Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Rerum gestarum libri XXXI(ab excessu Nervae)
Liber XXIX
3. In occidentis tractibus uaria Valentiniani Augusti saeuitiae et efferatae crudelitatis exempla.
|
___________________________________________________
| |
29,1 | I.Theodorus notarius imperium affectat et apud Valentem Antiochiae accusatus maiestatis conuictusque cum plurimis criminis consciis interficitur.
[1] Exacta hieme rex Persarum gentis Sapor, pugnarum fiducia pristinarum inmaniter adrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam misit plebem. [2] contra has copias Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere perualidis, hoc obseruare principis iussu adpositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas. [3] qui cum uenissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inuiti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro uiolarent aduersorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt, confossisque multis discessere uictores. [4] inter moras tamen utrimquesecus temptatis aliquotiens leuibus proeliis, uarioque finitis euentu, pactis indutiis ex consensu aestateque consumpta, partium discessere ductores etiam tum discordes. et rex quidem Parthus hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.[5] Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi, quae de aerario interceperant, iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut ueneficum a memoratis conductum, et Heliodorum fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae. [6] cumque ad facti uel temptati quaestionem acrius ueniretur, exclamabat Palladius confidenter leuia esse haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, uniuersa confundent. iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim. [7] et correptus Fidustius ilico - namque aderat forte - occulteque inductus, uiso indice, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio uaticinandi peritis, quorum Hilarius militauerat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes et nuncupationem principis optimi et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse. [8] atque cunctantibus, quisnam ea tempestate omnibus uigore animi antistaret, uisus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. et erat re uera ita ut opinati sunt. namque antiquitus claro genere in Galliis natus et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia, prudentia, humanitate, gratia, litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior uidebatur, altis humilibusque iuxta acceptus. solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus. [9] his addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, uirum praestabili scientia litterarum abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis. [10] quo in custodia condito, gestorumque uolumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius uagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti. [11] qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cauillando Valentem subrusticum hominem sibi uarie conmulcebat, horridula eius uerba et rudia flosculos Tullianos appellans et ad extollendam eius uanitiem sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.[12] Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis uariis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui. [13] cumque nec carceres publici iam distenti inclusorum iam cateruas, nec priuata domicilia sustinerent constipatione uaporata confertas, quoniam uinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque uicem omnes horrebant. [14] aduenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in deuia territorii parte abscondito, paratis omnibus, quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.[15] Et quia fallere non minus uidetur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta fingit: non abnuimus - neque enim ambigitur - salutem Valentis et antea saepius per occultas coitiones, et tunc in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat. [16] namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tunc scutario, et saepe alias adpetitus insidiantibus multis, uitae terminis a primigenio ortu adscriptis ausa inmania frenantibus euadebat. [17] ut sub principibus Commodo et Seuero non numquam accidebat, quorum summa ui salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et uaria alter in amphitheatrali cauea cum adfuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore inlicitae cupidinis homine ad debilitatem paene pugione uulneraretur: alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione consilio Plautiani praefecti in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens. [18] quocirca etiam Valens erat uenia dignus, uitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione uolucriter perurgebat, ut, dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos. [19] adulescebat autem obstinatum eius propositum, admouente stimulos auaritia et sua et eorum, qui tunc in regia uersabantur, nouos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam deprauantes, omnia turbine intempestiuo perflabant, euersum ire funditus domus opulentissimas festinantes. [20] erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, uitio gemino perniciose inplicitus, quod intoleranter irascebatur tunc magis, cum eum puderet irasci, et quae facilitate priuati opertis susurris audierat, an uera essent, excutere tumore principis supersidens pro ueris accipiebat et certis. [21] inde factum est, ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecipites in exilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario uictitarent, angustiis formidandae paupertatis adtriti, cuius metu uel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta uetus et prudens. [22] quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. unde animaduersum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est, cum parcere uidetur, asperior.[23] Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea cum fidiculis et uerberibus, resultabant omnia truculentae uocis horroribus, inter catenarum sonitus «tene, claude, conprime, abde» ministris officiorum tristium clamitantibus. [24] et quoniam addici post cruciabiles poenas uidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus expeditius absoluemus.