Aulus Gellius
ca. 130 - post 170
|
Noctes Atticae
Liber XIII
|
___________________________________________________
|
|
LIBRI TERTII DECIMICAPITVLVM IInquisitio uerborum istorum M. Tullii curiosior,quae sunt in primo Antonianarum libro 'multa autem inpendereuidentur praeter naturam etiam praeterque fatum';tractatumque, an idem duo ista significent'fatum' atque 'natura', an diuersum.
[1] M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: 'Hunc igitur ut sequerer properaui, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei uocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis.' [2] 'Praeter naturam' inquit 'praeterque fatum.' An utrumque idem ualere uoluerit 'fatum' atque 'naturam' et duas res καθ' ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an uero diuiserit separaritque, ut alios casus natura ferre uideatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.
[3] Nihil autem dubium est, quin uiolentam et inopinatam mortem significauerit, quae quidem potest recte uideri accidere praeter naturam.[4] Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. [5] Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per uim potita est:
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
tamquam in faciendo fine uitae, quae uiolenta sunt non uideantur e fato uenire. [6] Demosthenis autem, uiri prudentia pari atque facundia praediti, uerba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus uidetur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ὑπὲρ στεφάνου· Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῆι πατρίδι ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήισκειν βουλεύσεται.[7] Quod Cicero 'fatum' atque 'naturam' uidetur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellauit. Αὐτόματος enim θάνατος quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus ui coactus uenit.
CAPITVLVM IISuper poetarum Pacuuii et Accii conloquiofamiliari in oppido Tarentino.
[1] Quibus otium et studium fuit uitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuuio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: [2] 'Cum Pacuuius' inquiunt 'grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut paruo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum uenisset, deuertit ad Pacuuium comiterque inuitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit.' [3] Tum Pacuuium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed uideri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. [4] 'Ita est,' inquit Accius 'uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. [5] Nam quod in pomis est, itidem' inquit 'esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim uieta et mollia atque in principio sunt uuida, non matura mox fiunt, sed putria. [6] Relinquendum igitur uisum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet.'
CAPITVLVM IIIAn uocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas'differenti significatione sint.
[1] Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseuerant 'necessitudinem' et 'necessitatem' mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit uis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et uinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. [2] Sicut autem nihil quicquam interest, 'suauitudo' dicas an 'suauitas', 'sanctitudo' an 'sanctitas', 'acerbitudo' an 'acerbitas', 'acritudo' an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, 'acritas', ita nihil rationis dici potest, qui 'necessitudo' et 'necessitas' separentur. [3] Itaque in libris ueterum uulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. [4] Sed necessitas sane pro iure officioque obseruantiae adfinitatisue infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisue coniuncti sunt, 'necessarii' dicuntur. [5] Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, 'necessitatem' dictam pro 'necessitudine', id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: 'Equidem mihi uideor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.'[6] Hoc ego scripsi de utriusque uocabuli indifferentia admonitus forte uerbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, ueteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: 'Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis <non> decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset.'
CAPITVLVM IVDescripta Alexandri * * *
[1] In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes uel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festiuissime rescripsisse legimus Alexandro filio. [2] Nam cum is ad matrem ita scripsisset: 'Rex Alexander Iouis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit', Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: 'Amabo', inquit 'mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere aduersum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.' [3] Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum uisa est deponendam esse opinionem uanam, quam ille ingentibus uictoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Ioue.
CAPITVLVM VDe Aristotele et Theophrasto et Menedemophilosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelissuccessorem diatribae suae eligentis.
[1] Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe uitae tenui fuit. [2] Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. [3] Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. [4] Aristoteles respondit facturum esse quod uellent, cum id sibi foret tempestiuum.[5] Postea breui tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, uinum ait, quod tum biberet, non esse id ex ualitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum uel Rhodium aliquod uel Lesbium. [6] Id sibi utrumque ut curarent, petiuit usurumque eo dixit, quod sese magis iuuisset. [7] Eunt, quaerunt, inueniunt, adferunt. [8] Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: 'firmum' inquit 'hercle uinum et iucundum.' [9] Petit mox Lesbium. Quo item degustato: 'utrumque' inquit 'oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.' [10] Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et uerecunde successorem illa uoce sibi, non uinum delegisset. [11] Is erat e Lesbo Theophrastus, suauitate homo insigni linguae pariter atque uitae. [12] Itaque non diu post Aristotele uita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.
