BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

Prata

 

Textus:

Suetoni praeter Caesarum libros reliquae

ed. A. Reifferscheid, Leipzig 1860

 

________________________________________________________________

 

 

 

Pratorvm libri

 

109

Trivmphvm

110

Homo rebellis dicitur, res ipsa rebellio non rebellatio.

111

Plaetoria quae uetat minorem annis uiginti quinque stipulari.

112

Rex qui uocabat ad caenam, si sibi ea res exhibenda indiceretur quam exhibere non posset, respondebat: «isto uilius» hoc est «erit caena».

113*

Dies est solis praesentia.

114*

Fasti dies sunt quibus ius fatur id est dicitur ut nefasti quibus non dicitur.

115

Conglvviales dies in quibus quod ante intermissum fuerat gerebatur.