Ammianus Marcellinus
ca. 333 - post 392
|
Rerum gestarum libri XXXI(ab excessu Nervae)
Liber XXI
14. Praesagia mortis Constantii Augusti. 15. Moritur Constantius Augustus apud Mobsucrenas Ciliciae. 16. Constantii Augusti uirtutes et uitia.
|
___________________________________________________
| |
21,1 | I.Iulianus Augustus Viennae quinquennalia celebrat. quo modo Constantium Augustum breui moriturum praenouerit, et de uariis artibus futura praenoscendi.
[1] Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior. [2] quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis ciuilibus saepe uictorem, maximeque Galli fratris exemplum mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam. [3] erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urgentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis. [4] parui igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus adsumpti uili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato. [5] inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam in suburbano uiae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est Constantina.[6] Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis incessere ultro Constantium, coniciens eum per uaticinandi praesagia multa, quae callebat, et somnia e uita protinus excessurum.[7] Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi maliuoli praenoscendi futura prauas artes adsignant, aduertendum est breuiter, unde sapienti uiro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leue. [8] elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique uigens, ex his, quae per disciplinas uarias adfectamus, participat nobiscum munera diuinandi: et substantiales potestates ritu diuerso placatae, uelut ex perpetuis fontium uenis, uaticina mortalitati suppeditant uerba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iouis uigoris uiuifici theologi ueteres conlocarunt.[9] Auguria et auspicia non uolucrum arbitrio futura nescientium conliguntur - nec enim hoc uel insipiens quisquam dicet - sed uolatus auium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praeteruolans pinna turbido meatu uel leni futura praemonstret. amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.[10] Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species conuerti suetis innumeras, accidentia sciunt. cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito uisus e terra.[11] Aperiunt tunc quoque uentura cum aestuant hominum corda sed locuntur diuina. sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese uelut scintillas diffunditans cum eas incenderit uehementius, futuri conscias reddit. unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente ui magna flammarum. multa significant super his crepitus uocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.[12] Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit. [13] et quia uanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello uel alius hoc se passurum ignorauit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignorauit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit. [14] unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius «signa ostenduntur» ait «a dis rerum futurarum. in his siqui errauerit, non deorum natura sed hominum coniectura peccauit». ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta reuertamur.
|
21,2 | II.Iulianus Augustus Viennae Christianum se simulatilliciendae multitudinis causa et die festo in ecclesiainter Christianos Deum precatur.
[1] Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum uariis motibus exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in uanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens ualida manu stringebat.[2] Territisque ut omine diro praesentibus cunctis «nemo» inquit «uereatur: habeo firmiter quod tenebam». item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam uisa splendidior hos ei uersus heroos modo non uigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat:
Ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόληι κλιτοῦ ὑδροχόοιο,Παρθενικῆς δὲ Κρόνος μοίρηι βαίνηι ἐπὶ πέμπτηιεἰκοστῆι, βασιλεὺς Κωστάντιος Ἀσίδος αἴηςτέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερόν καὶ ἐπώδυνον ἕξει.
[3] Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento uirium quoque congruerent incrementa [4] utque omnes nullo inpediente ad sui fauorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciuerat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores. [5] et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.
|
21,3 | III.Vadomarius rex Alamannorum rupto foedere per emissarios limites uastat et Libinonem comitem cum paucis interficit.
[1] Dum haec ita aguntur, propinquante iam uere, nuntio percitus inopino ad tristitiam uersus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, uastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes. [2] quod ne dissimulatum rediuiuas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum. [3] qui cum mature prope oppidum Sanctionem uenisset longe uisus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per ualles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi uehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis uindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et uulneratis.[4] Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmauerat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi uicina uexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum. [5] quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa conuictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat «Caesar tuus disciplinam non habet». Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
|
21,4 | IV.Iulianus Augustus interceptis Vadomarii litterisad Constantium Augustum eum in conuiuio comprehendumcurauit et Alamannis aliis occisis, aliis in deditionemacceptis, ceteris pacem petentibus dedit.