CAPITVLVM VIQuid ueteres Latini dixerint, quas Graeciπροσωιδίας appellant; item quod uocabulum 'barbarismi' nonusurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici.
[1] Quas Graeci προσωιδίας dicunt, eas ueteres docti tum 'notas uocum', tum 'moderamenta', tum 'accentiunculas', tum 'uoculationes' appellabant; [2] quod nunc autem 'barbare' quem loqui dicimus, id uitium sermonis non barbarum esse, sed 'rusticum' et cum eo uitio loquentes 'rustice' loqui dictitabant. [3] P. Nigidius in commentariis grammaticis: 'rusticus fit sermo,' inquit 'si adspires perperam.' [4] Itaque id uocabulum, quod dicitur uulgo 'barbarismus', qui ante diui Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inueni.
CAPITVLVM VIIDiuersum de natura leonum dixisse Homerumin carminibus et Herodotum in historiis.
[1] Leaenas inter omnem uitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. [2] Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα ἐὸν ἰσχυρὸν καὶ θρασύτατον ἅπαξ ἐν τῶι βίωι τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῶι τέκνωι τὰς μήτρας. [3] Homerus autem leones – sic enim feminas quoque uirili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον uocant – pluris gignere atque educare catulos dicit. [4] Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
εἱστήκει ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,ὧι ῥά τε νήπι' ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕληιἄνδρες ἐπακτῆρες.
[5] Item alio in loco idem significat:
πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος,ὧι ῥά θ' ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσηι ἀνὴρὕλης ἐκ πυκινῆς.
[6] Ea nos dissensio atque diuersitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inueniemus, cum ipsius Aristotelis uerbis in his commentariis scribemus.
CAPITVLVM VIIIQuod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiamfiliam esse Vsus et Memoriae dixit.
[1] Eximie hoc atque uerissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. [2] Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum uersari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et euenta firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblaterauerint. [3] Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est:
Vsus me genuit, mater peperit Memoria,Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam.
[4] Item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:
ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia.
[5] Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae uerborumque artes conuerterent et uitia facundissime accusarent intercutibus ipsi uitiis madentes.
CAPITVLVM IXQuid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'suculis'et 'hyadibus' quae sunt stellarum uocabula.
[1] Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. [2] Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de uariis atque promiscis quaestionibus composuit. [3] In his esse praecipui uidentur, quos Graeco titulo πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. [4] Ibi de his stellis, quae appellantur 'suculae', hoc scriptum est: 'Adeo' inquit 'ueteres Romani litteras Graecas nesciuerunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea "suculas" appellarint, quod eas Graeci ὑάδας uocant, tamquam id uerbum Latinum Graeci uerbi interpretamentum sit, quia Graece ὕες, "sues" Latine dicantur. Sed 'ὑάδες' inquit 'οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν, ita ut nostri opici putauerunt, sed ab eo, quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluuias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.'[5] Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim ueteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco 'suculas' nominarent, quod ὕες Latine 'sues' dicantur; sed ut, quod Graeci ὑπέρ, nos 'super' dicimus, quod illi ὕπτιος, nos 'supinus', quod illi ὑφορβός, nos 'subulcus', quod item illi ὕπνος, nos primo 'sypnus', deinde per 'y' Graecae Latinaeque <'o'> litterae cognationem 'somnus': sic, quod ab illis ὑάδες, a nobis primo 'syades', deinde 'suculae' appellatae.[6] Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit – nullum enim uidetur praeter eas stellas tauri caput – , set eae ita circulo, qui zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse uideatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci πλειάδας, nos 'uergilias' uocamus.
CAPITVLVM XQuid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistiuset quid 'fratris' P. Nigidius.
