BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

Epitome Gai

 

Liber secundus

 

___________________________________________________

 

 

 

Titvlvs I

De rebvs

 

[pr.] Gaius superiore commentario de iure personarum aliqua disputauit, nunc in hoc commentario de rebus iterum tractat.

[1] Omnes itaque res aut nostri iuris sunt, aut diuini, aut publici. Nostri iuris sunt, quae in proprietate nostra esse noscuntur. Diuini iuris sunt ecclesiae, id est, templa Dei, uel ea patrimonia ac substantiae, quae ad ecclesiastica iura pertinent. Publici iuris sunt muri, fora, portae, theatra, circus, arena, quae antiqui sancta appellauerunt, pro eo, quod exinde tolli aliquid aut contingi non liceret. Sed haec omnia in nullius bonis sunt, ideo publici iuris esse dicuntur. Sed et res hereditariae, antequam aliquis heres existat, id est, quando dubitatur, utrum scriptus an legitimus heres succedere debeat, in nullius bonis esse uidentur.

[2] Praeterea quaedam res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales sunt, quae manu tangi possunt: uelut ager, mancipium, uestis, aurum, argentum, et his similia. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae non in corpore, sed in iure consistunt, sicut est hereditas et obligationes de diuersis contractibus scriptae. Et licet hereditas uel emptio aut diuersi contractus res corporales in se habeant, ius tamen ipsius hereditatis uel emptionis aliorumque contractuum incorporale est.

[3] Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum uel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut uicinae domui lumen non tollat. Praediorum uero rusticorum iura sunt uia, uel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare uel ad aquam duci, et aquaeductus; quae similiter incorporalia sunt. Haec iura, tam rusticorum quam urbanorum praediorum, seruitutes appellantur.

[4] Item regulariter constitutum est, ut superposita inferioribus cedant: id est ut, si quis in solo nostro, sine nostro permissu, domum aedificauerit, ad eum cuius terra est, domus aedificata pertineat: uel si aliquis in agro nostro arbores aut uineas uel plantas quascumque posuerit, similiter superficies solo cedat; uel si messem in campo seminauerit, omnia haec, quae in terram alienam iactantur domino terrae adquirantur. Quod et de chartis uel pergamenis, si in alienis scribat, licet aureis aut argenteis litteris, similiter eius est scriptura, cuius chartae aut pergamena fuerint. Quod et de tabula, hoc est si aliquis in tabula mea picturam fecerit, obseruatur, quia statutum est, ut tabulae pictura cedat.

[5] Quod si quis ex uuis meis uinum aut ex spicis frumentum aut ex oliuis oleum fecerit, eius uinum, triticum uel oleum est, cuius spicae aut uuae aut oliuae fuerint. Si quis etiam ex tabulis alienis nauem aut armarium aut quodcumque ad usum pertinens fecerit, simili ratione eius erunt, quae facta fuerint, de cuius ligno facta probantur. Similiter etiam si ex lana uel lino alieno uestimenta fecerit, eius erunt uestimenta, cuius lana uel lineum fuisse probabitur.

[6] Sed in his omnibus superius comprehensis quicumque in terra aliena aliquid posuerit aut aedificauerit aut horum, quae dicta sunt, aliquid fecerit, illis, qui aliena praesumserint, hoc competit, ut expensas uel impendia, quae in his fecerint, a dominis, qui rem factam uindicant, recipere possint.

[7] Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed et per eos, qui in potestate nostra sunt, sicut filii uel serui; quia quidquid his a qualibet persona donatum uel uenditum fuerit, aut heredes fuerint instituti, id patribus et dominis sine aliqua dubitatione conquiritur: praeter eos filios, quibus per leges ut castrense peculium habere permissum est. Hi uero serui, qui in usufructu nostro et in proprietate alterius sunt, hoc tantum usufructuario adquirere possunt, quod opere aut manibus suis fecerint aut de mercedibus operis sui acceperint. Nam si eis aut hereditas aut legatum dimittatur aut donationis aliquid conferatur, hoc proprietario domino, non usufructuario adquiritur.

 

 

Titvlvs II

De testamentis

 

[pr.] Per uniuersitatem, hoc est, omnia simul bona, adquirimus hereditate, emptione, adoptione: quia is, quem adoptauerimus, si sine patre est, cum omnibus bonis suis ad nos transit.

[1] Id quoque statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi, qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est, filii, tam ex nobis nati, quam adoptiui.

[2] Item testamenta facere non possunt impuberes, id est, minores quatuordecim annorum, aut puellae duodecim.

[3] Item et hi, qui furiosi, id est mente insani, fuerint, non possunt facere testamenta. Sed hi, qui insani sunt, per interualla, quibus sani sunt, possunt facere testamenta.

 

 

Titvlvs III

De exheredatione liberorvm

 

[pr.] Is, qui filium in potestate habet, curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut nominatim heredem instituat aut nominatim exheredet. Nam si masculum filium testamento praeterierit, non ualebit testamentum.

[1] Si uero filiam praeterierit non rumpit testamentum filia praetermissa: sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii fratres, consequitur portionem; si uero testamento extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquirit. Nam si facto testamento, in quo filius masculus praetermissus est, euenerit, ut, uiuente adhuc patre, filius, qui praetermissus est, moriatur, sic quoque, quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum, quod factum est, non ualebit.

