BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Tertullianus

ca. 160 - post 220

 

Apologeticum

 

Pars III (cap. VII-IX)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII.

 

[1] Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. [2] Dicimur tamen semper, nec vos quod tamdiu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis! De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.

[3] Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas; simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. [4] Cottidie obsidemur, cottidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? [5] Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum invenisset, celavit aut vendidit, ipsos trahens homines?

Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? [6] Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: Quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina serva[n]tur! [7] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia, cum semper etiam [in]piae initiationes arceant profanos et <ab> arbitris caveant? Nisi si impii minus metuunt.

[8] Natura famae omnibus nota est. Vestrum est: «Fama malum, qua non aliud velocius ullum.» Cur malum fama? Quia velox? Quia index? An quia plurimum mendax? Quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, adiciens, demutans de veritate. [9] Quid quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur, perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat? Siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit; et exinde res tenetur, res nominatur. [10] Nec quisquam dicit verbi gratia: «Hoc Romae aiunt factum», aut: «Fama est illum provinciam sortitum», sed: «Sortitus est ille provinciam», et: «Hoc factum est Romae». [11] Fama, nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque adseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est. [12] Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. [13] Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.

[14] Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum; hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.

 

 

Capitulum VIII.

 

[1] Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos, qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercendem: Vitam aeternam repromittunt. Credite interim! De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire. [2] Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius rerum, omnium filium; vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini, antequam vixit; fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter! [3] Interea discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres! Piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris. [4] Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas; aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? [5] Alia nos, opinor, natura, Cynopennae aut Sciapodes; alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi. Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus, et quod et tu.

[6] «Sed ignorantibus subicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis adseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.» [7] Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: «Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant; ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis.» [8] Quid si noluerint vel nullae fuerint? Quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. [9] Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt. «Timent plecti, si proclament.» Qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere? Age nunc, timeant; cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.

 

 

Capitulum IX.

 

[1] Haec quo[que] magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis.

[2] Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. [3] Sed et nunc in occulto perseveratur hoc sacrum facinus. Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui deus mutat. [4] Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant; et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur. Et tamen multum homicidio parricidium differt.

[5] Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iuppiter quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. «Sed bestiarii», inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis! An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen de homicidio funditur. O Iovem Christianum et solum patris filium de crudelitate!

[6] Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent? [7] Si quid[em] et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. [8] Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delib[er]atur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est.

[9] De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit – est apud Herodotum, opinor – defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. [10] Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratos sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et <u>sui datus signat. [11] Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem, de iugulo decurrentem [exceptum], avida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis cenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille quem cruentavit colluctando detersit, cervus ille in gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis; ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. [12] Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.

[13] Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo [modo] sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto. [14] Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissimi scilicet illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti? [15] Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat, ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo; alioquin negandi, si non gustassent, quemadmodum si immolassent. Et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.

[16] Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iuppiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem: «Ἤλαυνε», dicebant, «εἰς τὴν μητέρα!» [17] Iam nunc recognitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae. Inprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et simul error impegerit, exinde iam tradux proficient incesti serpente genere cum scelere. [18] Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut i<t>a sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sangui[ni]s agnoscat. [19] Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas saepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huis erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.

[20] Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.