[1] Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat, ut securitatem suam prouinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale. [2] Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandauitque, ne aperiret uel recitaret nisi Vadomario uiso cis Rhenum. [3] perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diuersis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace, nihilque secus gestorum simulans scire, uiso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad conuiuium eius uenire promisit, ad quod erat etiam Philagrius inuitatus. [4] qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est uerba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diuersorium rediit, scriptisque lectis doctus quid agi conueniret, confestim reuersus discubuit inter ceteros. [5] finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum. [6] exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe ueniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam publicata, ne conuicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus homo prouinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.[7] Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis. [8] et ne rumor aduentus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi circumuenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant et tela, celeriter inuolauit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit quietem pollicitis firmam.
|
21,5 | V.Iulianus Augustus milites suos alloquitur et in uerba sua uniuersos adigit Constantio Augusto bellum illaturus.
[1] Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitauerat moles, nihilque tam conuenire conatibus subitis quam celeritatem sagaci praeuidens mente, professa palam defectione se tutiorem fore existimauit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu conuocato, saxeo suggestu insistens, iamque, ut apparebat, fidentior haec clarius solito disserebat:[2] «Iam dudum tacita deliberatione uos aestimo, magni commilitones, gestorum excitos amplitudine hoc operiri consilium ut euentus, qui sperantur, perpendi possint et praecaueri. plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. ut igitur quae proposui abiectius absoluam, aduertite oro beniuole, quae sermone breui percurram.[3] Arbitrio dei caelestis uobis inter ipsa iuuentae rudimenta permixtus inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem licentiam fregi, et uigore communi Romanis agminibus quotiens libet Rhenum peruium feci, contra rumorum fremitus gentiumque ualidarum uiolentos excursus stando inmobilis, uirtutis uestrae nimirum firmamento confisus. [4] et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa iacturasque recreatae diuturnas et graues, posteritati per aetatum examina commendabunt. [5] at nunc cum auctoritate uestri iudicii rerumque necessitate conpulsus ad augustum elatus sum culmen, deo uobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius adfecto maiora, id prae me ferens quod exercitui, cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus uisus sum et tranquillus et in crebritate bellorum contra conspiratas gentium copias consideratus et cautus. [6] ut igitur aduersa praeueniamus mentium societate iunctissima, sequimini uiam consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae uoluntatique respondeat, et dum maioribus uacant praesidiis regiones Illyricae, inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi. [7] at uos ex more fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mihi nauaturo sedulam et solitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil uoluntate praeter ea, quae in commune conducunt, adgrediar aut temptabo. [8] Illud sane obtestor et rogo obseruate, ne inpetu gliscentis ardoris in priuatorum damna quisquam uestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas prouinciarum et salus exemplis uirtutum peruulgatae».[9] Hoc sermone imperatoris uice alicuius oraculi conprobato mota est incitatius contio et rerum cupida nouandarum unanimanti consensu uoces horrendas inmani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem et, ut experta est, fortunatum domitorem gentium adpellans et regum. [10] iussique uniuersi in eius nomen iurare sollemniter gladiis ceruicibus suis admotis sub exsecrationibus diris uerbis iurauere conceptis omnes pro eo casus, quoad uitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos; quae secuti rectores omnesque principis proximi fidem simili religione firmarunt. [11] Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnauit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se constringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis. [12] quibus auditis cum stantes propius milites acriter inflammati eum adpeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque reuersus in regiam cum antegressum eum uidisset supplicemque iacentem orare, ut leuandi causa timoris ei porrigeret dexteram «ecquid» ait «praecipuum amicis seruabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi securus». hocque audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam. [13] his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in rebus tumultuosis anteuersio ualeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae conmisit ambiguae.
|
21,6 | VI.Constantius Augustus Faustinam ducit uxorem,auget supplementis exercitum, Armeniae et Hiberiaereges donis sibi conciliat.