[25] Primo intro uocatus post interrogatiunculas leues Pergamius, a Palladio, ut dictum est, proditus quaedam inprecationibus praescisse nefariis, sicut erat inpendio eloquentior et in uerba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidue posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. quo, ut consarcinante nimis ardua, morte multato, aliisque gregatim post illum occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis puluerum peruenitur. [26] eodem die inter conplura alia hoc quoque euenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de uinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis inmensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflauit.[27] Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex uoluntate dominantis moderantibus momenta causarum, horror peruaserat uniuersos. totus enim deuius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeuiebat.[28] Inducti itaque Patricius et Hilarius ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia uariarent, fodicatis lateribus, inlato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias aperiunt negotii fidem ab ipsis exordiis replicatam. et prius Hilarius:[29] «Construximus», inquit «magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae diris auspiciis de laureis uirgulis infaustam hanc mensulam quam uidetis, et inprecationibus carminum secretorum choragiisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam mouimus tandem: mouendi autem, quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis. [30] conlocabatur in medio domus emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diuersis metallicis materiis fabrefacta. cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum uiginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis. [31] ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, uerbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine praescitionum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, sartum ex Carphathio filo perquam leui, mysticis disciplinis initiatum: qui per interualla distincta retinentibus singulis litteris incidens saltuatim, heroos efficit uersus interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici, uel ex oraculis editi Branchidarum. [32] ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet imperio, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et adsiliens anulus duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae postremae, exclamauit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur».[33] Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit beniuole id Theodorum penitus ignorare. post haec interrogati an ex fide sortium, quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent: uersus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram: nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedes incendiaque flagitantes furias inminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:
οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἐσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖςΤισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσει κακὸν οἶτονἐν πεδίοισι Μίματντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος.
quibus lectis, unguibus male mulcati separantur exanimes. [34] postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum inducitur globus, uertices ipsos continens rerum. cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam inpelleret super alium, permissu quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem uenialem prostratus, dein artius respondere conpulsus ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum adserente non adpetitu regni occupandi inlicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati id, quod sperabatur ultro uenturum. [35] deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso confutabant Theodorum litterae suae per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex uatibus, de re non cunctabatur sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.[36] Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tunc obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto peruerteret, crudeliter tortus de statu robustae mentis non potuit deturbari. [37] his accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, uerum nostra memoria seuerissimus. qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex ueritate sed ex unius nutu pensari uidisset, didicisse se dixit praedicta, sed conmissa pro firmitate animi tacuisse.[38] Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et uix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente et onerante questibus caelum - namque singulorum mala omnium esse communia credebantur - ducti uniuersi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saeuus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam grauem, iusserat flammis exuri. [39] qui uitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, inmobilis conflagrauit, Peregrinum illum imitatus Protea cognomine philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius escenso rogo, quem ipse construxit, flammis absumptus est. [40] et post hunc diebus secutis omnium fere ordinum multitudo, quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigauit, tormentis et plumbo et uerberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento uel mora supplicium, dum quaeritur, an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.[41] Deinde congesti innumeri codices et acerui uoluminum multi sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti uariis ut inliciti, ad leniendam caesorum inuidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices uariarum et iuris.[42] Neque ita multo post Maximus ille philosophus, uir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti uersus audisse insimulatus, seque conperisse adsensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, uerum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus ibique [capite] truncatus, sensit docente periculo postremo, quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus grauiorem. [43] constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, uir nobili prosapia editus, ingenio facundia forensi suauitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena adfectus. [44] ecce autem Alypius quoque ex uicario Brittanniarum, placiditatis homo iucundae post otiosam et repositam uitam - quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus - in squalore maximo uolutatus, ut ueneficii reus citatus est cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et uili et solo, omnique laniena excruciato, ut uerba placentia principi uel potius accersitori loqueretur: quo, cum poenis non sufficerent membra, uiuo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero reuocatum excepit.
|
29,2 | II.Multi in oriente ueneficiorum et aliorum criminum rei delati damnatique, pars iure, pars iniuria iugulantur.
