BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus

floruit ca. 190

 

Enchiridion

 

Textus:

The Sentences of Sextus:

A contribution to the history

of early Christian ethics.

ed. Henry Chadwick,

Cambridge: University Press, 1959

Versio digitalis: Angus Graham

University of Sharjah, United Arab Emirates

 

_________________________________________________________

 

 

 

Praefatio Rufini praesbyteri

 

Scio quia, sicut grex ad vocem proprii pastoris accurrit, ita et religiosus auditor vernaculi doctoris commonitionibus gaudet. quia ergo, karissime fili Aproniane, religiosa filia mea, soror iam in Christo tua, poposcerat me ut ei aliquid quod legeret tale componerem, ubi neque laboraret in intellegendo et tamen proficeret in legendo, aperto et satis plano sermone: Sextum in Latinum verti, quem Sextum ipsum esse tradunt qui apud vos id est in urbe Roma Xystus vocatur, episcopi et martyris gloria decoratus. hunc ergo cum legerit, inveniet tam brevem ut videat singulis versiculis ingentes explicare sensus, tam vehementem ut unius versus sententia ad totius possit perfectionem vitae sufficere, tam manifestum ut ne absens quidem legenti puella expertem se intellectus esse causetur. omne autem opus ita breve est, ut de manu eius nunquam possit recedere totus liber, unius pristini alicuius pretiosi anuli optinens locum. et revera aequum videtur ut, cui pro verbo dei terrena ornamenta sorduerunt, nunc a nobis ad vicem verbi et sapientiae monilibus adornetur. nunc ergo interim habeatur in manibus pro anulo liber, paulo post vero in thesaurum proficiens totius servetur disciplinae bonorum actuum commonitiones de intimo suggesturus arcano. addidi praeterea et electa quaedam religiosi parentis ad filium, sed breve totum, ut merito omne opusculum vel enchiridion si Graece vel anulus si Latine appelletur.

 

 

Enchiridion Sexti

 

1

Fidelis homo electus homo est.

2

Electus homo homo dei est.

3

Homo dei est qui deo dignus est.

4

Deo dignus est qui nihil indignum deo agit.

5

Studens fidelis esse nihil quod deo indignum est agas.

6

Dubius in fide infidelis.

7a

* * * * * * * * * * * * *

7b

Infidelis in fide homo mortuus in corpore viventi.

8

Vere fidelis est qui non peccat.

9

Etiam in minimis caute age.

10

Non est minimum in vita hominis neglegere minima.

11

Omne peccatum inpietatem puta.

12

Non manus aut oculus peccat aut aliquod huiusmodi membrum, sed male uti manu vel oculo.

13

Omne membrum corporis quod suadet te contra pudicitiam agere, abiciendum; melius est enim sine uno membro vivere quam cum eo puniri.

14

Inmortales tibi crede manere in iudicio et honores et poenas.

15

Quicquid saeculi habes, etiam auferat tibi quis, non indigneris.

16

Te ipsum reprehensibilem mundo non praebeas.

17

Omnia auferenti abs te cede praeter libertatem.

 

18

Sapiens vir et contemptor pecuniae similis deo est.

19

Rebus saeculi in causis tantum necessariis utere.

20

Quae saeculi sunt saeculo et quae dei sunt deo.

 

21

Certus esto quia animam tuam depositum fidele acceperis a deo.

22

Cum loqueris de deo, scito quia iudiceris a deo.

23

Optimam purificationem putato nemini nocere.

24

Anima purificatur verbo dei per sapientiam.

25

Numquam putes dei substantiam insensibilem esse.

26

Deus sicut mens est, quae sponte movetur, secundum hoc et subsistit.

27

Magnitudinem dei non invenies, etiamsi pennis volare possis.

28

Nomen dei non quaeras, quia nec invenies, quia omne quod nomine compellatur a meliore nomen accipit, ut aliud quidem vocet, aliud autem audiat. Quis ergo est qui nomen posuit deo? Deus non nomen est dei sed indicium quod sentimus de deo.

29

Nihil ergo in deo quod non licet quaeras.

30

Deus sapiens lux est incapax contrarii.

31

Quaecumque autem fecit deus, pro hominibus ea fecit.

