C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De grammaticis et rhetoribusGrammatici
|
________________________________________________________________
|
|
Scribonius Aphrodisius
XIX [1] Scribonius Aphrodisius, Orbili seruus atque discipulus, mox a Scribonia Libonis filia, quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit quo Verrius tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius. |