BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De regibus libri III

 

Textus:

Suetoni praeter Caesarum libros reliquae

ed. A. Reifferscheid, Leipzig 1860

 

________________________________________________________________

 

 

 

De regibus libri tres

 

177

evropamque asiamque, duo uel maxima terrae

membra, quibus libyam dubie sallvstivs addit

Europae adiunctam, possit cum tertia dici,

regnatas multis, quos fama oblitterat et quos

barbara Romanae non tradunt nomina linguae:

illibanvm nvmidamque avelim parthvmque vononem

et caranvm Pellaea dedit qui nomina regum,

quique magos docuit mysteria uana nechepsvs,

et qui regnauit sine nomine † mox sesoostris.

 

178

picvs satvrni filius regnauit agro Laurentino usque ad eum locum ubi nunc Roma est, ann. XXXVIII. eo tempore ibi nec oppida nec uici erant, sed passim habitauerunt. favnvs Pici filius eisdem locis regnauit annis XLIIII. eo tempore Hercules cum ab Hispania reuerteretur aram quae est Romae ad forum boarium posuit et dedicauit eo quod Cacum filium Vulcani ibi in spelunca sua occiderat. latinvs isdem locis regnauit (a. XXXVI). hic ex suo nomine ciues suos Latinos appellauit. hoc regnante Troia capta est, unde Aeneas Veneris et Anchisae filius uenit et se cum Latino iunxit unaque bellum gesserunt aduersus Rutulos. eo praelio Latinus occisus est et regnum eius penes Aeneam remansit. aeneas oppidum condidit Lauinium ibique regnauit annis tribus. ascanivs Aeneae filius regnauit annis XXXVI. Albam Longam condidit.

Reges Albani.

postvmvs silvivs Aeneae nepos regnauit ann. XXXVII. ab hoc prognati postea Albae regnauerunt ac silvi sunt cognominati. aeneas silvivs regnauit annos XXXI. latinvs li. alba xxviii. appivs xli. capys xxviii. campeivs xxi. titvs viii. agrippa li. aventinvs xxxviii. procas viii. amvlivs li. remvs silvivs regnauit XVII. eum Romulus interfecit.

 

Reges Romanorum numero VIII.

romvlvs Martis et Iliae filius regnauit annos XXXVIII. urbem Romam condidit XI. Kal. Mai., qui dies appellatur Parilia. hic X menses in annum constituit a Martio in Decembrem. mille iuuenes de plebe Romana legit, quos milites appellauit, et centum seniores, quos senatores dixit. congiarium dedit congium uini inter homines XII. hic cum natat ad paludem caprae subito nusquam comparuit. in numerum deorum relatus deus Quirinus appellatus est. titvs tativs dux Sabinorum cum Romulo regnauit annos quinque. hic Tarpeiam uirginem Vestalem uiuam armis defodit eo quod secreta Romuli ei propalare noluisset. nvma pompilivs regnauit ann. XLI. pontifices, uirgines Vestales instituit. hic duos menses ad X menses Romuli instituit, Ianuarium diis superis Februarium diis inferis. hic prior hominibus adinuenit grabata mensas sellas candelabra. congiarium dedit scortinos asses et militibus donatiuum acre incisum dipondium S. tvllvs hostilivs regnauit annos XXXII. hic prior censum egit edictoque suo cauit ut quicunque temporibus ipsius falsum fecisset daret pro capite suo dimidium uerbecem. marcivs philippvs regnauit ann. XXIII. cong. dedit assem semissem et militibus donatiuum dipondium semissem. Ostiam coloniam condidit. l. tarqvinivs priscvs regnauit annos XXXVIII. hic cum fundamenta Capitolii cauaret inuenit caput humanum litteris Tuscis scriptum capvt. olis. regis, unde hodieque Capitolium appellatur. hic prior Romanis duo paria gladiatorum edidit, quae comparauit per annos XXVII. servivs tvllivs serua natus regnauit ann. XLIIII. hic uotum fecit ut quotquot annos regnasset tot ostia ad frumentum publicum constitueret. tarqvinivs svperbvs regnauit ann. XXV. hic prior hominibus adinuenit lautumias tormenta fustes metalla flagella carceres exilia. ipse prior exilium meruit. inter duos pontes a populo Romano fuste mactatus (est) et positus in circo maximo sub delphinos.