[1] Per id omne tempus Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando lacrimis uniuersa perfuderat luctuosis. [2] nanetus enim copiam nominandi sine fortunarum distantia quos uoluisset ut artibus interdictis inbutos, ita ut ferarum occulta uestigia doctus obseruare uenator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam ueneficiorum notitia pollutos, alios ut adpetitoribus inminuendae conscios maiestatis. [3] et ne uel coniugibus maritorum uacaret miserias flere, inmittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis poenis addicti, incantamenta quaedam anilia uel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, ubi non lex, non religio, non aequitas ueritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuuenes aliique membris omnibus capti ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur. [4] inde factum est per orientales prouincias ut omnes metu similium exurerent libraria omnia: tantus uniuersos inuaserat terror. namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate uelut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria conuiuis Siculi Dionysii pauitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, setis nexos equinis et occipitiis incumbentes gladios perhorrebant.[5] Tunc et Bassianus procerum genere natus, notarius militans inter primos, quasi praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.[6] Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus, ut memorat uulgus, conloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos excitabat, omni humanitatis inuitamento ad prodenda, quae sciret uel fingeret, lacessitus. [7] nam et sollicitius cibo mundissimo fouebatur, et ad largiendum paelicibus merebat aes conlaticium graue, et incedebat passim ac late os circumferens uultuosum, omnibusque formidatus, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo, sicut ipse uoluit, liberius seruabatur, cubiculariis officiis praepositus, adsidue propalam uentitabat, elogia parentis publici praeferens futura pluribus luctuosa. [8] perque eum ut forensium causarum patronum, quid in primis orationis partibus conlocaret, ut proficere possit facilius et ualere, quibusue figurarum commentis splendida loca adtemptare debeat praemonebatur.[9] Et quoniam longum est quod cruciarius ille conflauit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsauit. qui ex clandestinis, ut dictum est, regiorum confabulationibus inmaniter adrogans, et ipsa uilitate ad facinus omne uenalis, egregium illud par consulum Eusebium et Hypatium germanos fratres, Constanti principis quondam adfines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio, etiam principalia indumenta parata sint. [10] quibus haustis auenter, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, inremisse ab extremis regionum interuallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit. [11] cumque nodosis coartationibus aequitate diu iactata, et nexibili adseueratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta grauia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi, conscientia ipsa uiros ostenderet claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi uero exilio et pecuniariis adflicti dispendiis, paulo postea, reddita sibi multa, sunt reuocati, dignitatibus integris et splendore.[12] Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est uel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta conuenit ruere uoluntaria, nihilque sit tam iniquum quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi [13] sed Heliodoro - incertum morbo an quadam excogitata ui - mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per uespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares. [14] ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut uideretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus. [15] superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandauit. horret nunc reminisci quo iustitio humilitati tot rerum apices uisebantur, et praecipue consulares post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana. [16] inter quos omnes ex adulescentia uirtutum pulchritudine commendabilis noster Hypatius praeminebat, uir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum uelut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decorauit.[17] Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeuiret infeste, ut poenarum moras aegre ferret finiri cum morte, Pollentianum tribunum malitia quendam exsuperantem, isdem diebus conuictum confessumque, quod exsecto uiuae mulieris uentre atque intempestiuo partu extracto, infernis manibus excitis de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni musante abire iussit inlaesum, salutem et inuidendas opes et militiae statum integrum retenturum.[18] O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae uel uitiosas naturas saepe excoluisti! quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum et inplacabilibus iracundiis, nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de uita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque cunctari oportere, nec praecipiti studio, ubi inreuocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum. [19] apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea materfamilias filium proprium et maritum uenenis necasse confessa, quod filium ex alio matrimonio ab eis occisum conperisset et conperendinata, cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est Athenienses iudices tristiores, quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absoluerent ueneficam aut ultrix necessitudinum puniretur. ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.[20] Post commissa iniquitatibus uariis ante dicta, et inpressas foede corporibus liberis, quae supperuixerant, notas, inconiuens Iustitiae oculus arbiter et uindex perpetuus rerum uigilauit adtente. namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querelarum iustissima commouentes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil inpune praedixerat perpetrari.