[1] Labeo Antistius iuris quidem ciuilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitauit; <set> ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetrauerat Latinarumque uocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. [2] Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octauus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. [3] Praeterea in libris, quos ad praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: '"Soror"' inquit 'appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur.'[4] 'Fratris' autem uocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωι interpretatur: '"Frater"' inquit 'est dictus quasi "fere alter".'
CAPITVLVM XIQuem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarumexistimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
[1] Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid uesper serus uehat, in quo disserit de apto conuiuarum numero deque ipsius conuiuii habitu cultuque. [2] Dicit autem conuiuarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi conuiuae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam nouem. [3] 'Nam multos' inquit 'esse non conuenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde conuiuium constat' inquit 'ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem' inquit 'conuiuas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium uero non in conuiuio, set in cubiculo esse debet.' [4] Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque inuitabiles et cum quadam inlecebra et uoluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum uenustius fiat et amoenius. [5] 'Quod profecto' inquit 'eueniet, si de id genus rebus ad communem uitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem' inquit 'conuiuii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus', et 'In conuiuio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.'[6] Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim uerbis utitur: 'Bellaria' inquit 'ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.'[7] Quod Varro hoc in loco dixit 'bellaria', ne quis forte in ista uoce haereat, significat id uocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea ueteres nostri 'bellaria' appellauerunt. Vina quoque dulciora est inuenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea 'Liberi bellaria'.
CAPITVLVM XIITribunos plebis prensionem habere,uocationem non habere.
[1] In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque ciuilis doctum adprime fuisse. [2] 'Sed agitabat' inquit 'hominem libertas quaedam nimia atque uecors usque eo, ut diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset', [3] ac deinde narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi uocatus responderit: [4] 'Cum a muliere' inquit 'quadam tribuni plebis aduersum eum aditi <in> Gellianum ad eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non haberent; posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere.'[5] Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et uicesimo libro enarratius scriptum inuenimus, uerbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: [6] 'In magistratu' inquit 'habent alii uocationem, alii prensionem, alii neutrum: uocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, ut tribuni plebis et alii, qui habent uiatorem; neque uocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque uiatorem. Qui uocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, siue adsunt, quos uocant, siue acciri iusserunt. Tribuni plebis uocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari iusserunt. Ego triumuirum uocatus a P. Porcio tribuno plebis non iui auctoribus principibus et uetus ius tenui. Item tribunus cum essem, uocari neminem iussi nec uocatum a conlega parere inuitum.'[7] Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror uana tunc fiducia, cum priuatus esset, uocatum a tribunis non isse. [8] Quae, malum, autem ratio fuit uocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in uincula duci potest. [9] Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius uocandi non habuerint * * *, quod tribuni plebis antiquitus creati uidentur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut uim fieri uetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
CAPITVLVM XIIIQuod in libris humanarum M. Varronisscriptum est aediles et quaestores populi Romaniin ius a priuato ad praetorem uocari posse.
[1] Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius uocari posset. [2] Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut uocandus esset in ius quaestor. [3] Non pauci igitur existimabant ius uocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque uocari neque, si uenire nollet, capi atque prendi salua ipsius magistratus maiestate posset. [4] Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animaduertissem, protuli unum et uicesimum rerum humanarum, in quo ita scriptum fuit: 'Qui potestatem neque uocationis populi uiritim habent neque prensionis, eos magistratus a priuato in ius quoque uocari est potestas. M. Laeuinus aedilis curulis a priuato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati seruis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submouent populum.'[5] Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque uocationem habere neque prensionem dicit. [6] Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem uocatus est.
CAPITVLVM XIVQuid sit 'pomerium'.
[1] 'Pomerium' quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: 'Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.' [2] Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. [3] Habebat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.[4] Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Auentinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Seruius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesiuit, neque postea diuus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint.[5] Huius rei Messala aliquot causas uideri scripsit, sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicauerit auesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: [6] 'Idcirco' inquit 'omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi auibus obscenis ominosum.'[7] Sed de Auentino monte praetermittendum non putaui, quod non pridem ego in †Elydis, grammatici ueteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Auentinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore diuo Claudio receptum et intra pomerii fines obseruatum.