[1] Replicare nunc conuenit tempori et narrare summatim quae, dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi militiaeque perfecit. inter conplures alios honore conspicuos adoraturi imperatorem peregre uenientem ordinantur etiam ex tribunis insignibus. [2] cum igitur a Mesopotamia reuersus Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum seuisse causas inter primores fratres suspiciones contiguae ueritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis et intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito «desinite» ait «urgere hominem ut existimo sontem sed nondum aperte conuictum et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit » et ita discessum est. [3] postridie ludis Circensibus idem ex aduerso imperatoris, ubi consueuerat, spectans repentino clamore sublato cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in uanum excussis laesisque leuiter paucis, interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus solus, unde Constantius futurorum quoque praescius exsultabat.[4] Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius fauore iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.[5] Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis nouitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam amplissimi suscepit insignia magistratus.[6] Parabantur nihilo minus externorum atque ciuilium instrumenta bellorum et augebatur turmarum equestrium numerus parique studio supplementa legionibus scripta sunt indictis per prouincias tirociniis, omnisque ordo et professio uexabatur, uestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias et diuersa genera iumentorum. [7] et quia Persarum rege ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie ualidior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi nostra sentire et nihil fallax temptare uel fraudulentum. [8] ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur et multiformibus donis, damna negotis Romanis inlaturi, si rebus tum etiam dubiis desciuissent ad Persas. [9] inter tot urgentia Hermogene defuncto ad praefecturam promouetur Helpidius ortus in Paphlagonia, aspectu uilis et lingua sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
|
21,7 | VII.Constantius Augustus Antiochiae tum agens per Gaudentium notarium Africam in potestate sua retinet ac Euphrate transito Edessam se exercitumque confert.
[1] Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret iam transituros ut minabantur Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello uel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia, ut rebatur, Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam uenaticiam praedam caperet. hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat. [2] tamen ne intepesceret aut omisisse belli uideretur aliud latus, aduentus sui terrorem ubique dispergens, ueritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad omnes casus principibus oportuna, uelut finibus orientis egressus per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus. [3] hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod aduersam partem metueret offensam, et properabit nanctus hanc oportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore uictorem: nemo enim omnium tunc ab hac constanti sententia discrepabat. [4] qui cum eo uenisset, mandatorum principis memor per litteras Cretione comite quid ageretur edocto reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora tuebatur artissime. [5] neque id consilium fefellit Constantium. eo enim superstite nullus aduersorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo seruabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.[6] His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et leuioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes. [7] quibus percitus, ut propius agens futuros possit anteuenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate nauali ponte transcurso Edessam petit uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.
|
21,8 | VIII.Iulianus Augustus post ordinatas res Galliarum ripam Danubii petit et partem militum per Italiam perque Raetias praemittit.
[1] Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus dudum, Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso uicem tueri Nebridii, itidemque Neuittae magisterium commisit armorum, Gumoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iouio quaesturam, cuius in actibus Magnenti meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum merita norat et fidem. [2] profecturus itaque per Marcianas siluas uiasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita uehementer incertus id uerebatur ne contemptus ut comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem. [3] quod ne fieret consilio sollerti praeuidit et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iouino misit et Iouio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Neuittae commissos, quo diffusi per uaria opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti fecere ductores. [4] mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et uigilias, ne improuiso hostium inuaderentur excursu.
|
21,9 | IX.Taurus et Florentius consules ac praefecti praetorio,hic per Illyricum, ille per Italiam fugiunt appropinquanteIuliano Augusto. Lucillianus magister equitum,qui resistere Iuliano parabat, opprimitur.
