BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

Cornelius Epicadus

 

XII [1] Cornelius Epicadus, L. Corneli Sullae dictatoris libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque eius Fausto gratissimus fuit; quare nunquam non utriusque se libertum edidit. [2] Librum autem quem Sulla nouissimum de rebus suis imperfectum reliquerat ipse suppleuit.