[21] Dum haec, quae supra digesta sunt, Antiochiae Parthico fragore cessante per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus post inconuolutos multiplices casus ab eadem urbe digressus, ceruicibus Asiae totius insedit hoc modo. [22] Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in ne xum germanitatis a Maximino dilectus ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reuerentia reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, uelificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam. [23] audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius ut perniciosis et foedis. sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus ad praefecturam uenisse hominem conperisset inmeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto incedebat oculis intentis ac rigidis, praefecturam autumans adfore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis. [24] et quamquam sint multa et uaria, quae, ut leuius interpretemur, egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac peruulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. ratio enim eadem est ubique recte secusue gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum. [25] philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti uirum, ea causa tormentorum inmanitate multa occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco: σὺ δὲ νόει καὶ στέφε τὴν πύλην, quod dici prouerbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat. [26] anum quandam simplicem, interuallatis febribus mederi leni carmine consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curauit accita. [27] in chartis cuiusdam municipis clari scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inuenta est, repellensque calumnias is, cuius intererat, cum obiectaretur ei, quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato ueritatis indicio laniatis lateribus trucidatus est.[28] Visus adulescens in balneis admouere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque uocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.
|
29,3 | III.In occidentis tractibus uaria Valentiniani Augusti saeuitiae et efferatae crudelitatis exempla.
[1] His et mihi uertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeua Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaeuum imperatori accesserat incentiuum, maiestati fortunae miscenti licentiam grauem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, ueniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum prauitas crimina in maius exaggerando commisit. [2] adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini aduentum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus uelut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe uox et uultus et incessus mutaretur et color. quam rem indicia uaria testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.[3] Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad obseruandam uenaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absoluit, adsultu eius euadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die. [4] praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum [...] item Octauianum ex proconsule [...] offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso. [5] Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius fauorabilis tunc auriga, suspectus ei uulgari leuitate, ut uiuus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea ueneficiis usus merebatur, nullaque delata uoluptatum artifici uenia, ignibus aboleri praeceptus est. [6] Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam prouinciam ad regendam aliam adspirauit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti uerbo pius respondit imperator: «abi,» inquit «comes, et muta ei caput, qui sibi mutari prouinciam cupit» et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi. [7] Claudium et Sallustium ex Iouianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam uilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum reuocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, obseruato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus [...] longe recusauerit, cum illi saepissime torquerentur. [8] replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam ui nimia tormentorum absumptis, ne uestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.[9] Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse uideamur in uitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saeuas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caueas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, uisuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadauerum uiderat sepulturas, ut bene meritam in siluas abire dimisit innoxiam, exop- [...] simile sedit [...].
|
29,4 | IV.Valentinianus Augustus Rhenum nauali pontetransgressus culpa militis Macrianum Alamannorumregem incautum capere non potuit.
[1] Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta uerissima. sollertiae uero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum uel obtrectator peruicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis uerius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset [...] e speculis, siquis hostium se commouisset, desuper uisus obruebatur.[2] Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis uiribus exsurgentem, ui superstitem raperet uel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et prouisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit nauibus Rhenum. [3] et antegressus contra Mattiacas aquas primus Seuerus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole. [4] et quia suspicabatur uenalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod uiderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit. [5] aduentu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus breuissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes......suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret [...] tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat, suspicati, carpento ueloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt. [6] hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia militis, quae dispendiis grauibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treueros maestus. [7] ubi tamquam leo ob ceruum amissum uel capream morsus uacuos concrepans, dum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinauit, quem paulo postea, quoniam recens excursus eundem penitus uastauerat pagum, in Brittannos translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine uiribusque ea tempestate florenti: Bitheridum uero et Hortarium nationis eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse barbarosque optimates, ueritate tormentis expressa, conflagrauit flamma poenali.
|
29,5 | V.Theodosius, magister equitum per Gallias, FirmumMaurum, Nubelis reguli filium, qui a Valentiniano desciuerat,multis proeliis atterit ac demum eo ad uoluntariammortem compulso pacem Africae reddit.
