BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ammianus Marcellinus

ca. 333 - post 392

 

De officiis ministrorum

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

[p. 145]

LIBER TERTIUS

 

(107) CAPUT PRIMUM.

A Davide ac Salomone nobis praeceptum, qua ratione cum corde nostro conversandum sit, proindeque Scipionem dicti, quod ei tribuitur, primum auctorem non reputandum. Quam pulchra in otio suo perpetraverint sancti prophetae: horum atque aliorum otia conferuntur, ostenditurque numquam solum aut in angusto iustum esse.

 

1. David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam vias meas (Psal. XXXVIII, 2). Salomon quoque filius eius ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15); hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde viri (Prov. XX, 5). Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius: et iucundare cum uxore, quae est tibi a iuventute. Cervus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum (Prov. V, 17, 18).

2. Non ergo primus Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat (Exod. XIV, 15): cum otiosus staret, proeliabatur; nec solum proeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat (Exod. XVII, 11 et seq.). Adeo otiosus, ut manus eius alii sustinerent: nec minus (108) quam ceteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in [p. 146] silentio loquebatur, et in otio operabatur. Cuius autem maiora negotia, quam huius otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit (Exod. XXIV, 15 et seq.)? Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum!

3. Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos. Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur (Act. V, 16).

4. Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum (III Reg. XVII, 1 et seq.).

5. Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse proelium? Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur: sed omnes eius apparatus propheta deprehendebat, et vigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus (109) caverent locis. Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captivos intrare in Samariam, qui venerant obsidere eum (IV Reg. VI, 8 et seq.). [p. 147]

6. Conferamus hoc otium cum aliorum otio. Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conventu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Iordanem transitu suo dividit (IV Reg. II, 8); ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluvii Iordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate (IV Reg. IV, 16 et seq., et alibi.)

7. Quando ergo iustus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque vita, neque angelus (Rom. VIII, 35). Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur? Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce vivit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia (II Cor. VI, 8). Nihil enim spectat vir iustus, nisi quod constans et honestum est. Et ideo etiamsi alii videatur pauper, sibi dives est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur.

 

CAPUT II.

Quod philosophi de honesti atque utilis comparatione disputant, hoc apud Christianos locum non habere, quibus nihil utile nisi quod iustum. Quae officia perfecta, quaeve media? Easdem voces diversis diverse convenire: postremo virum iustum numquam alieno incommodo commodum suum quaerere, sed contra semper aliorum studere utilitati.

 

8. Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum. Sicut enim supra (110) tractavimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum [p. 148] utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant.

9. Nos autem movemur, ne haec inter se velut compugnantia inducere videamur, quae iam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur.

10. Hoc etenim ???ó?????, quod perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune. Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: ieiunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere velle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est. Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus.

11. Denique in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter iustum Deum appellamus, aliter hominem. Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio docemur: Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in caelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum. Nam cum dixisset: Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12), statim subiecit: Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid., 15). Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem iustus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus.

12. Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti (III Reg. IV, 29 et seq.). Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte. Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adiungat. Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: [p. 149] sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus.

13. Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod (111) iustus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri velit. Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 22); hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius. Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum (Philipp. II, 3, 4).

14. Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius. Quod evidenter etiam in Proverbiis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). Sapiens enim aliis consulit, sicut iustus; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis.

 

CAPUT III.

Praemissum de non quaerendo proprio emolumento praeceptum urgetur, primum a Christi exemplo, tum ab interpretatione nominis, denique ab ipsa membrorum forma et usibus. Unde ostendit quam flagitiosum sit alienae utilitati detrahere; cum hoc scelere naturalis lex aeque ac divina violetur, atque insuper illud amittatur quo praestamus ceteris animantibus, ad postremum leges civiles cum summa infamia conculcentur.

 

15. Si quis igitur vult placere omnibus, per omnia quaerat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicut quaerebat et Paulus. Hoc est enim conformari Christo, alienum non quaerere, nihil alteri detrahere, ut acquirat sibi (Philipp. II, 6 et seq.). Christus enim Dominus cum esset in Dei forma, exinanivit se, ut formam susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret virtutibus. Tu ergo spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem vestivit Christus? Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis.

