Decimus Magnus Ausonius
ca. 310 - 394
|
Ludus septem sapientum
ca. 370/80
Textus:Leben und Meinungen der Sieben Weisened. B. Snell, München: Heimeran 1971
|
|
___________________________________________________
|
||
Ausonius consul Drepanio procons. salutem.
Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,adtento, Drepani, perlege iudicio.Aequanimus fiam te iudice, sive legenda,sive tegenda putes carmina, quae dedimus. | ||
5 | Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:proxima defensi cura pudoris erit.Possum ego censuram lectoris ferre severiet possum modica laude placere mihi.Novit equus plausae sonitum cervicis amare, | |
10 | novit et intrepidus verbera lenta pati.Maeonio qualem cultum quaesivit Homerocensor Aristarchus normaque Zenodoti!Pone obelos igitur, primorum stemmata vatum:palmas, non culpas esse putabo meas | |
15 | et correcta magis quam condemnata vocabo,adponet docti quae mihi lima viri.Interea arbitrii subiturus pondera tanti,optabo, ut placeam: si minus, ut lateam.
Prologus.
Septem sapientes, nomen quibus istuddedit superior aetas nec secuta sustulit,in orchestram hodie palliati prodeunt.quid erubescis tu, togate Romule, | |
5 | scaenam quod introibunt tam clari viri?nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:quibus theatrum curiae praebet vicem.nostris negotis sua loca sortito data:campus comitiis, ut conscriptis curia, | |
10 | forum atque rostra separat ius civium.una est Athenis atque in omni Graeciaad consulendum publici sedes loci,quam in urbe nostra sero luxus condidit.aedilis olim scaenam tabulatam dabat | |
15 | subito excitatam nulla mole saxea.Murena sic et Gallius: nota eloquar.postquam potentes nec verentes sumptuumnomen perenne crediderunt, si semelconstructa moles saxeo fundamine | |
20 | in omne tempus conderet ludis locum:cuneata crevit haec theatri inmanitas.Pompeius hanc et Balbus et Caesar deditOctavianus concertantes sumptibus.sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii, | |
25 | ut expedirem, quis theatra, quis forum,quis condidisset privas partes moenium:sed ut verendos disque laudatos virospraegrederer aperiremque, quid vellent sibi.pronuntiare suas solent sententias, | |
30 | quas quisque iam prudentium anteverterit.scitis profecto, quae sint: sed si memoriarebus vetustis claudit: veniet Ludiusedissertator harum, quas teneo minus.
Ludius:
Delphis Solonem scripse fama est Atticum: | |
35 | γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.multi hoc Laconis esse Chilonis putant.Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,quod iuxta fertur: ὅρα τέλος μακροῦ βίου,finem intueri longae vitae qui iubes. | |
40 | multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.et Pittacum dixisse fama est Lesbium:γίγνωσκε καιρόν; tempus ut noris iubet.sed καιρός iste tempestivum tempus est.Bias Prieneus dixit: οἱ πλεῖστοι κακοί, | |
45 | quod est Latinum: plures hominum sunt mali:sed inperitos scito, quos dixit malos.μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii:meditationem posse totum qui putat.ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius | |
50 | Cleobulus; hoc est: optimus cunctis modus.Thales sed ἐγγύα, πάρα δ᾽ ἄτα protulit.Spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.hoc nos monere faeneratis non placet.dixi, recedam, legifer venit Solon.
Solon:
| |
55 | De more Graeco prodeo in scaenam Solon,septem sapientum fama cui palmam dedit;sed fama non est iudicii severitas.neque enim esse primum me, verum unum existimo,aequalitas quod ordinem nescit pati. | |
60 | recte olim ineptum Delphicus iussit deusquaerentem, quisnam primus sapientum foret,ut in orbe tereti nominum sertum inderet,ne primus esset, ne vel imus quispiam.eorum e medio prodeo gyro Solon, | |
65 | ut, quod dixisse Croeso regi existimor,id omnis hominum secta sibi dictum putet.Graece coactum est: ὅρα τέλος μακροῦ βίου.quod longius fit, si Latine dixeris:spectare vitae iubeo cunctos terminum. | |
70 | proinde miseros aut beatos dicereevita, quod sunt semper ancipiti in statu.id adeo sic est. si queam, paucis loquar.
Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuithis in beatis, dives insanum in modum, | |
75 | lateribus aureis templa qui divis dabat.is me evocavit. venio dicto oboediens,meliore ut uti rege possint Lydii.rogat, beatum prodam, si quem noverim.Tellena dico civem non ignobilem: | |
80 | pro patria pugnans iste vitam obiecerat.despexit, alium quaerit; inveni Aglaum:fines agelli proprii is numquam excesserat.at ille ridens: «quo dein me ponis loco,beatus orbe toto qui solus vocor?» | |
85 | «spectandum dico terminum vitae prius:tum iudicandum, si manet felicitas.»dictum moleste Croesus accepit; egorelinquo regem. bellum ille in Persas parat.profectus, victus, vinctus, regi deditus | |
90 | stat ille, captans funeris iam instar sui,qua flamma totum se per ambitum dabatvoluens in altum fumidos aestu globos.ac paene sero Croesus ingenti sono,«o vere vates», inquit, «o Solon, Solon!» | |
95 | clamore magno ter Solonem nuncupat.qua voce Cyrus motus, extingui iubetGyrum per omnem et destrui ardentem pyram:et commodum profusus imber nubibusrepressit ignem. Croesus ad regem ilico | |
100 | per militarem ducitur lectam manum;interrogatur, quem Solonem diceretet quam ciendi causam haberet nominis?seriem per omnem cuncta regi edisserit.miseratur ille vimque fortunae videns | |
105 | laudat Solonem: Croesum inde in amicis habetvinctumque pedicis aureis secum iubet,reliquum quod esset vitae, totum degere.ego duorum regum testimoniolaudatus et probatus ambobus fui. | |
110 | quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.venit ecce Chilon. vos valete et plaudite.