[1] Abhinc inter [...] proximo haec narratione disseri continua placuit, ne, dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.[2] Nubel uelut regulus per nationes Mauricas potentissimus uita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus discordias excitauit et bella. eius enim necem ulcisci inpensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. utque rumores distulerunt adsidui, nauabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes multa et aspera congerentes in Firmum libenter suscipi recitarique principi, in earum fauorem concinentibus multis: ea uero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta diutius occultari, Remigio tunc officiorum magistro, adfine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec uelut minima et superflua non nisi oportune legi posse adseuerante.[3] Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari aduerteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax condemnatus occideretur, ab imperii dicione desciuit et adiumenta [...] -tium ad uastandum [...].[4] Quare ne hostis inplacabilis incrementis uirium adulescerent, ad abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius uirtutes ut inpetrabilis ea tempestate prae ceteris nitebant: Domitii Corbulonis et Lusii ueterum simillimi, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis. [5] proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum. ibique inuentum casu Romanum leniter adlocutus, misit ad uigilias ordinandas et praetenturas, parum super his, quae uerebatur, increpitum. [6] quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani uicem, inciuilitatis eius erat particeps et furtorum. [7] recepto itaque tardius milite, quem amplitudo morabatur maris, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum protectoribus conmitti mandauit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo uersans, qua uia quibusue conmentis per exustas caloribus terras pruinis adsuetum duceret militem, uel hostem caperet discursatorem et repentinum insidiisque potius clandestinis quam proeliorum stabilitate confisum.[8] Quod ubi Firmo leui rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis aduentu praestrictus, ueniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum sed iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur. [9] quibus lectis paceque obsidibus acceptis promissa, duc recensendas legiones, quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo conuenire praeceptae sunt. ibi magnificis uerbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reuersus Sitifim, concitato indigena milite cum eo, quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras ad procinctus ire ocius festinabat. [10] inter residua autem multa et clara id amorem eius auxerat in inmensum, quod a prouincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium uirtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.[11] His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiauit, quae obsides, ut ante statutum est, non duxerat secum. unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit leuibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant. [12] cum essent hostes iam in contuitu membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et uulnerum audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi. [13] inter quos clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus, Firmi frater, in modum urbis exstruxit. hoc successu uictor elatus mira uelocitate Lamfoctense oppidum occupauit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut, si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo conuectari. [14] quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis uiribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum pluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.[15] Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. qui quoniam suscepti lenius, pollicitique uictui congrua militibus, ut praeceptum est, laeta rettulere responsa: praemissis muneribus Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipites casus, cumque prope uenisset, fulgore signorum et terribili uultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curuataque ceruice humi paene adfixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum uenia. [16] susceptusque cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum uicem relictis abscessit, captiuos, ut spoponderat, redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.[17] Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociauerant Firmo, suppliciter obsecrantibus ueniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum. [18] quibus minantis periculi metu defixis reuertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis uidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut fauillarum egerentes aceruos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu uastaretur.[19] Quae cum rumores ueri distulissent et crebri, prouinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius peruenerunt. quibus ille gratanter uisis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem pauentis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret. [20] quam ob rem conuersus hinc uenit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inuentos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigauias uenire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi. [21] dumque haec aguntur, reuerterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuuerant quietis publicae turbatoris [...] producerent uinctos. [22] quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum inuenisset eos in exercitu circumsaeptos: «quid de istis nefariis» inquit «proditoribus fieri oportere, contubernales deuoti, censetis?», secutusque adclamationem rogantium sanguine uindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum uero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multauit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit. [23] sed obtrectatores maliuoli uetus factum laudantes, hoc ut dirum uituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes interneciuos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos uero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo aduersam. [24] ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi uoluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud aduertens quod «salutaris rigor uincit inanem speciem clementiae»,[25] Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum ualido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis euertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos inuasit, iam tela reciprocantes uolitantia grandinis ritu. [26] et cum esset utrimque discursum, agmina uiribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diuersis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece ueniam, quam dari tempus flagitauerat, inpetrarunt. [27] Suggen eorum ductorem [...] Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne prouincia peruaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregauerat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.