16. Considera, o homo, unde nomen sumpseris; ab humo utique, quae nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur omnibus, et diversos in usum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominis, quae consortem adiuvet.

17. Ipsa te doceat forma tui corporis, membrorumque usus. Numquid membrum tuum alterius [p. 150] membri officia sibi vindicat, aut oculus officium oris, aut os oculi officium sibi vindicat, aut manus pedum ministerium, aut pes manuum? Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officia pleraque, ut si usum commutes utriusque, adversum naturam sit; priusque totum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria convertas: si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fungaris ministerio sinistrae, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas.

18. Finge hanc et da oculo virtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, (112) menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporem, et sibi conferat; nonne omnem statum dissolvet naturae? Unde pulchre Apostolus ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus (I Cor. XII, 17)? Omnes ergo unum corpus sumus et diversa membra, sed omnia corpori necessaria; non enim potest membrum de membro dicere: Non est mihi necessarium. Quin etiam ipsa quae videntur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et maiorem plerumque tuendi se requirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum unum, compatiuntur ei membra omnia.

19. Unde quam grave est ut detrahamus aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, ei fraudi et noxae simus! Haec utique lex naturae est, quae nos ad omnem astringit humanitatem, ut alter alteri tamquam unius partes corporis invicem deferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturae legem sit non iuvare. Sic enim nascimur ut consentiant membra membris, et alterum alteri adhaereat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si unum desit officio suo, impediantur cetera: ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negavit? Si pedem vulneret, quantorum sibi actuum profectum inviderit? Et quanto gravius est totum hominem quam unum membrum detrahi? Iam si in uno membro totum corpus violatur, utique in uno homine communio totius humanitatis solvitur; violatur natura generis humani, et sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro universis mortuus est, mercedem sanguinis sui evacuatam dolebit.

20. Quid! quod etiam ipsa lex Domini hanc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detrahas, tui commodi servandi gratia, cum dicit: Non transferas terminos, quos statuerunt patres tui (Prov. XXII, 28); cum vitulum errantem fratris tui reducendum praecipit (Exod. XXIII, 4), cum furem mori iubet (Exod. XXII, 2), cum vetat mercenarium debita mercede [p. 151] fraudari, cum pecuniam sine usuris reddendam censuit (Levit. XIX, 13). Subvenire enim non habenti humanitatis est: duritiae autem plus extorquere quam dederis (Deut. XXIII, 19). Etenim si ideo auxilio tuo erit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solveret? Absolvis igitur alteri debitotorem, ut condemnes tibi: et hanc humanitatem vocas, ubi est iniquitatis auctio?

21. Hoc praestamus ceteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: ferae autem eripiunt, homines tribuunt. Unde et Psalmista ait: Iustus miseretur, et tribuit (Psal. XXXVI, 21). Sunt tamen quibus et ferae conferant. Si quidem collatione sobolem suam nutriunt, et aves cibo suo pullos satiant suos: homini autem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat. Debet istud ipso naturae iure. Quod si non licet non dare, quomodo detrahere licet? Nec ipsae leges (113) nos docent? ea quae detracta sunt alicui, cum iniuria personae, aut rei ipsius cumulo, restitui iubent; quo furem a detrahendo, aut poenis deterreant, aut mulcta revocent.

22. Pone tamen quod aliquis possit aut poenam non timere, aut mulctae illudere; numquid dignum est ut aliqui alteri detrahant? Servile hoc vitium, et familiare ultimae conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere videatur, quam natura suadere. Servorum tamen occulta furta, divitum rapinae publicae.

23. Quid autem tam contra naturam, quam violare alterum tui commodi causa; cum pro omnibus excubandum, subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat: et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat universorum tranquillitatem: multoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriae repulisse, quam propria pericula: praestantiusque esse existimet quod operam suam patriae impenderit, quam si in otio positus tranquillam vitam voluptatum copiis functus egisset.

 

CAPUT IV.

Ubi strictius ostensum est eum qui commodi sui causa [p. 152] noceat alteri, graves conscientiae suae paenas luiturum, colligitur uni utile nihil esse, quod itidem non sit omnibus: atque adeo propositae a philosophis de naufragis duobus quaestioni locum non esse apud Christianos, quibus ubique charitas atque humilitas exercendae sunt.

