BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

M. Verrius Flaccus

 

XVII [1] M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime inclaruit; namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se conmittere solebat, proposita non solum materia quam scriberent sed et praemio quod uictor auferret; id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. [2] Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola, uerum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet, docuitque in atrio Catulinae domus, quae pars Palati tunc erat, et centena sestertia in annum accepit. [3] Decessit aetatis exactae sub Tiberio. [4] Statuam habet Praeneste in superiore fori parte circa hemicyclium in quo fastos a se ordinatos et marmoreo parieti incisos publicarat.