[1] Quibus ita, ut uidebatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat. [2] cumque ad locum uenisset, unde nauigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alueum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens mundioris sed paucis contentus et uilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri ueteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad conuiuium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat prope riuum se cenaturum. [3] fama uero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum uariis aduentare. [4] quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem uitans externum mature discessit, uectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit. [5] leuibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio permittebat, uenturo resistere cogitabat. [6] sed ille ut fax uel incensus malleolus uolucriter ad destinata festinans, cum uenisset Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem e naui exiluit inprouisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum uocandum trahendumque si reniteretur. [7] qui tum etiam quiescens cum strepitu excitatus turbulento uidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit inuitissimus, secutusque alienum arbitrium magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus repentino, principi ut captiuus offertur ignobilis, oppressam terrore uix colligens mentem. [8] uerum cum primitus uisus adorandae purpurae datam sibi copiam aduertisset, recreatus tandem suique securus «incaute» inquit «imperator et temere cum paucis alienis partibus te conmisisti». cui amarum Iulianus subridens «haec uerba prudentia serua» inquit «Constantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pauere porrexi».
|
21,10 | X.Iulianus Augustus Sirmium, caput Illyrici Occidui,una cum praesidio in fidem recipit. Succos occupat et adsenatum scribit contra Constantium.
[1] Nihil deinde amoto Lucilliano differendum nec agendum segne ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, ciuitatem ut praesumebat dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba cum lumine multo et floribus uotisque faustis Augustum adpellans et dominum duxit in regiam. [2] qui euentu laetus et omine, firmata spe uenturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris per alias quoque ciuitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis Succos nemine auso resistere praesidiis occupauit, isdemque tuendis Neuittam praefecit ut fidum. cuius loci situm exnunc conueniet ostendi.[3] Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt et Thracas, hinc uicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, ciuitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consulto, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis magnorum ducum populorumque reppulere conatus. [4] et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita uelut incauta subinde superatur. latus uero e regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum hincque et inde fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo uetante. sub hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.[5] His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic relicto imperator reuertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite cuncta disponeret suis utilitatibus profutura. [6] ubi Victorem apud Sirmium uisum scriptorem historicum exindeque uenire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honorauit aenea statua, uirum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum. [7] iamque altius se extollens et numquam credens ad concordiam prouocari posse Constantium, orationem acrem et inuectiuam, probra quaedam in eum explanantem et uitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas grata. exclamatum est enim in unum cunctorum sententia congruente «auctori tuo reuerentiam rogamus».[8] Tunc et memoriam Constantini ut nouatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti uexauit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leuiter, qui cum uitare deberet id quod infestius obiurgauit, breui postea Mamertino in consulatu iunxit Neuittam nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus : contra inconsummatum et subagrestem et, quod minus erat ferendum, celsa in potestate crudelem.
|
21,11 | XI.Duae legiones Constantianae, quae apud Sirmium ad Iulianum Augustum transierant, ab eo missae in Gallias Aquileiam occupant consentientibus oppidanis ac Iuliani militi portas claudunt.
[1] Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni uigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. quae breuiter exponentur.[2] Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas inuenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, nouare quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam peruenissent uberem situ et opibus murisque circumdatam ualidis, eam hostiliter repente clausere iuuante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum. [3] et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci ad fauendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.
|
21,12 | XII.Aquileia fauens Constantii Augusti partibus oppugnatur. quae postea comperto eius obitu Iuliano se dedidit.
