BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber XX

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI VICESIMI

CAPITVLVM I

Disceptatio Sex. Caecilii

iureconsulti et Fauorini philosophi

de legibus duodecim tabularum.

 

[1] Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustri fuit. [2] Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Fauorinus accessit conlocutusque est nobis multisque aliis praesentibus. [3] In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemuiralium, quas decemuiri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.

[4] Eas leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque multarum urbium legibus eleganti atque absoluta breuitate uerborum scriptas diceret, 'sit' inquit 'hoc' Fauorinus 'in pleraque earum legum parte ita, uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim libros Platonis de legibus. Sed quaedam istic esse animaduertuntur aut obscurissima <aut durissima> aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.'

[5] 'Obscuritates' inquit Sex. Caecilius 'non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui, quae scripta sunt, minus percipiunt, culpa uacant. [6] Nam longa aetas uerba atque mores ueteres oblitterauit, quibus uerbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quippe anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti uidentur. [7] Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumue iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse conuictus est, capite poenitur aut quae furem manifestum ei, cui furtum factum est, in seruitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. [8] Dic enim, quaeso, dic, uir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia iura diuina atque humana iusiurandum suum pecunia uendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam uiolentiam non dignam esse capitis poena existumes?'

[9] 'Noli' inquit Fauorinus 'ex me quaerere, quid ego existumem. Scis enim solitum esse me pro disciplina sectae, quam colo, inquirere potius quam decernere. [10] Sed non leuis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec uindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse uisae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori. [11] Sicut illud quoque non humaniter scriptum improbauit, quod, si homo in ius uocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum inualidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium noua funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus iumento adhaerens in ius aduersario deportatur? [12] Quod uero dixi uideri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque uidetur nimis esse dilutum, quod ita de iniuria poenienda scriptum est: "Si iniuriam alteri faxsit, uiginti quinque aeris poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine uiginti quinque asses deterreant? [13] Itaque cum eam legem Labeo quoque uester in libris quos ad duodecim tabulas conscripsit, non probaret: " * * * " inquit "L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani uecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma uerberare. Eum seruus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmauerat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et uiginti asses iubebat." Propterea' inquit 'praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt. [14] Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, uisa sunt, uelut illa lex talionis, cuius uerba, nisi memoria me fallit, haec sunt: "si membrum rupit, ni cum e pacto, talio esto." [15] Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem uelit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. [16] Quid si membrum' inquit 'alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? [17] Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caueri possit, non reperio. [18] Quin etiam, si quid plus erit aliterue conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum. [19] Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim uideri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diuersius, quam quod membra et artus inopis debitoris saeuissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona uenum distrahuntur?'

