BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Passio Scillitanorum

180 p. Chr. n.

 

Passio Scillitanorum

 

Textus:

Passio Scillitanorum

in: The Acts of the Christian Martyrs.

Introduction, Texts and Translations by Herbert Musurillo,

Oxford: Clarendon Press 1972

Versio digitalis: Alexander Smarius

 

________________________________________________________________

 

 

 

Passio Scillitanorum

 

(die XVII iulii, a. d. 180)

 

1.

Praesente bis et Claudiano consulibus, XVI kalendas augustas, Karthagine in secretario impositis Sperato, Nartzalo et Cittino, Donata, Secunda, Vestia, Saturninus proconsul dixit: Potestis indulgentiam domini nostri imperatoris promereri, si ad bonam mentem redeatis.

2.

Speratus dixit: Numquam malefecimus, iniquitati nullam operam praebuimus: numquam malediximus, sed male accepti gratias egimus propter quod imperatorem nostrum observamus.

3.

Saturninus proconsul dixit: Et nos religiosi sumus et simplex est religio nostra, et iuramus per genium domni nostri imperatoris et pro salute eius supplicamus, quod et vos quoque facere debetis.

4.

Speratus dixit: Si tranquillas praebueris aures tuas, dico mysterium simplicitatis.

5.

Saturninus dixit: Initianti tibi mala de sacris nostris aures non praebebo; sed potius iura per genium domni nostri imperatoris.

6.

Speratus dixit: Ego imperium huius seculi non cognosco; sed magis illi Deo servio quem nemo hominum vidit nec videre his oculis potest. furtum non feci, sed si quid emero teloneum reddo quia cognosco domnum meum, imperatorem regum et omnium gentium.

7.

Saturninus proconsul dixit ceteris: Desinite huius esse persuasionis.

Speratus dixit: Mala est persuasio homicidium facere, falsum testimonium dicere.

8.

Saturninus proconsul dixit: Nolite huius dementiae esse participes. Cittinus dixit: Nos non habemus alium quem timeamus nisi domnum Deum nostrum qui est in caelis.

9.

Donata dixit: Honorem Caesari quasi Caesari; timorem autem Deo. Vestia dixit: Christiana sum.

Secunda dixit: Quod sum, ipsud volo esse.

10.

Saturninus proconsul Sperato dixit: Perseveras christianus?

Speratus dixit: Christianus sum et cum eo omnes consenserunt.

11.

Saturninus proconsul dixit: Numquid ad deliberandum spatium vultis?

Speratus dixit: In re tam iusta nulla est deliberatio.

12.

Saturninus proconsul dixit: Quae sunt res in capsa vestra?

Speratus dixit: Libri et epistulae Pauli viri iusti.

13.

Saturninus proconsul dixit: Moram XXX dierum habete et recordemini!

Speratus iterum dixit: Christianus sum: et cum eo omnes consenserunt.

14.

Saturninus proconsul decretum ex tabella recitavit: Speratum, Nartzalum, Cittinum, Donatam, Vestiam, Secundam, et ceteros ritu Christiano se vivere confessos, quoniam oblata sibi facultate ad Romanorum morem redeundi obstinanter perseveraverunt, gladio animadverti placet.

15.

Speratus dixit: Deo gratias agimus.

Nartzalus dixit: Hodie martyres in caelis sumus. Deo gratias.

16.

Saturninus proconsul per praeconem dici iussit: Speratum, Nartzalum, Cittinum, Veturium, Felicem, Aquilinum, Laetantium, Ianuariam, Generosam, Vestiam, Donatam, Secundam duci iussi.

17.

Universi dixerunt: Deo gratias.

Et statim decollati sunt pro nomine Christi. Amen.