32

Angelus minister dei ad hominem; non enim ministrat ad nullum; tam pretiosus est homo apud deum quam angelus.

33

Primus beneficus deus, secundus est is qui beneficii eius fit particeps homo.

34

Vive igitur tamquam qui sis post deum et electus ab eo.

35

Habes in te aliquid simile dei et ideo utere te ipso velut templo dei propter illud quod in te simile dei.

36

Libertatem arbitrii sui permisit hominibus deus sine dubio ut pure et sine peccato viventes similes fiant deo.

37

Revereatur vitam tuam mundus.

38

Nihil admittas quod tibi inurat notam.

39

Male viventes cum e corpore excesserint cruciabit malus daemon, usque quo exigat ab eis etiam ultimum quadrantem.

40

Beatus vir cuius animam nemo reprehendit ad deum pergentem.

41

Quicquid super omnia honoraveris, hoc tibi dominabitur.

42

Deum ergo honora super omnia, ut ipse tibi dominetur.

43

Si autem dominatum tui gerit deus, ita demum tu dominaberis omnibus.

44

Honor summus deo scire eum et imitari.

45

Simile quidem deo per omnia nihil est, grata tamen ei est inferioris prout possibile est imitatio.

46

Templum sanctum est dei mens pii,

et altare optimum est ei cor mundum et sine peccato.

 

47

Hostia deo sola et acceptabilis bene facere hominibus pro deo.

48

Deo gratiam praestat homo qui in quantum possibile est vivit secundum deum.

49

Deus quidem nullius eget, fidelis autem dei solius.

50

Aemulatur ergo illum qui nullius eget, is qui paucis in rebus necessariis indiget.

51

Satis age magnus quidem esse apud deum, apud homines vero invidiam effugere.

52

Si benignus es erga indigentes, magnus eris apud deum.

53

Sapiens vir, cuius viventis quidem parva est apud homines opinio, defuncti vero gloria praedicatur.

54

Omne tempus quod non de deo cogitas, hoc te computa perdidisse.

55

Corpus quidem tuum incedat in terra,

anima autem semper sit apud deum.

56

Intellege quae sint bona ut et agas bona.

57

Cogitatio hominis deum non latet,

et ideo cogitatio tua pura sit ab omni malo.

58

Dignus esto eo qui dignatus est te filium dicere, et age omnia quasi filius dei.

59

Qui deum patrem vocas, hoc in actibus tuis memor esto.

60

Vir castus et sine peccato potestatem accipit a deo esse filius dei.

61

Bona mens chorus est dei.

62

Mala mens chorus est daemonum malorum.

63

Iniustum si inhibeas agere iniuste, hoc est secundum deum punire.

64

Satis age non videri sed esse iustus; certum est enim vere non esse eum qui videri vult.

65

Honora quod iustum est propter hoc ipsum quia iustum est.

66

Nequaquam latebis deum agens iniuste, sed ne cogitans quidem.

67

Vir sapiens castus erit deo.

68

Omnem spurcitiam fuge.

69

Semper de bonis loqui stude.

70

Libidinem vince.

71

Contine corpus in omnibus,

quia ex deliciis et voluptatibus non effugies spurcitiam.

72

Voluptuosum deus non exaudit.

73

Deliciarum finis corruptio.

74

Verbum vel ratio praecedat actus tuos.

75

Perniciosum est servire vitiis.Quanta vitia habet anima, tot et dominos.

76

Amor pecuniae amorem carnalium indicat.

77

Adquire possessionem firmam animae virtutem.

78

Renuntia rebus corporis, dum adhuc potes et quantum potes.

79

Hoc solum tibi proprium ducito, quod bonum est.

80

Qualis vis esse cum oras deum, semper talis esto.

81

Cum optima quaeque abieceris praedam, tunc purificatus pete quod vis a deo.

82a

Qualis vis esse apud deum, iam nunc esto talis.

82bc

Cum distribuis ea quae mundi sunt, et ea despice, tamquam qui te scias esse post deum.

82de

* * * * * * * * * * * * *

 

83

Lingua maleloquax indicium mentis est malae.

84

Insuesce linguam tuam bene proloqui et maxime cum de deo sermo fit.