CAPITVLVM XVVerba ex libro Messalae auguris, quibus docet,qui sint minores magistratus et consulem praetoremqueconlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
[1] In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex uetere forma perpetua: 'ne quis magistratus minor de caelo seruasse uelit.' [2] Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. [3] Super hac re meis uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. [4] Propterea ex eo libro uerba ipsius Messalae subscripsimus. 'Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et uitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora seruatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior <a minore> conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus praetore praetores creante ueterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt.'[5] Ex his omnibus uerbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. [6] Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. [7] Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.
CAPITVLVM XVIItem uerba eiusdem Messalae disserentisaliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere;et qui magistratus a quibus auocent comitiatum.
[1] Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: 'Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem auocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque auocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem auocare possunt. Ea re, qui eorum primus uocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec auocare alius alii potest. Set si contionem habere uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere possunt.' [2] Ex his uerbis Messalae manifestum est aliud esse 'cum populo agere', aliud 'contionem habere'. [3] Nam 'cum populo agere' est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut uetet, 'contionem' autem 'habere' est uerba facere ad populum sine ulla rogatione.
CAPITVLVM XVII'Humanitatem' non significare id, quoduolgus putat, sed eo uocabulo, qui sinceriterlocuti sunt, magis proprie esse usos.
[1] Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, 'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est.[2] Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. [3] Itaque uerba posui Varronise libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: 'Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.' [4] 'Humaniori' inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tractabili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sit – hoc enim cum sententia nequaquam conuenit –, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognouerit.
CAPITVLVM XVIIIQuid aput M. Catonem significent uerbahaec 'inter os atque offam'.
[1] Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex ea oratione uerba haec sunt: 'Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audiui inter os atque offam multa interuenire posse; uerumuero inter offam atque herbam ibi uero longum interuallum est.' [2] Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, uir morum et litterarum ueterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum uerborum sententia. [3] Tum Apollinaris nobis praesentibus – nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia – rescripsit Claro ut uiro erudito breuissime uetus esse prouerbium 'inter os et offam' idem significans, quod Graecus ille παροιμιώδης uersus:
πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.
CAPITVLVM XIX* * *
[1] Versus est notae uetustatis senarius:
σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίαι.
[2] Eum uersum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Αἴας Λοκρός; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.[3] Sed etiam ille uersus non minus notus:
γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ' ἐγώ,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.[4] Id quoque animaduertimus aput Aeschylum ἐν τῶι πυρφόρωι Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse uersum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
σιγῶν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
Euripides ita:
σιγᾶν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵν' ἀσφαλές.
Fuit autem Aeschylus non breui antiquior.
CAPITVLVM XXDe genere atque nominibus familiae Porciae.
[1] Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. [2] Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. [3] Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: 'hic' inquit 'est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii uiri, qui bello ciuili Vticae necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius uita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. [4] Eius igitur, quem Cicero laudauit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis.'[5] Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: 'laudo' inquit 'te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. [6] Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; [7] duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diuersos et aetatibus longe dispares. [8] Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam uirginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. [9] Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre uiuo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. [10] Is satis uehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum aui scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea prouincia mortem obit. [11] Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii uiri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudauit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. [12] Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi uita functus est. [13] Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. [14] Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello ciuili Vticae interemit, de cuius uita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. [15] Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. [16] Hanc temporum differentiam facile animaduertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.'[17] Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognouimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.
CAPITVLVM XXIQuod a scriptoribus elegantissimis maior ratiohabita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris,quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulaedisciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
[1] Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, 'has'ne 'urbis' an 'has urbes' et 'hanc turrim' an 'hanc turrem' dici oporteret. 'Si aut uersum' inquit 'pangis aut orationem solutam struis atque ea uerba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaueris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conueniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.' [2] Tum is, qui quaesierat: 'quonam modo' inquit 'uis aurem meam interrogem?' [3] Et Probum ait respondisse: 'Quo suam Vergilius percontatus est, qui diuersis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris. [4] Nam in primo georgicon, quem ego' inquit 'librum manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e uersibus eius haec sunt:
urbisne inuisere, Caesar,terrarumque uelis curam.
Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. [5] Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram:
centum urbes habitant magnas.
Hic item muta, ut "urbis" dicas: nimis exilis uox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia uocum proximarum. [6] Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem":
turrim in praecipiti stantemetincertam excussit ceruice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per "e" litteram dicas.' [7]At ille, qui interrogauerat, rudis profecto et aure agresti homo: 'cur' inquit 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.' [8] Tum Probus iam commotior: 'noli' inquit 'igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod uideo, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.'[9] His tum uerbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. [10] Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum inuenimus. Nam et 'tres' et 'tris' posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutauerisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suauitatem sonitus claudere. [11] Versus ex decimo hi sunt:
tres quoque Threicios Boreae de gente supremaet tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.
'Tres' illic, 'tris' hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. [12] Sed in illo quoque itidem Vergilii uersu:
haec finis Priami fatorum,
si mutes 'haec' et 'hic finis' dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaueris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuauius facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?
Nam si ita dicas: 'quam das finem', iniucundum nescio quo pacto et laxiorem uocis sonum feceris.[13] Ennius item 'rectos cupressos' dixit contra receptum uocabuli genus hoc uersu:
capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.
Firmior ei, credo, et uiridior sonus esse uocis uisus est 'rectos' dicere 'cupressos' quam 'rectas'. [14] Contra uero idem Ennius in annali duodeuicesimo 'aere fulua' dixit, non 'fuluo', non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, uocabilior est uisus et amoenior.[15] Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque uisum in quinta in Verrem 'fretu' scribere quam 'freto': 'Perangusto' inquit 'fretu diuisa'. Erat enim crassius uetustiusque 'perangusto freto' dicere. [16] Itidem in secunda simili usus modulamine 'manifesto peccatu' inquit, non 'peccato'; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. [17] Verba sunt Ciceronis haec: 'Nemo ita uiuebat, ut nulla eius uitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior uideretur, si negaret.'[18] Huius autem uocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. [19] 'Hic' enim 'peccatus', quasi 'peccatio', recte Latineque dicitur, sicut 'hic incestus' non qui admisit, sed quod admissum est, et 'hic tributus', quod 'tributum' nos dicimus, a plerisque ueterum dicta sunt. 'Hic' quoque 'adlegatus' et 'hic arbitratus' pro <'adlegatione' proque> 'arbitratione' dicuntur, qua ratione seruata 'arbitratu' et 'adlegatu meo' dicimus. [20] Sic igitur 'in manifesto peccatu' dixit, ut 'in manifesto incestu' ueteres dixerunt, non quin Latinum esset 'peccato' dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.[21] Lucretius aeque auribus inseruiens 'funem' feminino genere appellauit in hisce uersibus:
haut, <ut> opinor, enim mortalia saecla superneaurea de caelo demisit funis in arua,
cum dicere usitatius manente numero posset:
aureus e caelo demisit funis in arua.
[22] Sacerdotes quoque feminas M. Cicero 'antistitas' dicit, non secundum grammaticam legem 'antistites'. Nam cum insolentias uerborum a ueteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen uerbi in ea parte sonitu delectatus: 'Sacerdotes' inquit 'Cereris atque illius fani antistitae.' [23] Vsque adeo in quibusdam neque rationem uerbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis uerba modulis pensitantem. [24] 'Quod qui non sentiunt,' inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, 'quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.'[25] Illud uero cumprimis apud Homerum ueteres grammatici adnotauerunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco non ψηρῶν, set ψαρῶν dixit:
τῶν δ' ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,
secutus non communem, sed propriam in quoque uocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuaue.
CAPITVLVM XXIIVerba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentesde uestitu atque calciatu non decoro.