[20] Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Fauorinum 'tu es' inquit 'unus profecto in nostra memoria non Graiae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet, quam leges tu nostras decemuirales percalluisti? [21] sed quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis istis disputationum uestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est, arguendi tuendique, consideres grauius, cuimodi sint ea, quae reprehendisti, [22] nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiuerit. Non enim profecto ignoras legum oportunitates et medelas pro temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque uitiorum, quibus medendum est, feruoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus uarientur. [23] Quid salubrius uisum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? quid tam necessarium existimatum est propulsandae ciuium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt ciuitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis. [24] Sed cur tibi esse uisa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius uocato? [25] Verba sunt haec de lege "si in ius uocat": "Si morbus aeuitasue uitium escit, qui in ius uocabit, iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito." [26] An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem grauem cum febri rapida et quercera iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo uehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi? [27] Hoc, mi Fauorine, nequaquam ita est. Nam "morbus" in lege ista non febriculosus neque nimium grauis, sed uitium aliquod inbecillitatis atque inualentiae demonstratur, non periculum uitae ostenditur. Ceteroqui morbum uehementiorem uim grauiter nocendi habentem legum istarum scriptores alio in loco non per se "morbum", sed "morbum sonticum" appellant. [28] "Iumentum" quoque non id solum significat, quod nunc dicitur; sed uectaculum etiam, quod adiunctis pecoribus trahebatur, ueteres nostri "iumentum" a "iungendo" dixerunt. [29] "Arcera" autem uocabatur plaustrum tectum undique et munitum quasi arca quaedam magna uestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant. [30] Quaenam tibi igitur acerbitas esse uisa est, quod in ius uocato paupertino homini uel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset inualido cuimodi uectaculum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam uacationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus. [31] Sed enim †ipsum uide. Iniurias factas quinque et uiginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Fauorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium graue pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est. [32] Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, uerum etiam seruis factas inpensiore damno uindicauerunt, [33] quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt. Quam quidem tu talionem, uir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia uerborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, "aequilibrium". [34] Verum est, mi Fauorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemuiri minuere atque exstinguere uolentes huiuscemodi uiolentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putauerunt neque eius, qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet, tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, an prudens inprudensne rupisset, spectandum putarent aut talionem in eo uel ad amussim aequiperarent uel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi uoluerunt, quoniam modus uoluntatis praestari posset, casus ictus non posset. [35] Quod si ita est, ut dico et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam ueriores fuerunt. [36] Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, quae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te, quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris. [37] Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. [38] Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio grauis et acerba talio uisa fuerat, seueritas legis ad pecuniae multam redibat. [39] Restat, ut ei, quod de sectione partitioneque corporis inmanissimum esse tibi uisum est, respondeam. Omnibus quidem uirtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parua origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam priuatim quam publice. [40] Sic consules, clarissimos uiros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est, quam si qui probaretur clientem diuisui habuisse. [41] Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum uicibus, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio: adimi enim putauerunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo communis omnium uita indiget, si perfidia debitorum sine graui poena eluderet. [42] Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissoluerent, [43] eosque dies decemuiri "iustos" appellauerunt, uelut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. [44] Post deinde, nisi dissoluerant, ad praetorem uocabantur et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, neruo quoque aut compedibus uinciebantur. [45] Sic enim sunt, opinor, uerba legis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure uindicit, secum ducito, uincito aut neruo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si uolet maiore uincito. Si uolet, suo uiuito. Ni suo uiuit, qui eum uinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si uolet, plus dato." [46] Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in uinculis dies sexaginta. [47] Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre uenum ibant. [48] Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu nouisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si uellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. [49] Et quidem uerba ipsa legis dicam, ne existimes inuidiam me istam forte formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis secanto. [50] Si plus minusue secuerunt, se fraude esto." Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perueniretur. [51] Addici namque nunc et uinciri multos uidemus, quia uinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, [52] dissectum esse antiquitus neminem equidem neque legi neque audiui, quoniam saeuitia ista poenae contemni non quitast. [53] An putas, Fauorine, si non illa etiam ex duodecim tabulis de testimoniis falsis poena aboleuisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse conuictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos, quam uidemus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute uiuendi disciplinast. [54] Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis euinctus in diuersa nitentibus laceratus est. Nouum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, uide:

 

at tu dictis, Albane, maneres.'

 

[55] Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius omnibus, qui aderant, ipso quoque Fauorino adprobante atque laudante disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.

 

 

CAPITVLVM II

Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis

oratione quid significet.

 

[1] 'Siticines' scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne imperium sit ueteri, ubi nouus uenerit. 'Siticines' inquit 'et liticines et tubicines.' [2] Sed Caesellius Vindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae ueritatis scire sese negat. [3] Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis inuenimus 'siticines' appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est uita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

 

 

CAPITVLVM III

Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis

sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit.

 

[1] Quos 'sicinistas' uulgus dicit, qui rectius locuti sunt, 'sicinnistas' <'n'> littera gemina dixerunt. [2] Sicinnium enim genus ueteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. [3] Posuit hoc uerbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique 'sicinnistas' ait 'nebuloso nomine'; credo propterea 'nebuloso', quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.

 

 

CAPITVLVM IV

Artificum scaenicorum studium amoremque

inhonestum probrosumque esse; et super ea re uerba

Aristotelis philosophi adscripta.

 

[1] Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines diues adulescens, Tauri philosophi discipulus, <ut> liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. [2] Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται. [3] Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus conuictuque hominum scaenicorum abducere uolens misit ei uerba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui προβλήματα ἐγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: [4] Διὰ τί οἱ Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ φιλοσοφίας κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀπορίαις· ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρασκευαστικά.

