BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De naturis rerum

 

Textus:

Suetoni praeter Caesarum libros reliquae

ed. A. Reifferscheid, Leipzig 1860

 

________________________________________________________________

 

 

 

De natvris rervm

 

Mutatio tempestatis expectanda est in asperius, cum in nocturna nauigatione scintillat ad remos et ad gubernacula aqua. in austrum uenti mutatio est, cum lulligines hirundinesue uolant aut cum delphini totos se saltibus ostendunt aut caudis aquam feriunt: nam semper inde uentus oritur quo illi feruntur. nec mirum est muta animalia diuinare sub gurgite: semper enim incipientis aurae motu aquae inclinantur, quam permutationem maris primi undarum incolae sentiunt. itaque propter impetum pugnant siue metu ne deferantur in littora siue natura ne auersorum ceruices unda praecipitet. quid ergo? delphini tantum hanc iniuriam timent? immo et ceteri pisces: sed hi tantum apparent, quia exiliunt.

externvm mare oceanus est internvm quod ex oceano fluit svpervm et infervm quibus Italia adluitur. ex his superum et adriaticvm dicitur et tvscvm inferum. fretvm angustum quasi feruens mare ut Siculum et Gaditanum. aestvaria †omnia per quae mare uicissim tum accedit tum recedit. altvm proprie mare profundum. vada quibus in mari potest stari, quae Virgilius brevia appellat, quae eadem Graeci βραχέα. sinvs maiores recessus maris dicuntur, ut Caspius Arabicus Indicus, minores autem angvli ut Paestanus Amyclanus et ceteri similes. flvstrvm motus maris sine tempestate fluctuantis, uelut Naeuius in bello Poenico sic ait: onerariae onustae stabant in flustris, ut si diceret in salo. moles quae eminent et procurrunt mari, de quibus Pacuuius: * * omnes latebras, subluta mole abstrusos sinus. caecvs flvctvs tumens necdum tamen canus, de quo Atta in togata sic ait: * pro populo fluctus caecos faciunt per discordiam, et Augustus: «nos uenimus Neapolim fluctu quidem caeco». litvs quidquid aqua adluitur. flvmen omnis humor, qui uel modice fluit. torrens fluuius qui pluuia crescit, siccitate torrescit id est arescit. * * * de quo Pacuuius: flammeo uapore torrens terrae *. ostia exitus fluminum in mare. tvlli aquarum proiectus, quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipiti.