BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Decimus Magnus Ausonius

ca. 310 - 394

 

De Bissula

 

ca. 369

 

Textus:

Ausonii opuscula

ed. S. Prete, Leipzig 1978

 

___________________________________________________

 

 

 

 

 

I

Ausonius Paulo suo salutem dicit.

 

Pervincis tamen et operta musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus, irrumpis, Paule carissime. quamvis enim te non eius vulgi existimem, quod Horatius (carm. III,1,1) arcet ingressu, tamen sua cuique sacra, neque idem Cereri, quod Libero, etiam sub isdem cultoribus. poematia, quae in alumnam meam luseram rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum [sine metu et] arcana securitate fruerentur, proferre ad lucem caligantia coegisti. verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut, quantum tibi in me iuris esset, ab invito indicari. ne tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui, fatalis iugi lora cum solvere non posset, abscidit et Pythiae specum, quo die fas non erat patere, penetravit. utere igitur ut tuis, pari iure, sed fiducia dispari: quippe tua possunt populum non timere; meis etiam intra me erubesco.

Vale.

 

 

II

Praefatio.

 

Ut voluisti, Paule, cunctos Bisullae versus habes,

lusimus quos in Suebae gratiam virgunculae,

otium magis foventes quam studentes gloriae.

tu molestus flagitator lege molesta carmina.

5

tibi, quod intristi, exedendum est; sic vetus verbum iubet,

compedes, quae ipse fecit, ipsus ut gestet faber.

 

 

III

Ad lectorem huius libelli.

 

Carminis incompti tenuem lectura libellum,

      pone supercilium.

seria contractis expende poemata rugis:

      nos Thymelen sequimur.

5

Bissula in hoc scedio cantabitur, utque Cratinus,

      admoneo, ante bibas.

ieiunis nil scribo; meum post pocula si quis

      legerit, hic sapiet.

sed magis hic sapiet, si dormiet et putet ista

10

somnia missa sibi.

 

 

IV

Ubi nata sit Bissula et quomodo in manus domini venerit.

 

Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,

      conscia nascentis Bissula Danuvii,

capta manu, sed missa manu dominatur in eius

      deliciis, cuius bellica praeda fuit.

5

matre carens, nutricis egens nescit <tamen> erae

      imperium...

fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,

      illico inexperto libera servitio,

sic Latiis mutata bonis, Germana maneret

10

ut facies, oculos caerula, flava comas.

ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:

      haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.

 

 

V

De eadem Bissula.

 

Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,

barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,

Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,

horridulum non solitis, sed domino venustum.

 

 

VI

Ad pictorem de Bissulae imagine.

 

Bissula nec ceris nec fuco imitabilis ullo

naturale decus fictae. non commodat arti.

sandyx et cerusa, alias simulate puellas:

temperiem hanc vultus nescit manua. ergo age, pictor,

5

Puniceas confunde rosas et lilia misce,

quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris.

 

 

VII

Ad pictorem de Bissula pingenda.

 

Pingere si nostram, pictor, meditaris alumnam,

      aemula Cecropias ars imitetur apes.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .