Decimus Magnus Ausonius
ca. 310 - 394
|
Ordo urbium nobilium
ca. 388
Textus:Ausonius. Vol 1. With an English Translationby Hugh G. Evelyn-White.London: William Heinemann 1919Facsimile: Internet Archive
|
|
___________________________________________________________
| ||
I | Roma
Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.
| |
II,III | Constantinopolis et Carthago
Constantinopoli adsurgit Carthago priori,non toto cessura gradu, quia tertia dicifastidit, non ausa locum sperare secundum,qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert, | |
5 | hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisqueexcellens meritis veterem praestringit honoremet Constantino concedere cogit Elissam.accusat Carthago deos iam plena pudoris,nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem. | |
10 | Conponat vestros fortuna antiqua tumores.ite pares, tandem memores, quod numine divumangustas mutastis opes et nomina: tu cumByzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
| |
IV,V | Antiochia et Alexandria
Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia,vellet Alexandri si quarta colonia poni:ambarum locus unus. et has furor ambitionisin certamen agit vitiorum: turbida vulgo | |
5 | utraque et amentis populi male sana tumultu.haec Nilo munita quod est penitusque repostisinsinuata locis, fecunda et tuta superbit,illa, quod infidis opponitur aemula Persis.Et vos ite pares Macetumque adtollite nomen, | |
10 | magnus Alexander te condidit; illa Seleucumnuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,qualis inusta solet, generis nota certa; per omnemnam subolis seriem nativa cucurrit imago.
| |
VI | Treveris
Armipotens dudum celebrari Gallia gestitTrevericaeque urbis solium, quae proxima Rhenopacis ut in mediae gremio secura quiescit,imperii vires quod alit, quod vestit et armat, | |
5 | lata per extentum procurrunt moenia collem:largus tranquillo praelabitur amne Mosella,longinqua omnigenae vectans conmercia terrae.
| |
VII | Mediolanum
Et Mediolani mira omnia, copia rerum,innumerae cultaeque domus, facunda virorumingenia et mores laeti; tum duplice muroamplificata loci species populique voluptas | |
5 | circus et inclusi moles cuneata theatri;templa Palatinaeque arces opulensque monetaet regio Herculei celebris sub honore lavacri;cunctaque marmoreis ornata peristyla signismoeniaque in valli formam circumdata limbo: | |
10 | omnia quae magnis operum velut aemula formisexcellunt: nec iuncta premit vicinia Romae.
| |
VIII | Capua
Nec Capuam pol agri cultuque penuque potentem,deliciis, opibus famaque priore silebo,fortuna variante vices, quae freta secundisnescivit servare modum, nunc subdita Romae | |
5 | aemula, nunc fidei memor; ante infida, senatumsperneret, an coleret dubitans, sperare curulesCampanis ausa auspiciis unoque suorumconsule, ut imperium divisi adtolleret orbis.quin etiam rerum dominam Latiique parentem | |
10 | adpetiit bello, ducibus non freta togatis.Hannibalis iurata armis deceptaque in hostisservitium demens specie transivit erili.mox – ut in occasum vitiis communibus acticonruerunt Poeni luxu, Campania fasto, | |
15 | (heu numquam stabilem sortita superbia sedem!) –illa potens opibusque valens, Roma altera quondam,comere quae paribus potuit fastigia conis,octavum reiecta locum vix paene tuetur.
| |
IX | Aquileia
Non erat iste locus: merito tamen aucta recenti,nona inter claras Aquileia cieberis urbes,Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,moenibus et portu celeberrima, sed magis illud | |
5 | eminet, extremo quod te sub tempore legit,solveret exacto cui sera piacula lustroMaximus, armigeri quondam sub nomine lixa.felix, quae tanti spectatrix laeta triumphipunisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.
| |
X | Arelas
Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,Gallula Roma Arelas, quam Narbo Martius et quamaccolit Alpinis opulenta Vienna colonis,praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis, | |
5 | ut mediam facias navali ponte plateam,per quem Romani commercia suscipis orbisnec cohibes, populosque alios et moenia ditas,Gallia quis fruitur gremioque Aquitania lato.
| |
XI,XII,XIII,XIV | Hispalis. Corduba. Tarraco. Bracara
Cara mihi post has memorabere, nomen Hiberum,Hispalis, aequoreus quam praeterlabitur amnis,submittit cui tota suos Hispania fasces.Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat | |
5 | quaeque sinu pelagi iactat se Bracara dives.
| |
XV | Athenae
Nunc et terrigenis patribus memoremus Athenas,Pallados et Consi quondam certaminis arcem,paciferae primum cui contigit arbor olivae,Attica facundae cuius mera gloria linguae, | |
5 | unde per Ioniae populos et nomen Achaeumversa Graia manus centum se effudit in urbes.
| |
XVI,XVII | Catina. Syracusae.
