C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De historicis (fragmenta)
|
________________________________________________________________
|
|
VIC. Plinius Secundus
Plinius secundus Nouocomensis equestribus militiis industrie functus, procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administrauit; et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in ocio scripserit. itaque bella omnia, quae umquam cum Germanis gesta sunt XX uoluminibus comprehendit, itemque naturalis historiae XXXVII libros absoluit. periit clade Campaniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante Vesuuio ad explorandas propius causas liburnica pertendisset, nec aduersantibus uentis remeare posset, ui pulueris ac fauillae oppressus est, uel ut quidam existimant a seruo suo occisus, quem aestu deficiens, ut necem sibi maturaret, orauerat. |