BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

Verborum differentiae

 

Textus:

Suetoni praeter Caesarum libros reliquae

ed. A. Reifferscheid, Leipzig 1860

 

________________________________________________________________

 

 

 

Verborum differentiae

 

176

iram et iracvndiam] ira ex causa nascitur, iracundia perpetuum uitium mentis [et peccatoris] est.

ivventam ivventvtem et ivventatem] iuuentus est multitudo iuuenum, Iuuenta dea iuuenibus praesidens, iuuentas ipsa aetas.

immolare et mactare] immolari dicitur hostia, cum mola salsa in caput adiecta est; mactatum autem quasi magis auctum, id est ampliatum.

iter et itiner] iter quo quid agitur, itiner uia dicitur.

initivm et principivm hoc differt: principium totius operis cuiuscumque (unum est), quasi primum operis caput; initium frequentius intellegimus, et toties accipimus quoties persona aut res mutatur, quasi initus in alteram rem. et principium semel, initium saepius: principium ut «arma uirumque cano», initium «musa mihi causas memora». inueniuntur tamen principia, quae natura sui carent et speciem initii habent, ut «at regina graui iam dudum saucia cura» et «sic fatur lacrimans classique immittit habenas.»

invivm devivm avivm pervivm] inuium sine uia, auium flexuosum, deuium desertus locus, peruium per quod commeatur.

innocens innoxivs] innocens est nemini nocens, innoxius culpa cuiuslibet criminis uacuus.

indvcias foedvs et pacem hoc interest, quod induciae numero dierum finiuntur, quod et sequestram pacem appellant ut «pace sequestra Bis senos pepigere dies»; foedus in perpetuum aut in annorum certum numerum feritur; pax cum eo populo conponitur, qui imbecillior est altero praevalente, qui existimet tutius esse sibi descendere in conditiones pacis quam dubiam belli fortunam experiri.

laniat lancinat lacerat hoc differt, quod laniat lanius, cum membratim discerpit; lacerat qui partibus suis membra destituit; lancinat qui inutiliter membra discerpit.

lvstra prodvcte et lvstra correpte hoc interest, quod lustra certa tempora sunt, lustra latibula ferarum uel turpium hominum receptacula.

legatvm et oratorem] legatus legitur ad officium a ciuitate; orator ad orandum missus, uti oris ratione exponat id quod petit.

liberos et filios] filii masculino genere ponuntur, liberi in utroque sexu; et quod filii in numero singulari uocari possunt, liberi non possunt – nemo enim dicit qui habet unum filium: «unum liberum habeo» – item quod filii omnis conditionis intelleguntur, tam serui quam ingenui, liberi autem non dicuntur nisi qui ab ingenuis nascuntur.

leges et ivra hoc differt, quod iura reperta sunt ab honesta consuetudine – unde etiam ius et iustitia pari ratione dicuntur ab unius cuiusque iure – leges, quod electae sint uel sententias artius ligent seu alligent.

legionem et dilectvm] legio dicitur uirorum electio fortium uel certus militum numerus, id est v. dc; dilectos maxime diligimus, ut filios parentes [cognatos uel] fratres.

lvdibrivm et lvdicrvm] ludibrium in alterius iniuriam; ludicrum quo ipsi delectamur sine cuiusquam contumelia.

mi et mihi hoc differt: mi pronomen est uocatiui casus et uenit a nominatiuo meus; mihi compositum pronomen datiui casus; et mi aliquando ponitur pro aduerbio adfatiuo ut «uale mi frater carissime mihi.»

Miseratvs et misertvs] quod miserari calamitatis et fortunae alterius * * ut «me liceat casum miserari insontis amici» et «extincto miseratus * * * agrestis»; misereri autem † opus si ipsius hominis est, ut «Turne, in te suprema salus, miserere tuorum!»

metvm timorem et pavorem] metus futura prospicit; timor subita mentis consternatio; pauor animi motus, unde etiam pauida iumenta dicuntur.

monstrare et demonstrare] monstramus semel, demonstramus saepius.

matronam et matrem familias] matrona filios ampliat; mater familias quae patri familiae nupsit.

moenia et mvros] moenia publicorum sunt operum, muri aedificiorum priuatorum.

meret et meretvr] mereo meret quis mercedem uel poenam: mereor meretur autem qui ex alterius iudicio parem beneficiis gratiam expectat.

mergos et mergas hoc differt: mergi sunt aues marinae quae se in aquam mergunt; mergae sunt fustes deducti quibus metitur in aquis profundi quantitas.

