BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Praefatio

 

___________________________________________________

 

 

 

<NOCTIVM ATTICARVM

PRAEFATIO>

 

 

[1] * * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. [2] Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum uel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus uenisset aut rei aut uerbi, cuius me repens forte obliuio tenuisset, et libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis inuentu atque depromptu foret.

[3] Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breuiter et indigeste et incondite <ex> auditionibus lectionibusque uariis feceramus. [4] Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festiuitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. [5] Nam quia uariam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiuerant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. [6] Namque alii Musarum inscripserunt, alii siluarum, ille πέπλον, hic Ἀμαλθείας κέρας, alius κηρία, partim λειμῶνας, quidam lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius ἀνθηρῶν et item alius εὑρημάτων. [7] Sunt etiam, qui λύχνους inscripserint, sunt item, qui στρωματεῖς, sunt adeo, qui πανδέκτας et Ἑλικῶνα et προβλήματα et ἐγχειρίδια et παραξιφίδας. [8] Est qui memoriales titulum fecerit, est qui πραγματικὰ et πάρεργα et διδασκαλικά, est item qui historiae naturalis, est <qui> παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui πάγκαρπον, est qui τόπων scripserit; [9] sunt item multi, qui coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. [10] Nos uero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum uigiliarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

[11] Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci multa et uaria lectitantes, in quas res cumque inciderant, 'alba' ut dicitur 'linea' sine cura discriminis solam copiam sectati conuerrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumue reppererit, quod sit aut uoluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. [12] Ego uero, cum illud Ephesii uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem uoluendis transeundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque uerborum imperitia uindicarent.

[13] Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. [14] Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota inuolgataque. [15] Nam ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. [16] Quae porro noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. [17] Quae autem parum plana uidebuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et quasi demonstratione uestigiorum contenti persequantur ea post, si libebit, uel libris repertis uel magistris. [18] Quae uero putauerint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

[19] Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, <percontando>, scribendo, commentando numquam uoluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:

 

nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.

 

[20] Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profestum et profanum uolgus a ludo musico diuersum. [21] Versus legis datae hi sunt:

 

εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν,

ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμηι μὴ καθαρεύει

ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ' εἶδεν μήτ' ἐχόρευσεν,

τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ' ἀπαυδῶ

ἐξίστασθαι μύσταισι χοροῖς· ὑμεῖς δ' ἀνεγείρετε μολπὴν

καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῆιδε πρέπουσιν ἑορτῆι.

 

[22] Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam facta sunt. [23] Quantum autem uitae mihi deinceps deum uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam. [24] Progredietur ergo numerus librorum diis bene iuuantibus cum ipsius uitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

[25] Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri inuenirique possit.