[1] T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa uir auctoritate grauitateque et a diuo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente – usus enim sum eo magistro – discipulos quosdam suos senatores uidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: 'equidem' inquit 'maluissem uos togatos esse; <si> pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic uester huiusmodi uestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen uos, populi Romani senatores, per urbis uias ingredi nequaquam decorum est, non hercle uobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectauit.'[2] Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et seuere dixit. [3] Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur 'soleatos' dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent. [4] Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: [5] omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis uincta sunt, 'soleas' dixerunt, nonnumquam uoce Graeca 'crepidulas'. [6] 'Gallicas' autem uerbum esse opinor nouum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: 'Cum gallicis' inquit 'et lacerna cucurristi.' [7] Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego grauioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, 'crepidas' et 'crepidulas' prima syllaba correpta id genus calciamentum appellauerunt, quod Graeci κρηπῖδας uocant, eiusque calciamenti sutores 'crepidarios' dixerunt. [8] Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: 'Crepidarium' inquit 'cultellum rogauit a crepidario sutore.'
CAPITVLVM XXIII* * *
[1] Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. [2] In his scriptum est: 'Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.' [3] Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. [4] Est enim rectus casus eius uocabuli, sicut in libris ueterum scriptum est, 'Nerio', quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non 'Nerio', sed 'Nerienes' uocatiue dicit in his uersibus:
te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales,Nerienes <et> Minerua, Fortuna ac Ceres.
[5] Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. [6] Sed Nerio a ueteribus sic declinabatur quasi Anio: nam perinde ut 'Anienem', sic 'Nerienem' dixerunt tertia syllaba producta. [7] Id autem, siue 'Nerio' siue 'Nerienes' est, Sabinum uerbum est, eoque significatur uirtus et fortitudo. [8] Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine, 'Nero' appellatus est. [9] Sed id Sabini accepisse a Graecis uidentur, qui uincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine 'neruos' appellamus. [10] Nerio igitur Martis uis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.[11] Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc uersu:
Mars peregre adueniens salutat Nerienem uxorem suam.
[12] Super ea re audiui non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam nouamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. [13] Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium uerba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: 'Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.' [14] 'De tui' inquit 'coniugis consilio' Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. [15] Inibi autem animaduertendum est, quod Gellius 'Neria' dicit per 'a' litteram, non 'Nerio' neque 'Nerienes'. [16] Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, uetus comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit:
nolo ego Neaeram te uocent, set Nerienem,cum quidem Mauorti es in conubium data.
[17] Ita autem se numerus huiusce uersus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput ueteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id uerba sumenda sint. [18] Ennius autem in primo annali in hoc uersu:
Nerienem Mauortis et Herem,
si, quod minime solet, numerum seruauit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.[19] Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Seruii Claudii scriptum inuenimus, 'Nerio' dictum quasi 'Neirio', hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; 'ne' enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua priuatiuast.
CAPITVLVM XXIV* * *
[1] M. Cato consularis et censorius publicis iam priuatisque opulentis rebus uillas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his uerbis utitur: 'Neque mihi' inquit 'aedificatio neque uasum neque uestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus seruus neque ancilla. Si quid est,' inquit 'quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet.' Tum deinde addit: 'Vitio uertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere.' [2] Haec mera ueritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promouet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese dicentium umbrasque uerborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
CAPITVLVM XXVQuaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae';atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbispluribus idem significantibus.
[1] In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: 'ex manubiis'. [2] Quaerebat Fauorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis uideretur significare proprie 'manubiarum' illa inscriptio. [3] Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: '"ex manubiis"' inquit 'significat "ex praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est.' [4] 'Etiamsi' inquit Fauorinus 'opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, uerborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec uerba idem significant neque ulla re aliqua dissident?' [5] Atque, ut erat Fauorinus egregia uel diuina quadam memoria, uerba ipsa M. Tulli statim dixit. [6] Ea nos hic adscripsimus: 'Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemuiri uendent'; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: 'Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.' [7] Ac deinde ad eum conuertit, qui manubias esse praedam dixerat, et: 'uideturne tibi' inquit 'utroque in loco M. Cicero duobus uerbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
Ε· δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος.ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησί, καὶ κατέρχομαι·ἥκω δὲ ταὐτόν ἐστι τῶι κατέρχομαι.Δ· νὴ τὸν Δί', ὥσπερ γ' εἴ τις εἴποι γείτονι·χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον;
[8] 'Nequaquam uero' inquit ille 'talia uidentur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, quae uel a poetis uel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusue nominibus frequentantur.'[9] 'Quid igitur' inquit Fauorinus 'ualet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi uel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus uerbis uehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una uoce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit'." Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. [10] Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "prouinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum ciuitates uastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur." [11] Ecquid uidetur, cum Siciliam prouinciam dixerit atque insuper etiam ciuitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque uaria: "depopulatus esse, uastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem uim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum graui uerborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.[12] 'Hoc ornatus genus in crimine uno uocibus multis atque saeuis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebrauit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusauit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce uerbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus uitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis." [13] Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu pro Rodiensibus, cum uellet res nimis prosperas dicere, tribus uocabulis idem sentientibus dixit. [14] Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere." [15] Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Seruium Galbam dixit, conpluribus uocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, uox, uires, senectus; uerum enimuero cum tantam rem peragier arbitrarer," * * * .[16] 'Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Ἕκτορα δ' ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίηςἔκ τ' ἀνδροκτασίης ἔκ θ' αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ.
