic docta manus flectentem colla leonemFecerat in gremio procubuisse viri.Scilicet affirmas pictura teste superbumSe fieri: exstinctam nam docet esse feram.Ille graves oculos ad inania signa retorquensInfremit et rabido pectore verba dedit:Irrita te generis subiit fiducia vestri,Artificis testem si cupis esse manum.Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,Sculperet ut docili pollice saxa leo,Tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno,Conderet ut rabidis ultima fata genis.
XXV. [DE FURE ET PARVO]
Flens puer extremam putei consedit ad undam,Vana super vacuis rictibus ora trahens.Callidus hunc lacrimis postquam fur vidit obortis,Quaenam tristiciae sit modo causa rogat.Ille sibi abrupti fingens discrimina funisAtque auri queritur desiluisse cadum.Nec mora, sollicitam traxit manus improba mentem [lisez vestem]Exutus putei protinus ima petit.Parvulus exiguo circumdans pallia colloSentibus immersus delituisse datur.Sed post fallaci suscepta pericula votoTristior, amissa veste resedit humi,Dicitur his sollers vocem rupisse querelisEt gemitu summos sollicitasse deos:Perdita, quisquis erit, post haec bene pallia credat,Qui putat in liquidis quod latet unda [lisez urna] vadis.
XXVI. [DE LEONE ET CAPELLA]
Viderat excelsa pascentem rupe capellam,Comminus esuriens cum leo ferret iter.Et prior: heus, inquit, praeruptis ardua saxisLinque, nec hirsutis pascua quaere iugis;Sed cythisi croceum per prata virentia floremEt glaucas salices et thyma grata pete.Illa gemens: desiste, precor, fallaciter, inquit,Securam placidis instimulare dolis.Vera licet moneas, maiora pericula tollas,Tu tamen his dictis non facis esse fidem.Nam quamvis rectis constet sententia verbis,Suspectam hanc rabidus consiliator habet."
XXVII. [DE CORNICE ET URNA]
Ingentem sitiens cornix adspexerat urnam,Quae minimam fundo continuisset aquam.Hanc enisa diu planis effundere campis,Scilicet ut nimiam pelleret inde sitim,Postquam nulla viam virtus dedit, ammovet omnesIndignata nova calliditate dolos.Nam brevis immersis accrescens sponte lapillisPotandi facilem praebuit unda viam.Viribus haec docuit quam sit prudentia maior,Qua coeptum volucri explicuisset opus.
XXVIII. [DE RUSTICO ET IUVENCO]
Vincla recusanti dedignantique iuvencoAspera mordaci subdere colla iugo,Rusticus, obliqua succidens cornua falce,Credidit insanum defremuisse pecus,Cautus et immenso cervicem innectit aratro:Namque erat hic cornu promptior atque pede,Scilicet ut longus prohiberet verbera themo,Neve ictus faciles ungula saeva daret.Sed postquam irato detractans vincula colloInmeritam vacua calce fatigat humum,Continuo eversam pedibus dispergit harenam,Quam ferus in domini ora sequentis agat.Tunc sic informi squalentes pulvere crinesDiscutiens, imo pectore victus, ait:Nimirum exemplum naturae deerat iniquae,Qua fieri possit cum ratione nocens.
XXIX. [DE VIATORE ET FAUNO]
Horrida congestis cum staret bruma pruinis,Cunctaque durato stringeret arva gelu,Haesit in adversa nimborum mole viator;Perdita nam prohibet semita ferre gradum.Hunc nemorum custos fertur miseratus in antroExceptum Satirus continuisse suo.Quem smmul adspiciens ruris miratur alumnusVimque homini tantam protinus esse pavetNam gelidos artus vitae ut revocaret in usum,Afflatas calido solverat ore manus.Sed cum depulso coepisset frigore laetusHospitis eximia sedulitate frui,Namque illi agrestem cupiens ostendere vitam,Silvarum referens optima quaeque dabat,Obtulit et calido plenum cratera Liaeo,Laxet ut infusus frigida membra tepor.Ille ubi ferventem labris contingere testamHorruit, algenti rursus ab ore suflat [sic].Obstipuit duplici monstro perterritus hospes,Et pulsum silvis longius ire iubet:Nolo, ait, ut nostris umquam succederet antris,Tam diversa duo qui simul ora ferat.