[1] Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens aduersum, legensque et audiens hanc ciuitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare uel fraude uel diuersis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat. [2] ideoque Iouinum magistrum equitum uenientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperauit et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes pro uiribus laturos auxilium.[3] Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam uerendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato remouit exinde Iouinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum. [4] Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum conueniens uisum est ad deditionem allicere defensores minacium blandorumque uarietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur. [5] et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur. [6] pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, factas plerique uehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus uolutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus iaculis retroque gradientes auerterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos. [7] hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parui ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis, indefesso labore uigilias et cetera subsidia securitatis implebant. [8] contra munitores licet pauore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes uiderentur et segnes, ubi parum uis procedebat Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus admouendis nec ad intemptandas machinas uel ut possint forari cuniculi inueniebatur usquam habilis locus, disparatione breui ciuitatem Natisone amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum ueteribus admirandum. [9] constructas ueloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores inposuere trigeminis nauibus ualde sibi conexis, quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo uiribus nitebantur: subterque expediti uelites a turrium cauernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiuiso negotio ut, dum uicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte conuulsa aditus in penetralia reserarent. [10] uerum summa coepti prudentis aliorsum euasit. cum enim aduentarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac uario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant eminus confixi tormentis. [11] inter quae destituti pedites post naualium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia uelocitas exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in uesperam, datoque signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus. [12] munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur tamen nihilo minus et, quantum recreandis uiribus quiete et cibo satis fuit, tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento tubarum. [13] et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi leuius, alii uehentes umeris ut antea scalas feruentique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur uel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute uel saucii discedebant. recursus enim ad moenia tutior uallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat. [14] et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua ui uel machinis posset patefactam inrumpere ciuitatem. [15] quod ubi patrare non poterat magnitudine uetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites uastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.[16] His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut uiso honoratissimo uiro conpertaque per eum morte Constanti solueretur obsidium.[17] Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus auertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim auidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce uixerunt.[18] Quae dum agitantur casibus ante dictis, superuenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et uera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conuiciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret. [19] his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes. [20] paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est uiuus. Romulus uero post eum et Sabostius curiales conuicti sine respectu periculi in studia saeuiisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non uoluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens. et haec quidem postea gesta sunt.[21] Iulianus uero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, prouincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies. [22] itidemque opes orientis magnopere uerebatur audiens dispersum per Thracias militem contra uim subitam cito coactum aduentare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, puluere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. [23] nec priuatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controuersas maxime municipalium ordinum, ad quorum fauorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat. [24] ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reuersos honorifice uidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundauit et querelae plebis excitari crebro solitae cessauerunt. [25] tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designauit consulem, et Neuittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae uilitatis auctorem inmoderate notauerat Constantinum.
|
21,13 | XIII.Sapor domum reducit copias inhibentibus bellum auspiciis.Constantius Augustus in Iulianum arma moturusHierapoli milites alloquitur.
[1] His ac talibus inter spem metumque noua negotia commouente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus uariis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus. [2] uerum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moueri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret inuenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad ciuilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.[3] Ne quiesceret tamen neue condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet uiolentus. addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem. [4] dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis obseruantur, agens ipse cum parte ualidiori exercitus curabat urgentia uelut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores uero et transfugae subinde uenientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen. [5] accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum uiribus cunctis posse impetum regis ardentissimi sustinere.[6] Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum peruaderet Thracias. [7] quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinos semper superauerit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut uehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati uelocius occursurum. [8] omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu, quam duxerat, ad propria reuertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, reuocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, reuersus est Hierapolim.[9] Summa itaque coeptorum quorsum euaderet ambigens, cum in unum exercitus conuenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem uocauit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae uultu formato:[10] «Sollicitus semper nequid re leui uel uerbo conmittam inculpatae parum congruens honestati, utque cautus nauigandi magister clauos pro fluctuum motibus erigens uel inclinans, conpellor nunc apud uos, amantissimi uiri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat uerum, humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii conuocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.[11] Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere uestrae uirtutes, potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a iustitia per multa uisu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum. [12] atque utinam hoc contenta fuisset Inuidia, turbarum acerrima concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem uobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt. [13] Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, leuium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit, semermibus ut uecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspirauit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam fauillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.[14] Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli antequam pubescat ualidius, celeritatis remediis oppressuri ? nec enim dubium, fauore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse uertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt. [15] ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si uentum fuerit comminus, ita pauore torpescent, ut nec oculorum uestrorum uibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum».[16] Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque uibrantes irati post multa, quae beniuole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. qua gratia in laetitiam imperator uersus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et cateruis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, uenturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
|
21,14 | XIV.Praesagia mortis Constantii Augusti.
[1] In hoc rerum aduersarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, aduentare casum uitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram uiderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes placentia responderent. [2] post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid uidere desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum. [3] ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salua firmitate fatali huius modi quaedam uelut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis uisa, quos multiplices auxere uirtutes. [4] idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:
ἅπαντι δαίμων ἀνδρὶ συμπαρίσταταιεὐθὺς γενομένωι, μυσταγωγὸς τοῦ βίου.