Item in alio uersu:
ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τ' ἀνδροκτασίαι τε.
[17] Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei uaria facies delectabiliter ac decore multis uariisque uerbis depicta est. [18] Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus uerbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos uerbis usus est:
μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,
[19] in quo uersu non oportet uideri alterum uerbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuuenibus gloriae studio flagrantibus peruicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseuerandi bis idem dicendo alio atque alio uerbo auxit inculcauitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. [20] Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignaua et frigida uideri debet:
μνηστῆρες δ' ἄρα Τηλεμάχωι θάνατόν τε μόρον τεἤρτυον, quod bis idem: θάνατον et μόρον
dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. [21] Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
βάσκ' ἴθι, οὖλε Ὄνειρε,
et
βάσκ' ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,
uerba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?[22] 'Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non uenustatem modo numeris quaesiuerunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul uocibus uerberauerunt: [23] "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit." [24] Quid igitur simile est' inquit 'apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto istiusmodi. [25] Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusue; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum uerborumque ueterum scriptum est, aliud "manubiae". [26] Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae uero appellatae sunt pecunia a quaestore ex uenditione praedae redacta. [27] Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae inuidiae gratia decemuiros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset uenundata, et pecuniam, quae ex uenditione praedae percepta esset.[28] 'Itaque haec inscriptio, quam uidetis: "ex manubiis", non res corporaque ipsa praedae demonstrat – nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus – , sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, declarat. [29] Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda uendita contracta. [30] Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. [31] Est tamen nonnusquam inuenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem uocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. [32] Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.'
CAPITVLVM XXVIVerba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri incasu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item aliaex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia.
[1] P. Nigidii uerba sunt ex commentariorum grammaticorum uicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: 'Deinde' inquit 'uoculatio qui poterit seruari, si non sciemus in nominibus, ut "Valeri", utrum interrogandi an uocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde nouissima deicitur; at in casu uocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.' [2] Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu uocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. [3] 'Summum' autem 'tonum' προσωιδίαν acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, 'uoculationem' appellat et 'casum interrogandi' eum dicit, quem nunc nos genetiuum dicimus.[4] Id quoque in eodem libro Nigidiano animaduertimus: 'Si "huius"' inquit '"amici" uel "huius magni" scribas, unum "i" facito extremum; sin uero "hi magnei", "hi amicei" casu multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque id ipsum facies in similibus.' Item: 'si "huius terrai" scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est.' Item: '"mei" qui scribit in casu interrogandi, uelut cum dicimus "mei studiosus", per "i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei", tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi casus est.' [5] Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimauimus.
CAPITVLVM XXVIIDe uersibus, quos Vergilius sectatusuidetur, Homeri ac Partheni.
[1] Partheni poetae uersus est:
Γλαύκωι καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίωι Μελικέρτηι.
[2] Eum uersum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus uocabulis uenuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
[3] Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim uidetur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
Ταῦρον δ' Ἀλφειῶι, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι.Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
CAPITVLVM XXVIIIDe sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in librode officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendasiniurias in omni loco intenti paratique sint.
Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est. [2] Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum uel maxime, quod esse haerereque in animo debet. [3] Id autem est ad hanc ferme sententiam: 'Vita' inquit 'hominum, qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui uolunt, negotia periculaque ex inprouiso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cauenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae uocantur. [4] Nam sicut illi ad certandum uocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi uallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad uitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens uiri prudentis aduersus uim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam coniuens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae uerbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re aduersa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.'
CAPITVLVM XXIXQuod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid etquantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'.
[1] Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: 'Contione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum reduxit.' [2] Cum is liber eaque uerba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane uiro indocto uideretur 'multis mortalibus' pro 'hominibus multis' inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc uidebatur: 'ain tu,' inquit 'aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus multis" ineptum tibi uideri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod uir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si "cum multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret? [3] Ego quidem' inquit 'sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque ueneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope ciuitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse. [4] Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales" nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in ciuitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem uolens ostendere "cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium uenisse dixit ἐμφατικώτερον, quam si "cum multis hominibus" dixisset.'[5] Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: 'uidete tamen,' <inquit> 'ne existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura prouerbium τὸ ἐπὶ τῆι φακῆι μύρον.' [6] Hoc iudicium Frontonis etiam <in> paruis minutisque uocabulis non praetermittendum putaui, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi uerborum consideratio.
CAPITVLVM XXXNon hactenus esse 'faciem',qua uolgo dicitur.
[1] Animaduertere est pleraque uerborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse uel in aliam longe uel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. [2] Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. [3] Itaque Pacuuius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, 'faciem' dixit hominis pro corporis longitudine:
'aetate' inquit 'integra,feroci ingenio, facie procera uirum.'
[4] Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum 'facies' dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestiue dicatur, probe dicitur. [5] Sallustii uerba sunt ex historia secunda: 'Sardinia in Africo mari facie uestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.' [6] Ecce autem id quoque in mentem uenit, quod etiam Plautus in Poenulo 'faciem' pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt:
set earum nutrix qua sit facie, mi expedi. –statura non magna, corpore aquilost. – ipsa east. –specie uenusta, ore atque oculis pernigris. –formam quidem hercle uerbis depinxti probe!
[7] Praeterea memini Quadrigarium in undeuicesimo 'faciem' pro statura totiusque corporis figura dixisse.
CAPITVLVM XXXIQuid sit in satura M. Varronis'caninum prandium'.
[1] Laudabat uenditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat. [2] Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. [3] Propius igitur accessi et: 'nosti,' inquam 'magister, uerbum illud scilicet e Graecia uetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos uersus pauculos et prouerbii istius, quod in his uersibus est, sententiam dicas mihi.' [4] 'Lege' inquit 'tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.' [5] 'Quonam' inquam 'pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.'[6] Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum ueterem fidei spectatae luculente scriptum. [7] Accipit autem inconstantissimo uultu et maestissimo. [8] Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. [9] Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et uerba corrupte pronuntiabat. [10] Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: 'uides' inquit 'oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; uix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum ualebo ab oculis, reuise ad me et librum istum tibi totum legam.' [11] 'Recte' inquam 'sit oculis, magister, tuis; [12] sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium" in hoc loco, quem legisti, quid significat?' [13] Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim et abiens 'non' inquit 'paruam rem quaeris; talia ego gratis non doceo.'[14] Eius autem loci, in quo id prouerbium est, uerba haec sunt: 'Non uides apud Mnesitheum scribi tria genera esse uini, nigrum, album, medium, quod uocant κιρρόν, et nouum, uetus, medium? et efficere nigrum uiris, album urinam, medium πέψιν? nouum refrigerare, uetus calefacere, medium esse prandium caninum?' [15] Quid significet 'prandium caninum', rem leuiculam diu et anxie quaesiuimus. [16] Prandium autem abstemium, in quo nihil uini potatur, caninum dicitur, quoniam canis uino caret. [17] Cum igitur 'medium uinum' appellasset, quod neque nouum esset neque uetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne uinum aut nouum esse dicant aut uetus, nullam uim habere significauit neque noui neque ueteris, quod medium esset, et idcirco pro uino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. 'Refrigerare' id dicit, quod Graece ψύχειν dicitur. |