 

24. Hinc ergo colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat. Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae? Quod severius iudicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod iniuriam fratri indigne fecerit? Quod non mediocriter Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae (Prov. XIV, 3). Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exsilium, quam debilitatis dolor? Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio? (114)

25. Liquet igitur id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit universorum: nihilque iudicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet. Mihi certe non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur. Non est ergo eius qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturae.

26. Etenim si hi qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victoriam properet; supplantare autem alterum aut manu deiicere non ausit: quanto magis in hoc cursu vitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione gerenda nobis victoria est?

27. Quaerunt aliqui, si sapiens in naufragio positus [p. 153] insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat? Mihi quidem, etsi praestabilius communi videatur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen non videtur quod vir christianus, et iustus, et sapiens, quaerere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet. De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur (Matth. XXVI, 52). Quis latro detestabilior, quam persecutor qui venerat ut Christum occideret? Sed noluit se Christus persecutorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare.

28. Cur enim te potiorem altero iudices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium? Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter? Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint. (115)

 

CAPUT V.

Iustum nihil agere quod sit contra officium, etiamsi latendi spem habuerit; ad hoc ipsum significandum fabulam de Gygis annulo excogitatam esse a philosophis, qua explosa, Davidis ac Ioannis Baptistae certa et vera exempla proferuntur.

 

29. Sed iam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam ceteris; nec tam [p. 154] pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis iustorum virorum exemplis docere possumus.

30. Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cuius illic exanimum corpus iaceret, aurique avarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam eius annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus. Cuius solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, ceterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est.

31. Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio eius possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non iusto, sed iniusto posita est (I Tim. I, 9); quia iustus legem habet mentis suae, et aequitatis ac iustitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.

32. Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, sed vera pro fabulosis exempla proferam. Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cuius annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, (116) appareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit videri? Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et [p. 155] regnum assequi; nolitne peccare, et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an vero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus? Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum videret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet?

33. Denique David cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur. Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis iniciet manum suam in christum Domini, et purus erit? Et addidit: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino inicere manum meam in christum Domini (I Reg. XXVI, 8 et seq.).

34. Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput eius, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput eius. Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique iustitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini. Et cum haec diceret, timebat tamen insidias eius, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum iam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.

35. Ubi opus fuit Ioanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode (Marc. VI, 18)? [p. 156] Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum (117) peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitavit. Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur.

36. Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir iustus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se iactet (Luc. IX, 36). Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc. Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus iactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4).

 

CAPUT VI.

Praevalere apud nos emolumentum non oportere. Quid obtendere soleant qui a frumentis lucrum captant: quidve illis debeat responderi? Ubi eisdem Evangelica parabola et Salomonis effata sub oculis ponuntur.

 

37. Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia. Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est (Prov. XI, 26).

38. Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, [p. 157] negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere.

39. Aravi, inquit, studiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus, sollicitius recondidi, servavi fideliter, provide custodivi. Nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus: vendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam ceteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur? Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Ioseph (118) frumenta in abundantia collegit, in charitate vendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur iniuria.

40. His igitur quantum cuiusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens. Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus.

41. De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli iusta sperare compendia. Cur ad fraudem convertis naturae industriam? Cur invides usibus hominum publicos partus? Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem? Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior proventus sit, quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae. Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in viscera [p. 158] hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur. Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia maior futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est.

42. Ioseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captavit annonae, sed perenne subsidium collocavit: nihil sibi acquisivit, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit (Gen. XLI, 56).

43. Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem exponat in Evangelio Dominus Iesus, cuius possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam? Non habeo quo congregem, destruam horrea, et maiora faciam (Luc. XII, 17, 18); (119) cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, herebat ambiguo. Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat.

44. Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus (Prov. XI, 26), non heredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum iura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem eius qui participat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur.

 

CAPUT VII.

Peregrinos tempore famis ex urbe neutiquam expellendos. Egregium hac in re christiani senis consilium refertur: cui opponitur indignum facinus Romae admissum; nec non utroque inter se comparato, primum cum honestate atque utilitate coniunctum fuisse ostenditur, secus vero secundum.

