C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De grammaticis et rhetoribusRhetores
|
________________________________________________________________
|
|
C. Albucius Silus
XXX [1] C. Albucius Silus Nouariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum forte ius diceret, ab his contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. [2] Quod indigne ferens statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes atque ita inpleuit ut Planco silentium imponeret non audenti in comparationem se demittere. [3] Sed ex eo clarus propria auditoria instituit, solitus proposita controuersia sedens incipere et calore demum prouectus consurgere ac perorare, declamare autem genere uario, modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non triuialibus uerbis. [4] Egit et causas, uerum rarius, dum amplissimam quamque sectatur nec alium in ulla locum quam perorandi. [5] Postea renuntiauit foro partim pudore partim metu; nam cum in lite quadam centumuirali aduersario, quem ut impium erga parentes incessebat, iusiurandum quasi per figuram sic obtulisset: «Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent!» et alia in hunc modum, arripiente eo condicionem nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sua inuidia negotium afflixit. [6] Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium uoces et ita excanduisset ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam prouinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, inuocaret legum ac libertatis auctorem et uindicem, paene poenas luit. [7] Iam autem senior ob uitium uomicae Nouariam rediit, conuocataque plebe, causis propter quas mori destinasset diu ac more contionantis redditis, abstinuit cibo. |