Chilon:
Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,manendo Solonem, quoad sese recipiat. | |
115 | hui, quam pauca diu locuntur Attici!unam trecentis versibus sententiamtandem peregit meque respectans abit.Spartanus ego sum Chilon, qui nunc prodeo.brevitate nota, qua Lacones utimur, | |
120 | commendo nostrum γνῶθι σεαυτόν, nosce te,quod in columna iam tenetur Delphica.labor molestus iste, fructi est optimi,quid ferre possis, quidve non, dinoscere;noctu diuque, quae geras, quae gesseris, | |
125 | ad usque puncti tenuis instar quaerere.officia cuncta, pudor, honor, constantiain hoc, et ulla spreta nobis gloria.
Dixi, valete memores; plausum non moror.
Cleobulus:
Cleobulus ego sum, parvae civis insulae, | |
130 | magnae sed auctor, qua cluo, sententiae:ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.interpretare tu, qui orchestrae proximusgradibus propinquis in quatuordecim sedes:ἄριστον μέτρον an sit optimus modus, | |
135 | dic! adnuisti. gratiam habeo. persequarper ordinem. iam dixit ex isto locoAfer poeta vester: ut ne quid nimis,et noster quidam: μηδὲν ἄγαν. huc pertinetuterque sensus, Italus seu Dorius, | |
140 | fandi, tacendi, somni, vigilii is modus,beneficiorum, gratiarum, iniuriae,studii, laborum; vita in omni quidquid est,istum requirit optimae pausae modum.
Dixi, recedam: sit modus. venit Thales.
Thales:
| |
145 | Milesius Thales sum: aquam qui principemrebus creandis dixi, ut vates Pindarus.. . . . . . . . . . . . . . <tripodem> . . . . . .dedere piscatores extractum mari;namque hi iubente Delio me legerant, | |
150 | quod ille munus hoc sapienti miserat,ego recusans non recepi et reddidiferendum ad alios, quos priores crederem.dein per omnes septem sapientes virosmissum ac remissum rursus ad me deferunt, | |
155 | ego receptum consecravi Apollini;nam si sapientem deligi Phoebus iubet,non hominem quemquam, set deum credi decet.is igitur ego sum. causa sed in scaenam fuitmihi prodeundi, quae duobus ante me, | |
160 | adsertor ut sententiae fierem meae.ea displicebit, non tamen prudentibus,quos docuit usus et peritos reddidit.en ἐγγύα, πάρα δ᾽ ἄτα, Graece dicimus:Latinum est: sponde, noxa sed praesto tibi. | |
165 | per mille possem currere exempla, ut probempraedes vadesque paenitudinis reos;sed nolo quemquam nominatim dicere.sibi quisque vestrum dicat et secum putet,spondere quantis damno fuerit et malo. | |
170 | gratum hoc officium manet inanibus tamen.
Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.
Bias:
Bias Prieneus quod dixi: οἱ πλεῖστοι κακοίLatine dictum suspicor: plures mali.dixisse nollem; veritas odium parit. | |
175 | malos sed imperitos dixi et barbaros,qui ius et aequum et sacros mores neglegunt.nam populus iste, quo theatrum cingitur,totus bonorum est. hostium tellus habet,dixisse quos me creditis, plures malos. | |
180 | sed nemo quisquam tam malus iudex fuat,quin iam bonorum partibus se copulet,sive ille vere bonus est, seu dici studet.iam fugit illud nomen invisum mali.
Abeo. valete et plaudite, plures boni.
Pittacus:
| |
185 | Mytilena ego ortus Pittacus sum Lesbius,γίγνωσκε καιρόν qui docui sententiam.sed iste καιρός, tempus ut noris, monetet esse καιρόν, tempestivum quod vocant.Romana sic est vox: venito in tempore. | |
190 | vester quoque iste comicus Terentiusrerum omnium esse primum tempus autumat,ad Antiphilam quom venerat servus Dromonullo inpeditam, temporis servans vicem.reputate cuncti, quotiens offensam incidat, | |
195 | spectata cui non fuerit opportunitas.
Tempus monet, ne sim molestus. plaudite.
Periander:
Ephyra creatus huc Periander prodeo,μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum iam probo,meditationem esse omne, quod recte geras. | |
200 | is quippe solus rei gerendae est efficax,meditatur omne qui prius negotium.adversa rerum vel secunda praedicatmeditanda cunctis comicus Terentius.locare sedes, bellum gerere aut ponere, | |
205 | magnas modicasque res, etiam parvas quoqueagere volentem semper meditari decet.nam segniores omnes in coeptis novis,meditatio si rei gerendae defuit.nil est, quod ampliorem curam postulet, | |
210 | quam cogitare, quid gerendum sit. dehincincogitantes fors, non consilium regit.
Sed ego me ad partes iam recipio. plaudite,meditari vestram rem curetis publicam. |