[5] Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum uiris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus uel iuuisse, sed familiaris genios cum isdem uersatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octauianus, cui Augusti uocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluuione peccandi inmaculata corporis societate discretas.
|
21,15 | XV.Moritur Constantius Augustus apud Mobsucrenas Ciliciae.
[1] Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum ciuilium, ut solebat, auide surrecturus, paratis omnibus exire properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim dissuadere palam audebat quisquam uel uetare. [2] autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum uenisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadauer hominis interfecti dextra iacens capite auulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat uenitque Tarsum, ubi leuiore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae ualetudinis excuti posse discrimen, petit per uias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus inualente morbi grauitate detentus est: paulatimque urente calore nimio uenas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi feruens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum. [3] deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e uita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octauo uitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.[4] Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidue moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum nouandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem. [5] fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium uoluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata. [6] uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata cum adoleuisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.
|
21,16 | XVI.Constantii Augusti uirtutes et uitia.
[1] Bonorum igitur uitiorumque eius differentia uere seruata, praecipua prima conueniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca nouari perpessus, numquam erigens cornua militarium. [2] nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu prouectus est. erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum prouinciae rector nec contingi ab eo ciuile negotium permittebat. sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reuerentiae more praefectos semper suspexere praetorio. [3] in conseruando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates uelut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est uel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium uel largitiones uel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. ualdeque raro contigerat ut militarium aliquis ad ciuilia regenda transiret contraque non nisi puluere bellico indurati praeficiebantur armatis. [4] doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad uersificandum transgressus nihil operae pretium fecit. [5] in uita parca et sobria edendi potandique moderatione ualetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a uitae periculis: id enim euenire corporibus a lasciuia dimotis et luxu, diuturna experimenta et probationes medendi monstrarunt. [6] somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia uitae longissima inpendio castus, ut nec amaro ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non inuenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum. [7] equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus. quod autem nec tersisse umquam nares in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram uultum aliquando est uisus, nec pomorum quoad uixerat gustauerit, ut dicta saepius praetermitto.[8] Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explananda eius uitia ueniamus. cum esset in negotiis aliis principibus mediis conparandus, si adfectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut leuem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi inmanitatem facile superabat, quorum aemulatus saeuitiam inter imperandi exordia cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit. [9] addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae uel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam ciuiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controuersiarum partibus etiam Gallieno ferocior. [10] ille enim perduellionum crebris uerisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium mortem factura crimina aliquotiens lenius uindicabat: hic etiam ficta uel dubia adigebat uideri certissima ui nimia tormentorum. [11] iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silua uolantes scintillae flatu leni uentorum ad usque discrimina uicorum agrestium incohibili cursu perueniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis uerecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis inuitus quosdam habere posset offensos. [12] utque recte sentientes quidam arbitrabantur, uirtutis erat potius indicium magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam uindicasse tam inclementer. [13] ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: «neque enim quicquam aliud est felicitas» inquit «nisi honestarum rerum prosperitas. uel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si - id quod cupierat - regnare potuisset». [14] id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignauis, euentus uariante fortuna, superatos aliquotiens uiros fuisse praestantes: illud uero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, uelut sub iugum missa nocendi saeuiendi cupiditate et irascendi, in arce uictoris animi tropaeum erexerit gloriosum.[15] Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita prospere succedentibus pugnis ciuilibus tumidus et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo prauo proposito magis quam recto uel usitato triumphalis arcus ex clade prouinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis. [16] uxoribus et spadonum gracilentis uocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius uerba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, obseruantibus.[17] Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius uidebatur, quod nec causam aliquando audiuit nec prouinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et uectigalibus uexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.[18] Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda grauius, excitauit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione uerborum, ut cateruis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei uehiculariae succideret neruos.[19] Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, breuissimis cruribus et incuruis [unde saltu ualebat et cursu].[20] Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iouianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum. [21] eique uehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Iouiano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant. |