BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Aelius Hadrianus

76 - 138

 

Altercatio Hadriani Augusti

et Epicteti philosophi

 

saeculum III (?)

 

Textus:

Altercatio Hadriani Augusti

et Epicteti Philosophi

ed. L. W. Daly/W. Suchier

Urbana, Ill. 1939

 

___________________________________________________

 

 

 

 

 

Altercatio Hadriani Augusti et Epicteti philosophi

 

1

Hadrianus

Quid erit nobis, si cinctum solvas, neque nudaberis ipse? Respice corpus, quod et doceri possis.

Epitectus

Epistola est.

2

Hadrianus

Quid est epistola?

Epitectus

Tacitus nuncius.

3

Hadrianus

Quid est pictura?

Epitectus

Veritas falsa.

4

Hadrianus

Quare hoc dixisti?

Epitectus

Videmus enim poma picta, flores, animalia, aurum, argentum, et non est verum.

5

Hadrianus

Quid est aurum?

Epitectus

Mancipium mortis.

6

Hadrianus

Quid est argentum?

Epitectus

Invidie locus.

7

Hadrianus

Quid est ferrum?

Epitectus

Omnis artis instrumentum.

8

Hadrianus

Quid est gladius?

Epitectus

Regimen castrorum.

9

Hadrianus

Quid est gladiator?

Epitectus

Sine crimine homicida.

10

Hadrianus

Qui sunt qui sani egrotant?

Epitectus

Qui aliena negocia curant.

11

Hadrianus

Qua ratione homo lassus non fit?

Epitectus

Lucrum faciendo.

12

Hadrianus

Quid est amicitia?

Epitectus

Concordia.

13

Hadrianus

Quid est longissimum?

Epitectus

Spes.

14

Hadrianus

Quid est spes?

Epitectus

Vigilanti somnus, spectanti dubius eventus.

15

Hadrianus

Quid est quod homo videre non potest?

Epitectus

Alterius animum.

16

Hadrianus

Qua re peccant homines?

Epitectus

Cupiditate.

17

Hadrianus

Quid est libertas?

Epitectus

Innocentia.

18

Hadrianus

Quid regi et misero commune est?

Epitectus

Nasci et mori.

19

Hadrianus

Quid est optimum ac pessimum?

Epitectus

Verbum.

20

Hadrianus

Quid est quod alii placet et alii displicet?

Epitectus

Vita.

21

Hadrianus

Quid est optima vita?

Epitectus

Brevissima.

22

Hadrianus

Quid est certissimum?

Epitectus

Mors.

23

Hadrianus

Quid est mors?

Epitectus

Perpetua securitas.

24

Hadrianus

Quid est mors?

Epitectus

Timenda nonnullis, si sapiens legas, inimica vite, nomen animantium, metus parentum, liberorum preda, testamenti gratia, post obitum sermo, supreme lacrime, post memoriam oblivio, fax rogi, onus sepulti, titulus monumenti; mors omnium malorum finis est.

25

Hadrianus

Quare mortuus coronatur?

Epitectus

Agonem se vite transegisse testatur.

26

Hadrianus

Quare mortuo pollices ligantur?

Epitectus

Ut parem post obitum esse se nesciat.

27

Hadrianus

Quid est vispillo?

Epitectus

Quem multi devitant et nemo effugit.

28

Hadrianus

Quid est rogus?

Epitectus

Contentio crediti, persolutio debiti.

29

Hadrianus

Quid est tuba?

Epitectus

Belli incitamen, castri signum, arena admonitio, scene commissio, funeris deploratio.

30

Hadrianus

Quid est monimentum?

Epitectus

Saxa isticmosa, otiosi viatoris spectatio.

31

Hadrianus

Quid est homo pauper?

Epitectus

Ut puteum desertum omnes aspiciunt et loco illum relinquunt.

32

Hadrianus

Quid est homo?

Epitectus

Balneo similis: prima cella tepidaria unctaria, infans natus perungetur; secunda cella sudatoria pueritia est; tertia cella assa perferentia iuventus; quarta cella appropiat senectus frigidaria, omnibus equat sententiam.

33

Hadrianus

Quid est homo?

Epitectus

Pomo similis:

Poma ut in arboribus pendent, sic sunt et corpora nostra:

ut matura cadunt, aut si cito acerba ruunt.

34

Hadrianus

Quid est homo?

Epitectus

Sicut lucerna in vento posita.

35

Hadrianus

Quid est homo?