[28] Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum uarietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans diuitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuuare germanum. [29] quocirca Theodosius ueritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret uniuersos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit. [30] hocque euentu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter [...]certare necessitate [...] semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum uisis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, uersa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos. [31] exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum uenisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario uenit. [32] ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus. [33] mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Auastomates Cafaues Dauaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens ueniamque petulantiae interdum promittendo cum [...] per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.[34] Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetrauit, et diruptis rupibus inaccessos. [35] cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, inuadendi eius castra nostris copiam dedit. hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, uel in deditionem acceptis, regionum maxima parte uastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos. [36] hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, seruis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas auexerat secum. uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis [...].[37] Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore uictu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum uicinis proelio leui sublatis, ad municipium properauit ...... ense: uerisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique peruios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breues Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri uel maximis. [38] qui concateruatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, auerterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus uehens abunde, reuertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem mouentibus gestum, controuersas isdem opposuit manus. [39] quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad ciuitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captiuos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animaduertit acriter, ut solebat.[40] Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, uerus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit. [41] et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem in rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere cateruarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius adsueto, Mazuca uero frater eius caperetur letaliter saucius. [42] qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeua inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato uulneris hiatu decessit. caput tamen eius auulsum residuo corpore, cum magno uisentium gaudio urbi inlatum est ante dictae. [43] post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis, ut aequitas poscebat, adflixit. ibi Euasium potentem municipem Florumque eius filium et quosdam alios, per secretiora consilia temeratorem quietis iuuisse confutatos aperte, flammis absumpsit.[44] Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu adgressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis stetit. et quamlibet facto in hostem impetu, pluribusque peremptis aperuerit uiam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes reuertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedit, uoluntaria auxilia praestare spondens et commeatus.[45] His et eius modi gloriosis actibus exultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat ualido uirium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum uias eundem sibi prodi posse sperabat. [46] haecque cogitationibus anxiis altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem conperit reuertisse: quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. cui rex Igmazen nomine, spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obuiam confidenter: «cuius loci es tu» inquit «uel quid acturus huc uenisti? responde.» quem Theodosius fundata mente intuens toruum: «comes» ait «Valentiniani sum, orbis terrarum domini, ad opprimendum latronem funereum missus: quem nisi statim reddideris, ut inuictus statuit imperator, peribis funditus cum gente, quam regis.» quo audito Igmazen post conuicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit. [47] et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum uiginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut adsurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse. [48] contra Romani, quamuis admodum pauci, tamen fortibus animis uictoriisque antegressis elati, densatis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante uesperam uisus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium oportune, truculentum eum adpellans et dirum et suppliciorum saeuum repertorem, si discriminibus eximi uellent, quae perferebant. [49] hae insperatae uoces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium inlexerunt. proinde ubi noctis aduenit quies prima, partibus tenebrarum obuolutis horrore, dux reuersus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pauor et uerba detorserant Firmi, diuerso genere poenarum extinxit: alios ademptis dexteris, quosdam uiuos conbustos. [50] excubiasque agens cura peruigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare, fudit, uel inruentes audentius capit. digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos, unde parum sperari potuit, ad penuriam uastauit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reuersus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.[51] Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, uincere antehac adsuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis uetitis ad uitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, uisumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se uenire iuberet. [52] per quem, ut rogauerat, missum, clandestinis conloquiis monuit ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi, quae uellet, popularibus suis acriter inmineret, eosque adsiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis fauorum sed iacturis multiplicibus fessos. [53] paruit Theodosius dictis et crebritate certaminlum Isaflenses ita protriuit, ut isdem labentibus moue pecudum, Firmus latenter euaderet, et auiis et diuturnis latebris amendandus, inibi, dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur. [54] et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare uiuendi cupiditatem uoluntaria statuit morte: uinoque consulto distentis et crapulentis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, peruigil ipse inpendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus longius sese discreuit, repertumque funicu]um, quem finiendae uitae parauere casus, de clauo parieti adfixo suspendit, ubi collo inserto animam absque mortis cruciabilibus exhalauit.[55] Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana uiuum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadauer inpositum ferens, cum tentoria exercitus aduentaret ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti. [56] qui conuocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent uultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili fauore susceptus.
|
29,6 | VI.Quadi nefaria Gabinii regis sui caede incitati Pannonias et Valeriam igni et ferro cum Sarmatis uastant et legiones duas paene totas delent. de Claudii praefectura urbana.