 

 

CAPITVLVM V

Exempla epistularum Alexandri regis

et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita;

eaque in linguam Latinam uersa.

 

[1] Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia quae appellabat ἀκροατικά. [2] Ἐξωτερικά dicebantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum ciuiliumque rerum notitiam conducebant, [3] ἀκροατικά autem uocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesue dialecticas pertinebant. [4] Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῆι tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. [5] Illas uero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco uesperi faciebat easque uulgo iuuenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, illum alterum supra ἑωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat. [6] Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum diuisit, ut alii 'exoterici' dicerentur, partim 'acroatici'.

[7] Eos libros generis 'acroatici' cum in uulgus ab eo editos rex Alexander cognouisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et uictoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis inuolgasset: [8] 'Nam qua' inquit 'alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.'

[9] Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: 'Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt <, qui nos audiuerunt>.'

[10] Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque epistula breuitatis elegantissimae filum tenuissimum * * *

 

[11] Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν.

Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων. τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθ' οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; Ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειρίαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν.

Ἔρρωσο.

 

[12] Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρωι εὖ πράττειν.

Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων οἰόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. Ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένους· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν.

Ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ.

 

[13] Hoc ego uerbum ξυνετοὶ γάρ εἰσιν quaerens uno itidem uerbo dicere aliud non repperi, quam quod est scriptum a M. Catone in sexta origine: 'Itaque ego' inquit 'cognobiliorem cognitionem esse arbitror.'

 

 

CAPITVLVM VI

Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius

dicere 'habeo curam <uestri', an> 'uestrum'.

 

[1] Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur 'habeo curam uestri' aut 'misereor uestri' et iste casus 'uestri' eo in loco quem uideretur habere casum rectum. [2] Is hic mihi ita respondit: 'Quaeris' inquit 'ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non "uestri" oportere dici, sed "uestrum", sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius "uestrum" dicitur quam "uestri" et habet casum nominandi, quem tu "rectum" appellasti, <"uos">. [3] Inuenio tamen' inquit 'non paucis in locis "nostri" atque "uestri" dictum, non "nostrum" aut "uestrum". L. Sulla rerum gestarum libro secundo: "Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri uobis in mentem ueniat, nosque magis dignos credatis, quibus ciuibus quam hostibus utamini quique pro uobis potius quam contra uos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum immerito nobis id continget." [4] Terentius in Phormione:

 

ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet.

 

[5] Afranius in togata:

 

nescioqui nostri miseritust tandem deus.

 

[6] Et Laberius in Necyomantia:

 

dum diutius detinetur, nostri oblitus est.

 

[7] 'Dubium porro' inquit 'non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: "<nostri paenitet,>" "nostri oblitus est", "nostri misertus est", quo dicitur: "mei paenitet", "mei misertus est", "mei oblitus est". [8] "Mei" autem casus interrogandi est, quem "genetiuum" grammatici uocant, et ab eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde pluratiuum est "nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius itidem pluratiuum est "uos".] [9] Sic namque Plautus declinauit in Pseudulo in hisce uersibus:

 

si ex te tacente fieri possem certior,

ere, quae miseriae te tam misere macerent,

duorum labori ego hominum parsissem lubens:

mei te rogandi et tis respondendi mihi.

 

"Mei" enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est "meus", sed ab eo, quod est "ego". [10] Itaque si dicere uelis "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo". [11] Haec autem ipsa ratio est in numero pluratiuo, qua Gracchus "misereri uestrum" dixit et qua M. Cicero "contentio uestrum" et "contentione nostrum" dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undeuicesimo uerba haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non "nostrum", et Afranius "nostri miseritus est", non "nostrum"? [12] Nihil hercle' inquit 'mihi de ista re in mentem uenit, nisi auctoritas quaedam uetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est "uestrorum" pro "uestrum", ut in Plauti Mustellaria in hoc uersu:

 

uerum illuc esse maxima pars uestrorum intellegit,

 

cum uellet "maxima pars" dicere "uestrum", ita nonnumquam "uestri" quoque dictum est pro "uestrum". [13] Sed procul dubio, qui rectissime loqui uolet, "uestrum" potius dixerit quam "uestri". [14] Et idcirco inportunissime' inquit 'fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: "Saepe maiores uestrum miseriti plebis Romanae", "uestrum" obleuerunt et "uestri" superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manauit.'