85

Male quidem facere deo nemo potest, inpius autem est qui blasphemat; hoc enim solum quod potuit fecit.

86

Fundamentum pietatis continentia,

culmen autem pietatis amicitia ad deum.

87

Pium hominem habeto tamquam te ipsum.

88

Opta tibi evenire non quae vis sed quae expedit.

89

Qualem vis esse tibi proximum tuum, talis et tu esto proximis tuis.

90

Quae culpas, facere noli.

91a

Nulli suadenti adquiescas petere, quod non est bonum.

91b

* * * * * * * * * * * * *

92

Quae tibi deus dat, nullus auferre potest.

93

Delibera priusquam agas, et antequam agas pervide quale sit quod facturus es.

94

Si quid non vis scire deum, hoc ne agas nec cogites.

95

Priusquam agas quodcumque agis, cogita deum ut lux eius praecedat actus tuos.

96

Grandis inpietas in deum hominem affligere.

97

Anima inluminatur recordatione dei.

98

Contentus esse mediocribus stude.

99

Noli omnia concupiscere.

100

Occasiones bonorum perquire etiam cum labore.

101

Noli diligere ea quae corporis sunt.

102

Inmundum hominem facit actus turpis.

103

Purgatur anima insipientis cum arguitur intrinsecus latens sensus eius.

104

Deus in bonis actibus hominibus dux est.

105

Neminem inimicum deputes.

106

Dilige omne quod eiusdem tecum naturae est,

deum vero etiam plus quam animam tuam dilige.

107

Pessimum est peccatoribus in unum convenire cum peccant.

 

108

Multi cibi inpediunt castitatem,

et incontinentia ciborum inmundum facit hominem.

109

Animantium omnium usus quidem in cibis indifferens, abstinere vero rationabilius est.

110

Non cibi, qui per os inferuntur, polluunt hominem, sed ea quae ex malis actibus proferuntur.

111

Quicquid cupiditate victus acceperis polluit te.

112

Multitudini placere ne satis agas.

113

In omni quod bene agis auctorem esse deputa deum.

114

Mali nullius auctor est deus.

115

Non amplius possideas quam usus corporis poscit.

116

Aurum animam non eripit de malis.

117

In deliciis positus corporis certum est quia ignoras illa quae praeparata sunt a deo.

118

Ea posside quae nullus possit auferre a te.

119

Fer quod necesse est sicut necesse est.

120

Magnanimus esse stude.

121a

Ea quae si contemnas recte laudaris, ne retineas.

121b

In quibus probabiliter magnificus eris, haec optine.

122

Haec posce de deo quae dignum est praestare deum.

123

Ratio quae in te est, vitae tuae ipsa sit lex.

124

Ea pete a deo quae accipere ab homine non potes.

125

In quibus praecedere debet labor, haec tibi opta evenire post laborem.

126

Oratio vel vota pigri sermo vanus.

127

Non oportet contemni ea quibus etiam post depositionem corporis indigemus.

128

Non petas a deo id quod cum habueris non perpetuo optinebis.

129

Insuesce animam tuam magnum aliquid de se sentire post deum.

130

Nihil pretiosum ducas quod potest a te auferre homo malus.

131

Hoc solum bonum putato, quod deo dignum est.

132

Quod deo dignum est, hoc et viro bono.

133

Quicquid non convenit ad beatitudinem dei, nec conveniat homini dei.

134

Haec debes velle, quae vult et deus.

135

Filius dei est qui haec sola pretiosa ducit quae et deus.

136

Donec in desideriis est caro, anima ignorat deum.

137

Cupiditas possidendi origo est avaritiae.

138

Cum semet ipsum quis amplius diligit, inde iniustitia nascitur.

139

Naturaliter parum quid corpus molestum est animae, luxuria vero facit corpus intolerabile.

140

Omne quod plus est homini quam necesse sit, inimicum est ei.

141

Qui amat quae non expedit, non amabit quae expedit.

142

Qui studium habet erga ea quae non sunt bona, latebunt eum quae bona sunt.

143

Sapientis mens semper apud deum est.

144

Sapientis mentem deus inhabitat.

145

Sapiens paucis verbis innotescit.

146

Inexplebilis est omnis cupiditas, propterea et semper indiget.

147

Sapiens semper sibi similis est.