XXX. [DE APRO ET QUOQUO [sic]]
Vastantem segetes et pinguia culta ruentemLiquerat abscisa rusticus aure suem,Ut memor accepti referens monumenta dolorisUlterius teneris parceret ille satis.Rursus in excepti deprehensus crimine campi,Perdidit indultae perfidus auris onus.Nec mora, praedictae segeti caput intulit horrens,Poena sed indignum quod geminata facit.Tunc domini captum mensis dedit ille superbis,In varias epulas plurima frusta secans.Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri,Impatiens fertur quod rapuisse cocus,Rusticus hoc iustam verbo compescuit iram,Affirmans stultum non habuisse suem.Nam cur membrorum demens in damna redisset,Atque uno totiens posset ab hoste capi?Haec illos descripta monent, qui saepius ausiNumquam a peccatis abstinuere manus.
XXXI. [DE MURE ET TAURO]
Ingentem fertur mus quondam parvus oberransAusus ab exiguo laedere dente bovem.Verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,Tutus in amfractus conditur inde suos.Ille licet vasta torvum cervice minetur,Non tamen iratus, quem petat, esse videt.Tunc indignantem iusto sermone fatigans,Distulit hostiles calliditate minas:Non quia magna tibi tribuerunt membra parentesViribus effectum constituere tuis.Disce tamen brevibus quae sit fiducia monstris,Et faciat quicquid parvula turba cupit.
XXXII. [DE PIGRO TURINTHIUM FRUSTRA ORANTE]
Haerentem luteo sub gurgite rusticus axemLiquerat et nexos ad iuga tarda boves,Frustraque depositis confidens numina votisFerre suis rebus, cum resideret, opem.Cui rector summis Tyrinthius infit ab astris,Nam vocat hunc supplex in sua vota deum:Perge laborantes stimulis agitare iuvencos,Et manibus pigras disce iuvare rotas.Tunc quoque congressum maioraque viribus ausumFas superos animis conciliare tuis.Disce tamen pigris non flecti numina votisPraesentesque adhibe, cum facis ipse, deos.
XXXIII. [DE ANSERE OVA AUREA PARIENTE]
Anser erat cuidam pretioso germine feta,Ovaque quae nidis aurea saepe daret.Fixerat hanc volucri legem Natura superbae,Ne liceat pariter munera ferre duo.Sed dominus, cupidum sperans vanescere votum,Non tulit exosas in sua lucra moras,Grande ratus pretium volucris de morte referre,Quae tam continuo munere dives erat.Postquam nuda minax egit per viscera ferrum,Et vacuam solitis fetibus esse videt,Ingemuit tantae deceptus crimine fraudis;Nam poenam meritis rettulit inde suis.Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt,Iustius his etiam vota diurna negant.
XXXIV. [DE CYCADA ET FORMICA]
Quisquis torpentem passus transisse iuventam,Nec timuit vitae providus ante mala,Collectus senio, postquam gravis adfuit aetas,Heu frustra alterius saepe rogabit opem.Solibus ereptos hiemi formica laboresDistulit, et brevibus condidit ante cavis.Verum ubi candentes suscepit terra pruinasArvaque sub rigido delituere gelu,Pigra nimis tantos non aequans corpore nimbos,In propriis laribus humida grana legit.Decolor hanc precibus supplex alimenta rogabat,Quae quondam querulo ruperat arva sono:Se quoque, maturas cum tunderet area messes,Cantibus aestivos explicuisse dies.Parvula tunc ridens sic est affata cicadam;Nam vitam pariter continuare solent:Mi quoniam summo substantia parta labore est,Frigoribus mediis ocia longa traho.At tibi saltandi nunc ultima tempora restant,Cantibus est quoniam vita peracta prior.
XXXV. [DE SIMIA GEMELLIS]
Fama est quod geminum profundens simia partum,Dividat in varias pignora nata vices;Namque unum caro genetrix educit amore,Alterius odiis exaturata [sic] tumet.Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,Dissimili natos conditione rapit:Dilectum manibus vel pectore gestat amico,Contemptum dorso suscipiente levat.Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,Oppositum fugiens sponte remisit onus.Alter ab hirsuto circumdans brachia colloHaeret, et invita cum genetrice fugit.Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
|