|

EXCERPTA A VINIDARIO
Brevis pimentorum
quae in domo esse debeant
ut condimentis nihil desit
―――――――
Crocum, piper, zingiber, lasar, folium, baca myrtae costum, cariofilum, spica Indica, addena, cardamomum, spica nardi.
De seminibus hoc: papaver, semen rutae, baca rutae, baca lauri, semen anethi, semen api, semen feniculi, semen ligustici, semen erucae, semen coriandri, cuminum, anesum, petroselinum, careum, sisama.
De siccis hoc: lasaris radices, menta, nepeta, salvia, cupressum, origanum, iuniperum, cepa gentima, bacas thymi, coriandrum, pyrethrum, folia citri, pastinaca, cepa ascalonia, radices iunci, anethum, puleium, cyperum, alium, osprea, samsucum, innula, silfium, cardamomum.
De liquoribus hoc: mel, defritum, caroenum, piperatum, passum.
De nucleis hoc: nuces maiores, nucleos pineos, amygdala, aballana.
De pomis siccis hoc: damascena, dactilos, uvam passam, granata.
Haec omnia in loco sicco pone, ne odorem et virtutem perdant.
|