148

Sufficit ad beatitudinem agnitio dei solius et imitatio.

149

Malis qui adulatur, peiores facit.

150

Intolerabilis fit malitia cum laudatur.

151

Lingua tua sensum tuum sequatur.

152

Melius est lapidem frustra iactare quam verbum.

153

Delibera antequam dicas, ne quae non expedit dicas.

154

Verba sine sensu obprobria.

155

Verbositas non effugiet peccatum.

156

Brevis est in sermonibus sapiens.

157

Indicium inperitiae longa narratio.

158

Veritatem ama.

159

Mendacio tamquam veneno utere.

160

Ante omnia tempus verbis tuis requirito.

161

Tunc loquere quando tacere non expedit.

162

De quibus ignoras tace,

de quibus autem certus es loquere opportune.

163a

Sermo extra tempus indicium malitiosae mentis.

163b

* * * * * * * * * * * * *

164a

In conventu ne satis agas primus dicere.

164b

* * * * * * * * * * * * *

165a

Melius vinci vera dicentem, quam vincere mentientem.

 

165b

* * * * * * * * * * * * *

165c

* * * * * * * * * * * * *

165d

* * * * * * * * * * * * *

165e

* * * * * * * * * * * * *

 

165f

* * * * * * * * * * * * *

165g

* * * * * * * * * * * * *

166

Fides omnes actus tuos praecedat.

167

Sapientia animam perducit ad deum.

168

Nihil autem tam vernaculum sapientiae quam veritas.

169

Numquam potest bona effici anima mendacium diligens.

170

Pravo et pessimo ingenio fides aliena est.

171a

Fidelis homo audire quae oportet amat magis quam dicere quae non oportet.

171b

* * * * * * * * * * * * *

172

Vir libidinosus ad omnia inutilis.

173

Inreprehensibilis autem verbis utitur de deo.

174

Peccata discentium obprobria sunt doctorum.

175

Mortui sunt apud deum per quos nomen dei maledicitur.

176

Sapiens homo beneficus post deum.

177

Sermones tui vitam custodiant auditoribus.

178

Quod fieri non debet, nec in suspitionem venias quasi facias.

179

Ea quae pati non vis, neque facias.

180

Quae tibi facere turpe est, haec et alii inperare facienda turpissimum.

181

Etiam in cogitationibus mundus esto a peccato.

182

Cum praees hominibus, memento quia et tibi praeest deus.

183

Et iudicans homines scito quia et ipse iudiceris a deo.

184

Maius est periculum iudicantis quam eius qui iudicatur.

185

Levius est omne vulnus quam verbi.

186

Possibile est verbo fallere hominem, non tamen deum.

187

Non putes malum, si cum veritatem scias vincaris in verbo.

188

Male sentire de fide amor iactantiae facit.

189

Fidelis esse magis quam videri stude.

190

Cole sapientem virum sicut imaginem dei viventis.

191

Sapiens vir, etiamsi nudus sit, sapiens habeatur apud te.

192

Neminem propterea honores, quia habet multas pecunias.

193

Difficile est divitem salvari.

194

Derogare virum sapientem et deum aequale ducito peccatum.

195

Verbum de deo loquens depositum te putato accepisse a deo animas auditorum.

196

Ne putes bene vivere qui non integre credit.

197

Quod bonum est, hoc solum te decere puta.

 

198

Age magna non magna pollicens.

199

Numquam eris sapiens si te putaveris sapientem antequam sis.

200

In tribulationibus magnis qui sit fidelis ostenditur.

201

Finem vitae aestima vivere secundum deum.

202

Nihil putes malum quod non sit et turpe.

203

Mali finis iniuria, iniuriae autem perditio.

204

Non ascendit passio in cor hominis fidelis.

205

Omnis passio animi rationi eius inimica est.

206

Quicquid feceris, dum in passione est anima, poenitebis.

207

Passiones aegritudinum initia.

208

Malitia aegritudo est animae,

animae autem mors iniustitia et inpietas.

209

Tunc te putato fidelem cum passionibus animae carueris.

 

210a

Omnibus hominibus ita utere quasi communis provisor hominum post deum.

210b

* * * * * * * * * * * * *

211

Qui hominibus male utitur, se ipso male utitur.

