B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Tabula Peutingeriana
ca. 250 p. Chr. n.
     
   



o p u s

Tabula Peutingeriana, itinerarium pictum (cf. Vegetii epitoma rei militaris III,6), quae nunc Vindibonae in bibliotheca imperatoria conservatur, initio saeculi XVI a Conrado Celti Colmari inventa, tum Peutingero (Augusta Vindelicorum) testamento anno 1507 legata est. Segmentorum XII primum non iam exstat. Cetera singula alta sunt cm. 34, longa cm. 59-65. Tota tabula m. 6,82 longa est. Praeter ea nomina, quae in hac effigie deminuta inveniuntur, locorum in ipsa tabula certis signis distinctorum innumera alia viis adscripta sunt, quibus singula oppida coniuncta sunt, additis intervallorum mensuris (milia passum mp, Gallia: leuga = 1,5mp, Persida: parasanga = 4mp, mensura Indica = 2mp). Dubium non est, quin tabula ex vetustiore quodam exemplari sit descripta. Originaliter fortasse a tertio saeculo provenit; intra saeculum quartum cadit ultima redactio.

Tabula Peutingeriana
      manuscripti segmentorum I, II, III, IV, VII, XI
      ca. 1250
Tabula Peutingeriana
      facsimile Marci Velseri, segmentum VI
      1598
Tabula Peutingeriana
      Conradi Milleri facsimile totum
      1887


s e c u n d a r i a

Tabula itineraria Marci Velseri (BNF Gallica)
pagina Conradi Peutingeri
itinerarium Gaditanum (itinerarium adscriptum)
tabula Peutingeriana (euratlas)
tabula Peutingeriana (omnes viae)
fontes