BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De poetis (fragmenta)

 

________________________________________________________________

 

 

 

XXI

M. Bavius

 

M. Bauius poeta quem Vergilius in Bucolicis notat in Cappadocia moritur (a. 719).

Bavius curator fuit, de quo Domitius in Cicuta refert:

 

Omnia cum Bauio communia frater habebat,

unanimi fratres sicut habere solent.

rura domum nummos atque omnia denique: ut aiunt

corporibus geminis spiritus unus erat.

sed postquam alterius mulier † concubitum †

nouit, deposuit alter amicitiam.

et omnia tunc ira † tunc desoluta

† omnia noua regna † duas accipiunt.