212

Nihil mali vult qui fidelis est.

213

Opta ut bene facere possis inimicis.

214

Malis ineptus videtur vir sapiens.

215

Sine deo non potes deo vivere.

216

Omnia suffer pro eo ut secundum deum vivas.

217

Orationem non exaudit deus hominis qui egenum non exaudit.

218

Sapiens sapienti donum a deo.

219

Honorans sapientem honorabis te ipsum.

220

Fidelem te esse nosce.

221

Cum filium te dei quis dicit, memento cuius te filium dicat.

222

Deum patrem invocans in actibus tuis hoc memorare.

223

Verba tua pietate semper plena sint.

224

In actibus tuis ante oculos pone deum.

225

Nefas est deum patrem invocare et inhonestum aliquid agere.

226

Qui non diligit sapientem, nec se ipsum.

227

Nulla propria possessio putetur philosophi.

228

Quorum communis deus idemque pater, horum nisi et possessio communis est, inpii sunt.

229

Deo ingratus est qui non magni ducit philosophum.

230a

Coniugium tibi refutare concessum est, idcirco ut vivas indesinenter adhaerens deo.

230b

Nubere et filios procreare pessimum scias utrumque; sin autem tamquam proelium sciens esse pessimum, tamen pugnare vis, et uxorem nube et filios procrea.

231

Adulter etiam propriae uxoris omnis inpudicus.

232

Nihil propter solam libidinem facias.

233

Scito te adulterum esse etiam si cogitasti de adulterio; sed et de omni peccato eadem tibi sit ratio.

234

Fidelem te professus spopondisti pariter non peccare deo.

235

Fideli mulieri ornatum ducatur pudicitia.

236

Vir qui uxorem dimittit profitetur se nec mulierem regere.

 

237

Mulier pudica viri est gloria.

238

Reverentiam habens uxori habes eam reverentem.

239

Fidelium coniugium certamen habeat continentiae.

240

Prout continueris ventrem, ita et venerios motus.

241

Devita infidelium laudes.

242

Quae gratis accipis a deo, et praesta gratis.

243

Multitudinem fidelium non invenies, rarum enim est omne quod bonum est.

244

Sapientem honora post deum.

245

Cum argueris ut sapiens fias, habe gratiam arguentibus.

246

Qui sapienti non obtemperat, nec deo obtemperat.

 

247

Fidelis volens esse praecipue quidem nitere, ne pecces; quod etsi forte acciderit, saltim ne iteretur id ipsum.

248

Doctrinam quae non est deo digna, ne discas.

249

Multa velle scire curiositas animi putanda est.

250

Qui cognoscit quae deo digna sunt, ille sapiens.

251

Doctrinam ex qua proficere potes in amore dei, illam specialiter et necessario expete.

252

Sapiens vir parcit ne perdat tempus.

253a

Fiduciam cum verecundia habeto.

 

254

Excrucient te liberi male viventes magis quam morientes.

255

Vivere quidem non est in nobis, recte autem vivere in nobis est.

256

Filii infideles nec filii.

257

Fidelis vir non ingrate fert abiectionem liberorum.

258

Non iudices esse philosophum cui non de omnibus credis.

259

Criminationes adversus philosophum noli recipere.

260

Stude communiter omni homini bene facere.

261

Execrabile sit tibi etiam iuste aliquid punire.

262

Si vis cum laetitia animi vivere, noli multa agere; in multis enim actibus moneris.

263

Quod non posuisti, non tollas,

sed sufficiant tibi quae tua sunt.

264a

Derelinquens quae possides sequere verbum dei;

264b

Liber enim eris ab omnibus cum deo servis.

265

Cessa a cibo ?

266

Omni homini inperti.

267

Pro reficiendo paupere etiam ieiunare bonum est.

268

Omne poculum suave tibi sit.

269

Temulentiam quasi insaniam fuge.

270

Homo qui a ventre vincitur similis est beluae.

271

Ex carne nil oritur bonum.

272

Turpissimae libidinis ea quidem quae suavia sunt, cito transeunt, probra vero perpetua manent.

273

Solent homines abscidere aliqua membrorum suorum pro sanitate reliquorum; quanto id praestantius pro pudicitia fiet?