 

45. Sed et illi qui peregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi: expellere eo tempore quo debent iuvare, separare a commerciis communis parentis, fusos omnibus partus negare, inita iam consortia vivendi averruncare: cum quibus fuerint communia iura, cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri. Ferae non expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiae communem putant omnibus victum, quem terra ministrat. Illae [p. 159] etiam conformem sui generis adiuvant, homo impugnat, qui nihil a se alienum debet credere quidquid humani est.

46. Quanto ille rectius, qui cum iam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam ceteris maiorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos eici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: quantos urbi suae perire, qui solerent adiumento esse, (120) vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam iuvare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria. Hos igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate paverunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vivit homo (Deut. VIII, 3). Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus.

47. Sed veremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adiuvatur. Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi invenias quem reformes? Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui. [p. 160]

48. Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit. Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus vere probatus, qui vere potuit imperatori dicere, demonstrans provinciae totius populos: Hos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit.

49. Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, eiectos esse urbe amplissima, qui iam plurimam illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates! Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio urbs sola egebat frumento: potuisset iuvari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum eicis, qui de suo pascitur? Quid illum eicis, qui te pascit? Servum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam?

50. Quam deforme hoc, quam inutile! Quomodo? enim potest utile esse quod non decet? (121) Quantis corporatorum subsidiis dudum Roma fraudata est? Potuit et illos non amittere, et evadere famem, exspectatis ventorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu navium.

51. Quam vero illud superius honestum atque utile! Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum iuvari egentes, ministrari victum es urientibus; nulli cibum defore? Quid tam utile, quam cultores agro reservari, non interire plebem rusticanorum?

52. Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile, honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile. [p. 161]

 

CAPUT VIII.

Eos qui honestum utili anteponant a Deo probari, Iosue, Caleb, et aliorum exploratorum patere exemplis.

 

53. Quando maiores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi servire Aegyptiorum (Exod. XII, 34 et seq.)?

54. Iesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae eius possessionem (Num. XIII, 28 et seq.). Suadebant missi exploratores Iesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; plebs reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in proelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.

55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam hereditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Iesu, et dissuadendum putaverunt, plaga magna statim mortui sunt: Iesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt (Num. XIV, 6 et seq.).

56. Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant. (122)

 

CAPUT IX.

Fraudes et turpia lucra maxime dedecere clericos, quorum est utilitati omnium inservire: illos in causis pecuniariis intervenire nequaquam debere, secus vero in capitalibus. Eisdem ne cui, etiam lacessiti, noceant, exemplum David; neu autem vitam honestati praeferant, caedes Nabuthe proponitur.

 

57. Nihil itaque deformius quam nullum habere [p. 162] amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem.

58. Hinc nascuntur aucupio quaesitae hereditates, continentiae atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua iudicatur affectatae ambitio hereditatis. In supremo fine vitae positos suum habere iudicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.

59. Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum iuvari, quam gravari alterum. Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem iuvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua iniuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas.

60. Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere (I Reg. XXIV, 5 et seq.)! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est. (123)

61. Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul. Non [p. 163] est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Ionathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Ionathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Ionatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 21 et seq.) ?

62. Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu! Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt.

63. Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio? Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit hereditate, maluitque morte declinare huiusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi hereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3); hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de iure loquitur patrum. Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi huius utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, iudicavit non videri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.

64. Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit.

65. Turpis est itaque omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, [p. 164] et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia (124) virtutum? Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino (Prov. XX, 10). Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi (Prov. XI, 1).

 

CAPUT X.

De fraude in omni contractu fugienda non solum in politico iure cautum esse, verum etiam in sacris litteris, ut Iosue ac Gabaonitarum patet exemplo.

 

66. In omnibus igitur decora est fides, iustitia grata, mensura aequitatis iucunda. Quid autem loquar de contractibus ceteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cuius dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem eiicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum (Psal. XIV, 3). Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est.

67. Veterem autem istam de dolo non iurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Iesu Nave inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de caelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum [i. e. "Getaeorum"] quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Iesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum [p. 165] inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit.

68. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui ceteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit (125) ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo (Prov. XIV, 15; 22, q. 4, c. Innocens). Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene iudicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.

69. Hac igitur mentis suae devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem. Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit. Iesus tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii. Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena veteris astutiae, hereditario in hunc diem ministerio deputata (Iosue IX, 15 et seq.).

 

CAPUT XI.

Inductis per reticentiam rhetoricam fraudum quarumdam exemplis, eas atque alias omnes apertius in Scriptura damnari ostenditur.

 

70. Non ego in hereditatibus adeundis digitorum percussiones, et nudi successoris saltationes notabo; nam haec etiam vulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus. Cur enim tam studiosus luxuriae ac deliciarum repertus est, ut huiusmodi fraudem pateretur?

71. Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de Siculi hominis calliditate: qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum venalium, ad coenam in hortos rogaverit: promisisse invitatum, postridie venisse: offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, exquisitis copiis adornatum convivium, in prospectu cenantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante iaciebant [p. 166] retia: unusquisque quod ceperat, certatim offerebat epulantibus: supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes verberabant. Mirari hospes tantam copiam piscium, tantumque numerum cymbarum. Responsum quaerenti, aquationem illic esse, dulcis aquae gratia innumerabiles eo pisces convenire. Quid multa? Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: vendere volens cogitur, pretium gravatus suscipit.

72. Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit. Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic (126) praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo huiusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem vocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludit levitatem ac versutiam.

73. Nam de illo quid loquar, qui de eo testamento quod ab aliis licet factum, falsum tamen cognoverit, hereditatem sibi aut legatum vindicet, et lucrum quaerat alieno crimine: cum etiam leges publicae eum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant? Regula autem iustitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno iniusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisve componere.

74. Quid evidentius eo quod Ananias (Act. V, 1 et seq.), qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit.

75. Et Dominus in Evangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20); quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos iubet vivere. David quoque ait: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4); nequitiae arguens proditorem, eo quod instrumentum huiusmodi ad hominis adhibetur ornatum, et plerumque ulcerat. Si quis igitur praetendat gratiam, et dolum nectat proditoris exemplo, ut eum quem protegere debeat, prodat ad mortem; instrumenti istius [p. 167] comparatione censetur, quod ebriae mentis et titubantis vitio manus vulnerare consuevit. Sicut iste malitiae ebrius vino, per funestae proditionis indicium Abimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex invidiae accensus stimulis persequebatur (I Reg. XXII).

 

CAPUT XII.

Nihil promittendum quod sit inhonestum, nec si quid iniustum iuraveris, id observandum; contra quam peccasse Herodes demonstratur. Culpatur etiam votum a Iephthe nuncupatum, itemque alia omnia quae sibi exsolvi Deus nolit. Denique filia eiusdem Iephthe cum duobus Pythagoraeis componitur ac praeponitur.

 

76. Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque (22, q. 4, c. Unusquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, (127) tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.

77. Saepe plerique constringunt seipsos iurisiurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c. 9), qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro iurisiurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset periurium sacramento? Si tamen periurium posset dici, quod ebrius inter vina iuraverat, quod eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit.

78. Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Iephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi (Iudic. XI, 35). Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura [p. 168] promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit. Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Iephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40). Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis).

79. Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi. Denique in Isaac habemus exemplum (Gen. XXII, 13), pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non semper). Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat. Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo (Num. XVI, 12 et seq.). Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagogae eius, et consummabo eos simul (Num. XVI, 21). Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit.

80. Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Iephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi (128) nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas eius sibi pro eo moriendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eo usque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.

81. Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo (Iud. XI, 36 et seq.). Sed spatium duorum poposcit [p. 169] mensium, ut cum aequalibus conventum ageret in montibus, quae virginitatem eius praedestinatam neci pio affectu prosequerentur. Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.

 

CAPUT XIII.

Iuditham cum multa pericula pro honestate subisset, multiplicem reportasse utilitatem.

 

82. Ecce tibi Iudith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva. Quem primo formae gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia (Iudith X, 12 et seq.). Primus triumphus eius fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo (Iudith XIII, 20).

