C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De grammaticis et rhetoribusRhetores
|
________________________________________________________________
|
|
M. Epidius
XXVIII [1] <M.> Epidius calumnia notatus ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium et Augustum; quibus quondam Cannutius obicientibus sibi quod in re publica administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. [2] Hic Epidius ortum se a C. Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni paulo post cum cornibus †aureis† extitisse, ac statim non comparuisse in numeroque deorum habitum. |