Quis Catinam sileat? quis quadruplices Syracusas?hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,illam conplexam miracula fontis et amnis,qua maris Ionii subter vada salsa meantes | |
5 | consociant dulces placita sibi sede liquores,incorruptarum miscentes oscula aquarum.
| |
XVIII | Tolosa
Non umquam altricem nostri reticebo Tolosam,coctilibus muris quam circuit ambitus ingensperque latus pulchro praelabitur amne Garumna,innumeris cultam populis, confinia propter | |
5 | ninguida Pyrenes et pinea Cebennarum,inter Aquitanas gentes et nomen Hiberum,quae modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,non ulla exhaustae sentit dispendia plebis,quos genuit cunctos gremio conplexa colonos.
| |
XIX | Narbo
Nec tu, Martie Narbo, silebere, nomine cuiusfusa per inmensum quondam Provincia regnumoptinuit multos dominandi iure colonos,insinuant qua se Grais Allobroges oris | |
5 | excluduntque Italos Alpina cacumina fines,qua Pyrenaicis nivibus dirimuntur Hiberi,qua rapitur praeceps Rhodanus genitore Lemannointeriusque premunt Aquitanica rura Cebennae,usque in Teutosagos paganaque nomina Belcas, | |
10 | totum Narbo fuit: tu Gallia prima togatinominis adtollis Latio proconsule fasces.Quid memorem portusque tuos montesque lacusque?quid populos vario discrimine vestis et oris?quodque tibi Pario quondam de marmore templum | |
15 | tantae molis erat, quantam non sperneret olimTarquinius Catulusque iterum, postremus et ille,aurea qui statuit Capitoli culmina, Caesar?te maris Eoi merces et Hiberica ditantaequora, te classes Libyci Siculique profundi, | |
20 | et quidquid vario per flumina, per freta cursuadvehitur: toto tibi navigat orbe cataplus.
| |
XX | Burdigala
Impia iamdudum condemno silentia, quod te,o patria, insignem Baccho fluviisque virisque,moribus ingeniisque hominum procerumque senatu,non inter primas memorem, quasi conscius urbis | |
5 | exiguae inmeritas dubitem contingere laudes.non pudor hinc nobis; nec enim mihi barbara Rheniora nec arctoo domus est glacialis in Haemo:Burdigala est natale solum; clementia caelimitis ubi et riguae larga indulgentia terrae, | |
10 | ver longum brumaeque novo cum sole tepentesaestifluique amnes, quorum iuga vitea subterfervent aequoreos imitata fluenta meatus,quadrua murorum species, sic turribus altisardua, ut aerias intrent fastigia nubes, | |
15 | distinctas interne vias mirere, domorumdispositum et latas nomen servare plateas,tum respondentes directa in compita portas;per mediumque urbis fontani fluminis alveum,quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu, | |
20 | adlabi totum spectabis classibus aequor.Quid memorem Pario contectum marmore fontemEuripi fervere freto? quanta unda profundi!quantus in amne tumor! quanto ruit agmine praecepsmarginis extenti bis sena per ostia cursu, | |
25 | innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,flumina consumpto cum defecere meatu,huius fontis aquas peregrinas ferre per urbes,unum per cunctas solitus potare Choaspen. | |
30 | Salve, fons ignote ortu, sacer, alme, perennis,vitree, glauce, profunde, sonore, inlimis, opace.salve, urbis genius, medico potabilis haustu,Divona Celtarum lingua, fons addite divis.non Aponus potu, vitrea non luce Nemausus | |
35 | purior, aequoreo non plenior amne Timavus.Hic labor extremus celebres collegerit urbes,utque caput numeri Roma inclita, sic capite istoBurdigala ancipiti confirmet vertice sedem,haec patria est: patrias sed Roma supervenit omnes, | |
40 | diligo Burdigalam, Romam colo; civis in hac sum,consul in ambabus; cunae hic, ibi sella curulis. |