Epitectus

Loci hospes, legis imago, calamitatis fabula, mancipium mortis, vite mora; quo fortuna sepe suos ludos faciet.

36

Hadrianus

Quid est fortuna?

Epitectus

Ut matrona nobilis in servos se inpingit.

37

Hadrianus

Quid est fortuna?

Epitectus

Sine iudicio, proxima meta, alienorum bonorum casus; ad quem venit, splendorem ostendit, a quo recedit, umbram faciet.

38

Hadrianus

Quot sunt autem fortune?

Epitectus

Tres: una ceca, que ubilibet se impingit; et alia insana, que concedit, cito aufert; tertia surda, que miserorum preces non exaudit.

39

Hadrianus

Quid sunt dii?

Epitectus

Oculorum signa, mentis numina; si metuis, timor est; si contines, religio est.

40

Hadrianus

Quid est sol?

Epitectus

Splendor orbis; qui tollit et ponit diem; per quem scire nobis cursum horarum datur.

41

Hadrianus

Quid est luna?

Epitectus

Dies adultor, noctis oculus, fax tenebrarum.

42

Hadrianus

Quid est celum?

Epitectus

Culmen immensum.

43

Hadrianus

Quid est celum?

Epitectus

Aër mundus.

44

Hadrianus

Quid sunt stelle?

Epitectus

Fata hominum.

45

Hadrianus

Quid sunt stelle?

Epitectus

Litora gubernatorum.

46

Hadrianus

Quid est terra?

Epitectus

Horreum Cereris.

47

Hadrianus

Quid est terra?

Epitectus

Cellarium vite.

48

Hadrianus

Quid est mare?

Epitectus

Iter incertum.

49

Hadrianus

Quid est navis?

Epitectus

Domus erratica.

50

Hadrianus

Quid est navis?

Epitectus

Ubilibet hospicium.

51

Hadrianus

Quid est navis?

Epitectus

Numina Neptuni, anni cursuum tabellarium.

52

Hadrianus

Quid est nauta?

Epitectus

Amator pelagi, firmi desertor, contemptor vite mortisque, unde cliens.

53

Hadrianus

Quid est somnus?

Epitectus

Mortis imago.

54

Hadrianus

Quid est nox?

Epitectus

Laboranti requies, crassanti lucrum.

55

Hadrianus

Quid est culcita?

Epitectus

Insomnis volutatorium.

56

Hadrianus

Quare Venus nuda pingitur?

Epitectus

Nuda Venus picta, nudi pinguntur Amores;

quibus nuda placet, nudos dimittat oportet.

57

Hadrianus

Quare Venus Vulcano nupta est?

Epitectus

Ostendit amorem ardore incendi.

58

Hadrianus

Quare Venus straba est?

Epitectus

Quia pravus est amor.

59

Hadrianus

Quid est amor?

Epitectus

Otiosi pectoris molestia, in puero pudor, in virgine rubor, in femina furor, in iuvene ardor, in sene risus, in derisore delicti nequities est.

60

Hadrianus

Quid est deus?

Epitectus

Qui omnia tenet.

61

Hadrianus

Quid est sacrificium?

Epitectus

Delibatio.

62

Hadrianus

Quid est sine societate?

Epitectus

Regnum.

63

Hadrianus

Quid est regnum?

Epitectus

Pars deorum.

64

Hadrianus

Quid est Cesar?

Epitectus

Publice lucis caput.

65

Hadrianus

Quid est senatus?

Epitectus

Ornamentum splendor urbis civium.

66

Hadrianus

Quid est miles?

Epitectus

Murus imperii, defensor patrie, gloriosa servitus, potestatis indicium.

67

Hadrianus

Quid est Roma?

Epitectus

Fons imperii orbis terrarum, mater gentium, rei possessor, Romanorum contubernium, pacis eterne consecratio.

68

Hadrianus

Quid est victoria?

Epitectus

Belli discordia, pacis amor.

69

Hadrianus

Quid est pax?

Epitectus

Tranquilla liberalitas.

70

Hadrianus

Quid est forum?

Epitectus

Templum libertatis, arena litigantium.

71

Hadrianus

Quid sunt amici?

Epitectus

Statute aree sunt.

72

Hadrianus

Quid est amicus?

Epitectus

Ut pomo citreo similis: a foras beatus, nam intra pectus accidum occultat malo.

73

Hadrianus

Quid sunt parasiti?

Epitectus

Qui tanquam pisces adescantur.