274

Grandem poenam putato cum desideriis optinueris, numquam enim compescit desiderium possessio desideratorum.

275

Non est sapiens factum, in quo libertas aufertur.

276

Libidinem necessariam tamquam necessariam ducito.

277

Bona quidem habere omnes optant, optinent autem hi qui semetipsos ex integro verbo dei manciparunt.

278

Philosophus et honestus esto et non obtrectator.

279

Rara sit obtrectatio tua et opportuna.

280

Nimius risus indicium est animae neglegentis;Non ergo tibi ipsi indulgeas plus diffundi quam subridere.

281

Alacritate magis utere quam resolutione.

282

Castorum vita sit tibi ad honestatis exemplum.

283

Optimum quidem est non peccare, peccantem vero agnoscere quam ignorare melius est.

284

Iactans non est philosophus.

285

Magnam scito esse sapientiam per quam ferre potes ineruditorum inperitiam.

286

Turpe ducito proprio ore laudari.

287

Sapientium animae insatiabiles in amore dei.

288

Exordium a deo sume in agendo quae agis.

289

Crebrius deum habeto in mente quam respiras.

290

Ea quae oportet discere et ita facere, ne coneris facere antequam discas.

291

Carnem noli amare.

292

Animam bonam dilige post deum.

293

Domesticorum indignationes ferre sapientis est.

294

Sapientium divitiae continentia.

295

Si quid proprium alii tradideris, at ipse non habebis, non iudices bonum.

296

Nihil bonum quod non potest esse commune.

297

Non ducas aliud alio peccatum levius.

 

298

Sicut in bonis actibus laudari vis, ita in delictis patienter accipe si culperis.

299

Quorum laudes contemnis, nec derogationes magni pendas.

300

Thesaurum defodere quidem inhumanum est, inventum autem auferre non est philosophi.

301

Quantum laboras pro corpore, si tantum pro anima labores, sapiens eris.

302

Sapiens non est quod nocet.

303

Omnium quae agis deum invoca testem.

304

Deus bonos actus hominum confirmat.

305

Malorum actuum malus daemon dux est.

306

Non poterit sapiens compelli facere quod non vult, sicut nec deus.

307

Sapiens vir deum hominibus commendat.

308

Deus inter opera sua omnia plus super sapientem gloriatur.

309

Nihil tam liberum post deum sicut sapiens vir.

310

Quaecunque deus possidet, haec et sapiens.

311

Particeps regni dei est vir sapiens.

312

Malus vir non vult esse providentiam.

313

Anima mala deum fugit.

314

Omne quod malum est deo inimicum est.

315

Quod sapit in te, hoc ducito esse hominem.

316

Ubi est quod sapit in te, ibi est et bonum tuum.

317

Bonum in carne non quaeras.

318

Quod animae non nocet, nec homini.

319

Philosophum hominem tamquam dei ministrum honora post deum.

320

Tabernaculum corporis graviter quidem ferre superbum est, deponere autem posse cum oportuerit in pace beatum est.

321

Mortis quidem ipse tibi causa non fias; si quis autem exuere te vult corpore, ne indigneris.

322

Sapientem de corpore iniuste si quis extrudat, iniquitate sua beneficium ei praestat, absolvitur enim tamquam de vinculis.

323

Hominem metus mortis contristat pro inperitia animae.

324

Ferrum quo homines interimuntur optimum quidem fuerat non fieri, factum tamen apud te non sit.

325

Nulla simulatio multo tempore latebit et maxime in fide.

 

326

Prout sunt mores tui, talis sit et vita tua;Mores enim religiosi faciunt vitam beatam.

327

Qui cogitat adversus alium mala, praeveniens ipse perfert mala.

328

Non te inpediat a bene faciendo homo ingratus.

329

Nihil eorum quae petitus dederis maioris pretii dignum ducas pro eo qui accipit.

330

Optime utitur facultatibus is qui indigentibus libenter tribuit.

331

Fratrem volentem a fide discedere persuade ne faciat, et si insanabilis est magis conserva.

332

In fide omnes homines conare vincere.

333

Intellectum non prius habebis quam intellexeris te non habere.

334

Sufficientiam servare stude.

335

Membra corporis sarcina sunt his qui eis non utuntur.

