De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput XV
|
________________________________________________________________
|
|
Caput XV.Quomodo Iesusresuscitavit puerum.
[1] Post paucos dies infans vicinus eius defunctus est, et [169] deplorabat eum mater eius valde. Audiens hoc Iesus abiit et stetit super puerum, et pulsavit in pectore eius et dixit Tibi dico, infans, noli mori sed vive. Et statim surrexit infans. Dixit autem Iesus ad matrem pueri Tolle filium tuum et da ei ubera et recordare mei. [2] Videntes autem turbae hoc miraculum dixerunt In veritate infans iste coelestis est: iam enim plures animas liberavit a morte, et salvos fecit omnes sperantes in se. [3]Scribae et Pharisaei dixerunt ad beatam Mariam Tu es mater istius infantis? Maria autem dixit Vere ego sum. Et dixerunt ad eam Beata es inter mulieres, quoniam benedixit deus fructum ventris tui, quod talem gloriosum infantem et tale donum sapientiae dedit tibi quale nunquam vidimus nec audivimus. [4] Surrexit Iesus et secutus est matrem suam. Maria autem servabat omnia in corde suo quanta fecit Iesus signa magna in populo, sanando infirmos multos. Iesus autem crescebat statura et sapientia, et omnes qui videbant eum glorificabant deum patrem omnipotentem, qui est benedictus in secula seculorum, amen. [170]Post haec omnia Thomas Israelita Scripsi quae vidi et recordatus sum gentibus et fratribus nostris, et multa alia quae fecit Iesus, qui natos est in terris Iudae. Ecce omnia vidit domus Israel a primo usque ad novissimum, quanta signa et mirabilia fecit Iesus in ipsis valde bona et invisibilia patri suo, quomodo enarrat scriptura sancta el prophetae testificati sunt opera eius in omnibus populis Israel. Et ipse est qui debet iudicare mundum secundum voluntatem immortalitatis: quoniam ipse est filius dei in universo orbe terrae. Ipsum decet omnis gloria et honor in sempiternum, qui vivit et regnat deus per omnia secula seculorum, amen. |