83. Horruerunt Persae audaciam eius. Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura.

84. Honestatem igitur secuta est Iudith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo (Iudith VIII, 10 et seq.).

85. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium (129) de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adiutorem praesumeret: quanta gratia, ut inveniret!

 

CAPUT XIV.

Elisaei factum quam honestum atque utile fuerit. Eiusdem cum decantato Graecorum facinore comparatio. Ioannem pro honestate vitam impendisse: nec non Susannam eadem causa se mortis periculo obiecisse.

 

86. Quid vero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum exercitum Syriae, qui ad obsidendum eum venerat, captivum introduxit in Samariam, cuius oculos [p. 170] caecitate obduxerat, et dixit: Domine, aperi oculos eorum, ut videant, et viderunt (IV Reg. VI, 18 et seq.)? Itaque cum rex Israel percutere ingressos vellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captivitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum iuvandos. Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriae revertendum putarunt.

87. Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi adversum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset.

88. Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Iudith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, et publicam honestate propria acquisivit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit: et utilius reservavit hostes quos ceperat.

89. Quid autem aliud Ioannes nisi honestatem consideravit? ut inhonestas nuptias etiam in rege non posset perpeti, dicens: Non licet tibi illam uxorem habere (Marc. XIV, 4). Potuit tacere, nisi indecorum sibi iudicasset mortis metu verum non dicere, inclinare regi propheticam auctoritatem, adulationem subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi adversabatur: sed honestatem saluti praetulit. Et tamen quid utilius quam quod passionis viro sancto advexit gloriam?

90. Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri (130) periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit: quae si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam criminis forsitan non evasisset (Dan. XIII). Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas. [p. 171]

 

CAPUT XV.

Relato Romanorum generoso consilio, maximam fuisse Moysi honestatis curam, ex eius factis declaratur.

 

91. Memorabile ferunt rhetores, quod dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera praeclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere. Non enim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, victoriam turpem pronuntiabat.

92. Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus. Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti. Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant (Exod. VII, 20). Iactaverunt favillam in caelum, et facta sunt ulcera, et vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus (Exod. IX, 10 et seq.). Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30).

93. Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat (Exod. X, 22). Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies. Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit (Exod. XII, 29 et seq.). In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret (Num. XII, 3).

94. Proiecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum (Exod. VII, 12): significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena (131) vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Ioan. III, 14).

95. Denique et alterum signum ad Dominum Iesum [p. 172] pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus eius sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species (Exod. IV, 6, 7); significans Domini Iesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cuius divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se obiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret.

 

CAPUT XVI.

Paucis de Tobia iniectis, Raguelem honestate philosophis antecelluisse evincitur.

 

96. Tobis quoque formam expressit honestatis evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes (Tobiae II, 2 et seq.). Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in coniugium daret, vitia quoque filiae non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam iam sex viris, et omnes eos esse mortuos. Iustus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias eius extraneos periclitari (Tobiae VII, 13 et seq.).

97. Quam breviter absolvit omnes quaestiones philosophorum. Illi de vitiis tractant domorum, tegenda an prodenda a venditore videantur: noster iste nec filiae vitia celanda arbitratus est. Et certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur. Quanto utique iste honestior sit illis, dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiae causa, quam rei venalis pecunia. (132)

 

CAPUT XVII.

Quanto honestatis studio antiqui patres in captivitatem abituri, sacrum ignem occuluerint.

 

98. Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis. Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis maioribus nostris: sed inter eversae patriae cineres [p. 173] et favillas in affectibus piis resplenduit et refulsit.

99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt. Erat illic velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. I, 19 et seq.). Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret.

100. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Iudea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus iuberet. Cuius gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna iussit. Tunc, visu mirabile! cum esset caelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, iussit iterum Neemias residua aqua maiores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est.

101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui (133) inferebantur dona plurima. Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod iusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super [p. 174] sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta (Levit. IX, 24). Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra proiicerentur (Levit. X, 1 et seq.).

101*. Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt. Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.).

 

CAPUT XVIII.

Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliae sacrificium, atque historiam Noe referri.

 

102. Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Iesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Ioannes (Ioan. I, 33). Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Ier. XX, 9). Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus. Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.).