336

Ministrare aliis melius est quam ministrari ab aliis.

337

Quem deus non emittit ex corpore, non graviter ferat.

338

Sententiam quae misericordiam vetat, non solum tenere sed et audire refuge.

339

Qui dat aliquid et inputat, contumeliam magis quam beneficium dedit.

340

Qui tuetur pupillos erit multorum filiorum secundum deum pater.

341

Quicquid egeris causa gloriae, haec erit merces facti tui.

342

Si quid dederis ita ut hominibus innotescat, non homini sed propriae libidini praestitisti.

343

Iracundiam multitudinis ne provoces in te.

344

Disce quod oportet fieri ut beatus fias.

345

Melius est fame mori quam per incontinentiam ventris animam maculare.

346

Vestimentum putato esse animae corpus tuum, mundum igitur id serva.

347

Qualia gesserit studia anima corpus inhabitans, tales habebit testes in iudicio.

348

Inmundam animam inmundi daemones sibi vindicant.

349

Fidelem animam et bonam in via dei mali daemones non inpediunt.

350

Verbum de deo non omni homini committas.

351

Non est tutum audire de deo homines vanae gloriae iactantia corruptos.

352

De deo etiam quae vera sunt dicere periculum est non parvum.

353

De deo nihil dicas, quod non didiceris a deo.

354

Ei qui non credit esse deum, de deo nihil loquaris.

355

Verbum verum ut deum honora.

356

Si inmunis non es a flagitiosis operibus, de deo nihil disceptes.

357

Sermo verus de deo sermo est dei.

358

Si scis quia acceptum habent de te quod diligas deum hi qui te audiunt, tunc eis loquere de deo.

359

Opera caritatis dei praecedant abs te et tunc sermonem facito de deo.

360

In multitudine dicere de deo non audeas.

361

Verbum de deo parcius proferto magis quam de anima.

362

Melius est animam perdere quam verbum vanum de deo proferre.

363a

Viri amantis deum corporis potestatem quidem habebis, non dominaberis vero animae.

363b

Corporis quidem habet potestatem et leo, similiter et tyrannus.

364

Cum minatur tyrannus, cuius sis tunc maxime memor esto.

 

365

Verbum qui loquitur de deo his quibus non licet, proditor dei putandus est.

366

Verbum de deo reticere praestat magis quam temere proferre.

367

Qui dicit de deo ea quae non sunt, contra deum falsum loquitur.

368

Homo qui nihil habet quod dicat de deo vere, desertus est a deo.

369

Deum non cognovit qui non colit.

370

Non est verum quod deum colat qui hominem laedit.

371

Fundamentum et initium est cultus dei amare homines.

372

Qui hominum curam gerit et orat deum pro eis, iste vere a deo esse putandus est.

373

Dei proprium est salvare quos dignos iudicat.

374

Cultoris autem dei est orare deum pro salute hominum.

375

Cum oranti tibi praestitum fuerit, quod poposcisti a deo, tunc tibi potestatem permissam a deo intellege.

376a

Dignus deo homo deus est in hominibus.

376b

* * * * * * * * * * * * *

 

377

Melius est non habere quam multa habentem nemini inpertire.

378

Si non das egentibus cum possis, non accipies a deo cum poposceris.

379

Qui ex animo dat cibum indigenti, parum quidem est quod dat sed magna fiet ei bonae voluntatis retributio.

380

Deum qui putat esse et nihil ab eo curari, nihil differt ab eo qui non crediderit esse deum.

381

Optime honorat deum ille qui mentem suam, in quantum fieri potest, similem facit deo.

382

Deus quidem nequaquam indiget, laetatur autem super hos qui indigentibus tribuunt.

383

Fidelium pauca sint verba, opera autem multa.

384

Fidelis qui libenter habet doceri operarius efficitur veritatis.

385

Praepara et apta te ad tribulationes et laetus eris.

386

Neminem laedens nullum timebis.

387

Tyrannus beatitudinem non aufert.

388

Quod fieri necesse est voluntarie facito.

389a

Quod non oportet fieri nullo modo facias.

389b

Omne magis * * * * * * * * * *

390

* * * agis] causam refer ad deum.