nvllvm et neminem] nullus ad uniuersa potest referri, nemo ad hominem, uelut ne homo quidem.

noctv et nocte] noctu sic dicimus quomodo interdiu, et significat aliquam partem noctis, (ut interdiu) diei; nocte autem totam noctem intellegimus.

nescire et ignorare] qui nescit, omnium notitia caret; qui ignorat, aliquid nescit.

natvm et gnatvm] natus participialiter dicitur a uerbo quod est nasci; gnatus a generatione filius dicitur.

nefarivm et nefandvm] nefarius in uerbis intellegitur, nefandus in opere.

nvtrit et nvtricat] nutrit mulier, nutricat masculus.

neqviqvam et neqvaqvam] nequiquam frustra, nequaquam nullo modo significat.

oleam et olivam et (olivetvm et) olivvm] olea fructus est, oliua arbor, multitudo uero dicitur oliuetum, ut querquetum pinetum; oliuum liquorem appellant. uerum sine discrimine et oleam et oliuam pro fructu saepe multi posuerunt nec refugerunt quominus utramque rem utroque nomine dixerint.

ovare et trivmphare hoc differt, quod triumphans quadrigis uehitur et coronatus laurea corona subsequitur pompam; qui autem ouat, aut †super equum tripudiat aut mirtea corona cinctus pompam praecedit.

omnes cvnctos et vniversos] omnes quorum mentio est; cuncti qui ubique sunt; universi tamquam in unum uersi.

orare (rogare) et precari] orare dicitur quem oris ratio ducit, et qui orat etiam precatur ut «exorat pacem»; at qui rogat non utique orat, sed deprecatur, quod etiam imperiti ad deprecandum descendunt.

omne et totvm] omne uniuersitatem significat, totum soliditatem.

ostentvm monstrvm et prodigivm] ostentum sine corpore solido nobis se ostendit et oculis et auribus obicitur, ut interdiu tenebrae, nocte lux; prodigium quod solidis corporibus conspicitur, ut in caelo cometae stella aut fax; monstrum quod contra naturam (est aut naturam) cognitam egreditur, (ut) serpens cum pedibus, auis cum iiii alis.

properare et festinare] properat qui unum quodque mature transigit; festinat qui simul multa incipit nec perficit.

polliceri et promittere] promittimus rogati, pollicemur ultro.

pecvdes et pecora] pecudes oues tantum accipimus, pecora autem mixtura omnium animalium est.

palam et coram] palam omnium praesentiam notat, coram personam accipere desiderat.

patrivm et paternvm] patrium a patria uenit, paternum a patre.

pomaria et pometa] pomaria uasa dicimus, sicut olearia; pometa sicut oliueta et ficeta, maleta.

prior venit et ante venit] prior ad dignitatem, ante ad tempus refertur.

primvm et priorem] prior alterum praecedit, primus omnes.

proprivs et propivs] proprius domini, propius est loci.

paret et apparet] paret imperio, apparet uidentibus.

pvtat existimat opinatvr arbitratvr et svspicatvr id differt: putat qui dubitat, existimat qui ea quae acta sunt perpendit, opinatur qui opinioni aut suae aut alterius credit, arbitratur qui dubiae rei (finem inponit, suspicatur qui latentis rei) prospicit formam.

prohibere et inhibere] prohibere est porro habere, inhibere nautae in usu habent; et quod prohibemus iure, inhibemus imperio.

plenitvdinem et plenitatem] plenitudo corporum est, plenitas rerum; ita plenitudinem obesorum corporum, plenitatem quarumlibet dicimus rerum.

precari et deprecari] precamur deos, deprecamur homines.

regivm et regalem] regius puer est regis, regalis rex qui regit regnum.

relictvm (et) desertvm hoc differt, quod relinquimur sponte, deserimur inuiti.

reliqvos et ceteros; reliquos dicimus relictos ex omnibus, ceteros quos excipimus.

recidivvm et redivivvm] recidiuum quod renascitur semel in anno, rediuiuum quod saepe reuiuescit.

rogvm et pyram] pyra (paratur) sacrificiis, rogus defunctis.

sempiternvm et perpetvvm] Nigidius in libro quarto * * ait: «sempiternum inmortalium rerum, perpetuum mortalium est; perpetuitas enim in nostra natura est, quae perpeti accidentia potest, sempiternitas infinita est, eo quod semper.»

sedvlvm et serivm] sedulus sine dolo est et strenuus, serius quasi seuerus et asper. [serias etiam dictas res a barbaris qui Seres appellantur, asperrimi et austerrimi.]