[1] Dum hoc puluere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed inmensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptu procliui, obsessaque ab isdem ac Marcomannis Aquileia Opitergiumque excisum et cruenta conplura perceleri acta procinctu, uix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe serio, quem ante docuimus, Marco. et erat, ut barbaris, ratio iusta querelarum. [2] Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam uindicatis aedificari praesidiaria castra mandauit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant. [3] sed Maximinus in omne auidus nefas et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium per Illyricum eo tempore magistrum armorum ut peruicacem et desidem, nec dum opere, quod maturari dispositum est, consummato: addebatque ut consulens in commune quod, si paruo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret. [4] utrumque mox est impetratum. qui promotus profectusque cum uenisset ad loca, intempestiue turgens ut filius, nullis adfatibus delinitis his, quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum adgreditur, admissa copia rogandi suspensum. [5] denique Gabinium regem, nequid nouaretur modeste poscentem, ut adsensurus humanitate simulata cum aliis ad conuiuium conrogauit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie uiolata, trucidari securum fecit.[6] Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diuersa et Quados et gentes circumsitas efferauit, regisque flentes interitum, in unum coactae misere uastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine uarii pecoris abduxerunt. [7] euenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas - paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti cibum sumens in publica uilla, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura - ni fauore propitii nmninis praesens Messalla prouinciae rector eam iudiciali carpento inpositam ad Sirmium uicensimo sexto lapide disparatam cursu reduxisset effuso.[8] Hoc casu prospero regia uirgine periculo miserae seruitutis exempta, cuius nisi potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum uirile et muliebre secus agebant et pecorum, uillarum cineribus exustarum caesorumque incolentium exultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleuerunt. [9] per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus adsuetus, rerum nouarum lugubri uisu praestrictus, oculosque uix attollens, haerebat diu, quid capesseret ambigens: et cum paratis uelocibus equis noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio mansit inmobilis. [10] didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris oportunis: quod si contigisset, impropugnata ciuitas uenisset in manus hostiles. [11] proinde parumper lenito pauore, ad arripienda, quae urgebant, acri animo adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem pacis diuturnitate contemptam et subuersam ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus: hac ratione opere uelociter absoluto, quod inpensas aedificandi causa theatri dudum congestas sufficientes ad id, quod efficere maturabat, inuenit. atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio, si uenisset, acciuit.[12] His uelut obicibus barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque inpediti praedarum, ad Aequitii uertuntur indaginem. et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant. gradu frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumuentum regem existimabant insontem. [13] quibus concito cursu ruentibus infestius, obuiam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, ualida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio uictrix. sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis inpediti de honore certabant et dignitate. [14] quo intellecto Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque milites arma tardius per tumultum expediunt, interfectis plurimis aucti fiducia, aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.[15] Inter haec fortunae dispendia tristioris dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuuenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem seruorum rebellium appellatos, conlimitia nostra ex alio latere inuadentes, aliquotiens expulit et adflixit, congressibus densis adtritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iuste sanguine satiaret et feras. [16] unde residui tumore iam deflagrante metuentes, ne idem dux uirtutis, ut apparuit, expeditae, in primo finium aditu incursantes cuneos sterneret aut fugaret, uel insidias per siluarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia concessionem petiuere praeteritorum et ueniam, uictique ad tempus indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis ualidum accesserat robur.[17] Dum haec tot ac talia per turbines agitantur adsiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis, qui media intersecans moenia, cloacis et fluuiis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit. [18] et stagnantibus ciuitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, monti soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum at uero ubi tempestas molliuit et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum exspectabatur. [19] hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus, et instaurauit uetera plurima. inter quae porticum excitauit ingentem lauacro Agrippae contiguam, Euentus Boni cognominatam ea re, quod huius numinis prope uisitur templum. |