391

Nemo sapiens vir est, qui deorsum respicit in terram et mensas.

392

Philosophi libertas non sit in nomine, sed in anima.

 

393

Mentiri vita; decipere est et decipi.

394

Quid sit deus agnosce et quid in te quod agnoscit deum.

395

Dei opus bonum homo bonus.

396

Sine deo sunt hi pro quibus verbum dei maledicitur.

397

Animam mors non perdit, sed mala vita.

398

Si scis a quo factus es, et temetipsum agnoscis.

399

Non est secundum deum vivere nisi pudice et bene et iuste quis agat.

400

Hominum infidelium vita obprobrium est.

401

Ne te praetereat et malo ingenio verba dei committas.

402

Animam de terra fides elevat ad deum.

403

Animae sapientis magnitudinem non reperies, sicut nec dei quidem.

404

Quaecumque dat mundus, nemo firmiter tenet.

405

Quaecumque dat deus, nullus auferre potest.

406

Divina sapientia est scientia.

407

Inmundae animae ne audeas loqui de deo.

408

Viri periculum in operibus primo et sic in verbis facito.

409

Aures tuas non omnibus committas.

410

Opinari quidem de deo facile ab omnibus est, dicere autem veritatem de deo soli iusto permittendum est.

411

Non cruciet anima tua corpus tuum neque animam tuam cruciet libido corporis.

412

Insuesce te ipsum corpori quidem praebere quae sua sunt caste, et animae quae sua sunt pie.

413

Pasce animam tuam verbo dei, corpus vero simplicibus cibis.

414

In illis insuesce gaudere animam tuam, in quibus recte gaudet.

415a

Anima quae in rebus nullis gaudet indigna est apud deum.

415b

Sapientis anima semper audit deum.

416

Sapientis anima deo aptatur a deo.

417

Sapientis anima semper intuetur deum.

418

Sapientis anima semper est cum deo.

419

Cor diligentis deum in manu dei stabilitum est.

420

Animae ascensus ad deum per verbum dei est.

421

Sapiens sequitur deum et deus animam sapientis.

422

Gaudet rex super hos quos regit, gaudet ergo et deus super sapientem.

423

Inseparabilis est ab his quos regit ille qui regit, ita ergo et deus ab anima sapientis quem tuetur et regit.

424

Dispensatur a deo vir sapiens et idcirco beatus est.

 

425

Anima sapientis probatur a deo per corpus.

426

Non lingua sapientis probabilis est apud deum, sed mens.

427

Sapiens vir etiam cum tacet honorat deum.

428

Ventrem, et ea quae sub alvo sunt, qui non continet non est fidelis.

429

Homo incontinens polluit deum.

430

Hominem scientia dei paucis verbis uti facit.

431

Multis verbis uti de deo ignorantia dei facit.

432

Homo qui deum scit non multa ambitione utitur.

433

Qui electus dei est, facit quidem omnia secundum deum, esse autem se ipse non iactat electum.

434

Fidelis homo semper in metu est, usquequo eat ad deum.

435

Homo, qui secundo satiatur cibo nec dormit noctu, concubitum non effugit, sed ne apud deum quidem dignus est.

436

Sapientem fatum non facit;Gratia enim dei fato non subiacet, alioquin et deus.

437

Graviter accipit libidines corporis vir fidelis.

438

Fidelis vir continentia pascitur.

439

Agnosce qui sunt filii dei in creaturis eius, et honora unumquemque pro merito post deum.

440

Nihil proprium dei ducas quod malum est.

441

Fidelis anima casta et sapiens propheta veritatis dei est.

442

Non amabis dominum deum si non habueris in te aliquid simile dei.

443

Amicum deputa similem simili.

444

Tantummodo non diligis deum, non ibis ad deum.

445

Consuesce te ipsum semper respicere ad deum.

446

Intuendo deum videbis eum.

447

Videns deum facies mentem tuam talem qualis est deus.

448

Excole quod intra te est, nec ei ex libidine corporis contumeliam facias.

449

Incontaminatum custodi corpus tuum, tamquam si indumentum id acceperis a deo, sicut et vestimentum corporis tui inmaculatum servare studes.

450

Sapientis mens speculum est dei.

451

Inmundae autem animae nihil audeas dicere de deo.