103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis [p. 175] gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. Unde et Apostolus ait: Uniuscuiusque (134) opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13); et infra: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15).

104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.

105. Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24); et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae (Ierem. II, 13). Ipse quoque Dominus Iesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49), quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret (Ioan. VII, 37 et seq.).

106. Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de caelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 38).

107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro (II Mach. II, 11), eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior? Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat (Rom. VI, 6). Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari (I Cor. X, 1 et seq.).

108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, iustus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.). Annon consumitur homo, cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: [p. 176] Iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi (I Cor. V, 3, 4).

109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis. (135)

 

CAPUT XIX.

Narratur admissum in levitae cuiusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.

 

110. Quanta autem honestatis cura maioribus fuit, ut unius mulieris iniuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Beniamin obtestarentur in coniugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent coniugia, non connubii sacramento. Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem.

111. Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit (Iudic. XIX, et seq.), levita acceperat sibi iugalem (quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit vir eius, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua iugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum.

112. Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii iucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur. Sed die septimo cum iam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua. 113. Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper iam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Iebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Beniamin. Nec erat quisquam [p. 177] qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium.

114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, (136) et coaequalem eius cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites iugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, vel dolore victa iniuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, proiecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae coniugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.

115. Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret proelium, tertia tamen proeliandi vice, traditus est populus Beniamin populo Israel, et divina iudicatus sententia, poenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum iurisiurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem eius temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in coniugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii ius violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia.

116. Quanta igitur honestatis cura maioribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Beniamin, dum ulcisci volunt iniuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur. Itaque eo bello caesa sunt utrimque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in proelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam. [p. 178]

 

CAPUT XX.

Post solutam ex Elisaei vaticinio diram Samariae obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.

 

117. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI), honestatis non defuit consideratio?

118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non vult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus (137) cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cuius in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat.

119. Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum? Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum (IV Reg. VI, 32, 33). Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de caelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2).

120. Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset proelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et coniunctis regum viribus non possent resistere. Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7). [p. 179]

121. Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam.

122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent. In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.). (138)

 

CAPUT XXI.

Esther vitae periculo honestatis decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicissimo; amicitiam enim honestati semper coniungendam, ut Ionathae atque Abimelech exempla probant.

 

123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16)? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum iudicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.). Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se eius fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9).

124. Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Ionathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.). Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius [p. 180] sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6).

 

CAPUT XXII.

Honestatem amici causa non deserendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amicos quis candor in aperiendo pectore, quae generositas in patiendo, quae in arguendo libertas requiratur? Amicitiam virtutum custodem esse, nec nisi in similium morum hominibus inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a propriis commodis alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amici! Quanta amicitiae dignitas; quae quo maior, eo detestabilior amici perfidia, ut Iudae atque amicorum Iob exemplis cognoscitur.

 

125. Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?

126. Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum (Prov. XXV, 18). Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati civium? (139) In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cuius fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari.

127. Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum eius vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia.

128. Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi [p. 181] et capias ex eo vitae tua iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia (Eccli. VI, 16), Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas (Eccli. XXII, 31). Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adiumentum est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galat. VI, 2); dicit enim his quos eiusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adiuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adiumentum suppetat? Iuvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu.

129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31). In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat.

130. Quam pulchre in adversis positus Iob dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Iob. XIX, 21). Non quasi abiecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum iniuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cuius aerumnis compati (140) pro amicitia vos oportebat.

131. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Solacium quippe vitae huius est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui [p. 182] amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.)! De quo supra diximus (supr. c. 9). Bene ait sanctus David: Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (II Reg. I, 23).

132. Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori. Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, obiurget, non iactantiae studio, sed affectu charitatis.

133. Neque monitio aspera sit, neque obiurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adiungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.

134. Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio. Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, huius amicitia invidia vacat.

135. Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Iesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse (141) ait: Iam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Ioan. XV, 14). Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut [p. 183] aperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV, 14). Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Iesus.

136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod eius condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit. Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14)! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13); et ab eo (142) qui me oderat, [p. 184] absconderem me. Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus. Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti.

137. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Iob non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Iob, et Dominus ignovit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Iob, XLII, 7 et seq.).

 

CONCLUSIO.

 

138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Maiorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.