sceleratvm scelerosvm et scelestvm id differt: sceleratus est suo aliquo scelere contaminatus uel aliqua contagione pollutus et infamis; (scelestus) autem scelerum cogitator et conmissor; scelerosus uero quasi insidiosus, periculosus propter assiduitatem scelerum.

silere et tacere] qui silet desinit loqui, tacet autem qui nondum coepit.

conseqvi asseqvi inseqvi] consequimur praecedentem, assequimur studio, insequimur inimicum.

simvlare et dissimvlare] simulamus quae nescimus, dissimulamus quae scimus.

servitivm et servitvtem] seruitus est necessitas seruiendi, seruitium seruientium numerus.

sensvm et intellectvm] sensus naturalis est, intellectus (exercetur) in rebus obscuris.

sangvinem crvorem et saniem hoc differt: sanguis dicitur eum intra corpus est, eo quod nos sanciat, id est contineat; cruor cum funditur, dictus ab eo quod nos corruere cogat; sanies cruor putridus.

scelvs et facinvs] scelus crimen est, facinus etiam in laude ponitur.

solvm vnicvm solitarivm et vnvm] solus a ceteris relictus, unus initium multorum, solitarius sine ceteris, unicus qui propter inopiam aliorum id ipsum est quod solus.

soloecismvm et barbarismvm] soloecismus in sensu fit, barbarismus in uoce.

svper et svpra] super superior inferiore, supra quod substratum aliquid habet aut quod supra quid imminet.

simvl et simitv] simul una pariterque res (fieri) declarat, ut simul legimus uel scribimus; simitu loci recipit significationem, tamquam simul itu.

saevvm et crvdelem] saeuus circa uerba est, crudelis monstratur sanguine.

sic et ita] sic qui dicit ostendit exemplum, ita ad rationem refertur.

stillam et gvttam] gutta imbrium est, stilla olei uel aceti.

terminvm et finem] terminus nonnisi manu ponitur, finis sermonis uel uoluptatis aut alicuius rei intellegi potest.

terga et tergora] terga hominum, tergora animalium; et in numero singulari tergum hominis dicimus, tergus animalis.

tvm et tvnc] tum ordinis (habet) significationem, tunc temporis.

tenere et svmere et accipere] tenemus quae sunt in nostra potestate, sumimus posita, accipimus data [vel ab alio accepta]; uel tenemus et sumimus a nobis, accipimus ab alio.

tardvm pigrvm inertem et segnem] tardus dicitur qui trahit tempus, iners sine arte et nullius officii capax, piger per omnia aegro similis, segnis semotus a calore [sciendi].

tvor et tveor] tuor uideo, tueor custodio.

tvrpem et deformem] turpis uita, deformis specie intellegitur.

vadem ac sponsorem et praedem] uas uadis qui ipsum se aut aliut quodlibet pro alio tradit, sponsor qui alium sponsione sua suscipit, praes praedis qui pro se alium praesens praesenti dicit id est dat.

vestem et vestimenta] uestis proprie feminarum est, uestimentum uirorum.

vvidvm hvmidvm vdvm et madidvm] uuidum penitus infectum est, madidum ex una parte, humidum quod ad medium usque peruenit, udum summum tactum tantum cuiusque rei.

vetvs et vetvstvm] uetus nouo comparatur ex contrario, uetustum ad antiquitatem refertur.

vim vires et virtvtem] uis iniuriae est, uires corporis, uirtus animi.

vltorem et vindicem] ulciscimur nos accepta iniuria, uindicamus ne accipiamus.

vereor et revereor] uereor ad metum refertur, reuereor ad affectum.

vlcvs vvlnvs et plagam] ulcus per se exiit aut fit intrinsecus ex se, uulnus ex ferro fit, plaga planus ictus est; et quod ulcus leuitatis est, uulnus grauitatis, plaga etiam uerbera uocantur.

volvntatem et volvptatem] uoluntas animi est, uoluptas corporis.

virvm et mascvlvm] uir specie intellegitur, masculus genere; et quod uir tribus modis accipitur, natura nuptiis uirtute; masculus etiam ab homine segregatur.

vvltvm et faciem hoc differt: quod uultus animi indicium est, facies oris positio; et uultus interdum mutatur, facies manet. [licet una res pro alia saepe commutetur in genere ab specie.]

 

[Explicit praescriptae verborum differentiae ex libro Svetoni Tranqvilli qvi inscribitvr Pratvm.]