[15] Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notaui.

 

 

CAPITVLVM VII

* * *

 

[1] Mira et prope adeo ridicula diuersitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. [2] Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis nouenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

 

 

CAPITVLVM VIII

De his, quae habere συμπτωσίαν uidentur cum

luna †mansuescente ac senescente.

 

[1] Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus uindemiam hilare atque amoeniter. [2] Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris uocauit. [3] Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent, 'luna' inquit Annianus 'nunc uidelicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exuctaque est.' [4] Cum quaereremus, quae alia item senescente luna tabescerent, 'nonne Lucilium' inquit 'nostrum meministis dicere:

 

luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras

et iecur addit?

 

[5] Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt. [6] Aelurorum quoque oculi ad easdem uices lunae aut ampliores fiunt aut minores. [7] Id etiam' inquit 'multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum reuirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna uices minuendi et augendi habeat contrarias".'

 

 

CAPITVLVM IX

Qualibus uerbis delectari solitus sit

Antonius Iulianus positis in mimiambis <Cn. Matii;

et quid significet M. Cato in oratione, quam>

scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat:

'numquam uestimenta a populo poposci'.

 

[1] Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis uerborum nouis Cn. Matii, hominis eruditi, [2] qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in mimiambis memorabat:

 

sinuque amicam refice frigidam caldo

columbulatim labra conserens labris.

 

[3] Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:

 

iam tonsiles tapetes ebrii fuco

quos concha purpura imbuens uenenauit. * * *

 

 

CAPITVLVM X

* * *

 

[1] 'Ex iure manum consertum' uerba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et uindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. [2] Rogaui ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec uerba essent? Tum ille me despiciens 'aut erras,' inquit 'adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.'

[3] 'Ex Ennio ergo' inquam 'est, magister, quod quaero. [4] Ennius enim uerbis hisce usus est.' Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inueniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos uersus ex octauo annali absentes dixi – nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram – :

 

pellitur e medio sapientia, ui geritur res;

spernitur orator bonus, horridus miles amatur.

haut doctis dictis certantes nec maledictis

miscent inter sese inimicitiam agitantes,

non ex iure manum consertum, sed magis ferro

rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.

 

[5] Cum hos ego uersus Ennianos dixissem, 'credo' inquit grammaticus 'iam tibi. Sed tu uelim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque' inquit 'et discas, unde Ennius didicit.'

[6] Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimaui, quoniam, in medio rerum et hominum uitam qui colunt, ignorare non oportet uerba actionum ciuilium celebriora. [7] 'Manum conserere' * * * . Nam de qua <re> disceptatur in iure <in re> praesenti, siue ager siue quid aliud est, cum aduersario simul manu prendere et in ea re sollemnibus uerbis uindicare, id est 'uindicia'. [8] Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: 'si qui in iure manum conserunt.' [9] Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis occupati proficisci uindiciarum dicendarum causa <ad> longinquas res grauabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed 'ex iure manum consertum' uocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, uocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in toto agro uindicarent. [10] Idcirco Ennius significare uolens non, ut ad praetorem solitum est, legitumis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et uera ui atque solida * * * ; quod uidetur dixisse conferens uim illam ciuilem et festucariam, quae uerbo diceretur, non quae manu fieret, cum ui bellica et cruenta.

 

 

CAPITVLVM XI

* * *

 

[1] P. Lauini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de uerbis sordidis. [2] In eo scripsit 'sculnam' uulgo dici quasi 'seculnam'; 'quem, qui elegantius' inquit 'loquuntur, "sequestrem" appellant.' [3] Vtrumque uocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [4] 'Sculnam' autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lauinius in eodem libro admonet. [5] Sed quod apud sequestrem depositum erat, 'sequestro positum' per aduerbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: 'Per deos immortales, nolite uos atque * * * .'