[2] Posthumorum duo genera sunt: quia posthumi appellantur hi, qui post patris mortem de uxore nati fuerint, et illi, qui post testamentum factum nascuntur. Et ideo, nisi is, qui testamentum facit, in ipso testamento comprehenderit qvicvmqve filivs avt filia mihi natvs natave fverit, heres mihi sit, aut certe dicat, exheres sit, ualere non potest eius testamentum: quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur, nisi quod melior est condicio posthumae quam natae, quia nata, si praetermissa fuerit, non rumpit testamentum, posthuma uero, sicut mascules, testamentum rumpit.

[3] Si quis post factum testamentum adoptauerit apud populum illum, qui sui iuris est, hoc est qui patrem non habet, aut apud praetorem illum adoptauerit, qui in potestate patris est, quasi ei filius natus sit, ita eius rumpitur testamentum.

[4] Posteriore quoque testamento, quod iure factum est, id, quod ante iure factum fuerat, rumpitur. Quod si facto posteriore testamento heres scriptus aut ante aditionem hereditatis moriatur, aut uiuo testatore defecerit, aut condicio possibilis, sub qua heres institutus est, impleta non fuerit, is, qui testamentum fecit, intestatus mori uidetur, quia testamentum, quod prius fecerat, testamento posteriore rescissum est et, quod posterius factum est, his rebus, quas diximus, infirmatur.

[5] Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, si aliquis post factum testamentum capite minuatur, id est aut ab hostibus capiatur, aut pro crimine in exilium deputetur. Similiter et si is qui adoptatus fuerit, testamentum, quod antequam adoptaretur fecerat, non ualebit.

[6] Heredes aut sui sunt, aut necessarii aut extranei. Sui heredes appellantur filii aut nepotes ex filiis masculis, quos in potestate auus uel pater habet. Necessarii sunt heredes serui, qui cum libertate heredes instituuntur. Necessarii ideo, quia, aut uelint aut nolint, necesse est eis heredes esse. Nam qui creditoribus tenetur obnoxii, et putant, se non tantum in substantia, quantum in debitis relinquere, ipsi seruos manumittunt et heredes necessarios faciunt, ut quo magis heres quam dominus infamiam incurrat, cum res eius, id est hereditas domini, pro debitis uenditur et creditoribus datur. Extranei sunt, qui nullo propinquitatis gradu testatori iunguntur, sed eos quicunque pro arbitrio suo scribet heredes.

 

 

Titvlvs IV

De svbstitvtionibvs et faciendis secvndis tabvlis

 

[pr.] Substitutio est, quae post institutionem a testatore fieri solet, id est secundi heredis appellatio. Et duae sunt, quarum una uulgaris dicitur, alia pupillaris.

[1] Vulgaris dicitur: ille heres mihi esto, siue hoc filio siue extraneo. qvod si hereditatem meam adire nolveris, illvm svbstitvo, ad qvem hereditas mea debeat pervenire.

[2] Pupillaris substitutio filiis tantum modo impuberibus dari potest, quia ita fit: ille filivs mevs si intra pvbertatem decesserit, illvm ei svbstitvo. Sed pupillaris substitutio ita secreta esse debet, ut ad notitiam substituti peruenire non possit, ne uitae pupilli aliquas substitutus insidias moliatur: nam in extrema pagina testamenti fieri debet, ut pars illa, in qua substitutio pupillaris scripta est, quamdiu pupillus annos pubertatis egrediatur, obsignata permaneat et prior pars testamenti, in qua heres scriptus est, reseretur. Hoc etiam de posthumis fieri potest.

[3] Nam si extraneus heres scriptus sit, etsi aliquam substituere non possumus, ut, si heres existerit, et intra aliquod tempus mortuus fuerit, alius ei heres sit, potest tamen per fideicommissum obligari, ut alii rogatus a testatore hereditatem aut integram aut pro parte restituat.

 

 

Titvlvs V

De legatis

 

[pr.] Legatorum genera sunt quattuor, uindicationis, damnationis, sinendi modo, et praeceptionis.

[1] Vindicationis legatum est, si testator sic locutus fuerit: illvm servvm tibi do, avt lego, uel: illam rem tibi praesume, habe, vindica. Quod post mortem testatoris statim legatarius, non expectato herede, sibi praesumit. Quam si praesumpserit, nec pro praesumpto legato ab herede potest calumniam sustinere, nec si aliena res fuerit, quae legata est, legatarius hoc poterit ab herede petere. Si per uindicationem una res multis legata sit, et singuli hanc ipsam rem praesumere uelint, aequales singuli de re legata capiunt portiones.

[2] Per damnationem isto ordine legatum dimittitur, ut testator in testamento scribat: tv heres mevs illi hoc da, aut: illvd illi ab herede meo dari ivbeo. In quo genere legati etiam alienae res per legatum dimitti possunt, et necesse est heredi, aut redimere eam rem, quae iuris alieni est, et legatario tradere, aut si is, cuius est res, uendere noluerit, quantum res illa ualebit, legatario in pretio comprensare. Sed si testator rem alienam quasi suam credens, per hoc genus legatum reliquerit, legatarius hoc ab herede petere non potest, et inutile est legatum. Nam si sciens alienam esse per legatum dederit, necesse est ab herede aut ipsam rem aut aestimationem rei in pretio legatario dari.

[3] Ceterum inter damnationis legatum et uindicationis hoc interest, quod per uindicationem res aliena relinqui non potest, per damnationem eo pacto, quo superius comprehensum est, potest. Illa etiam res, quae in rerum natura non sunt, per damnationem legato dimitti possunt, uelut si ita testator in testamento scribat: frvctvs, qvi ex illo agro nati fverint, aut: id qvod ex illa ancilla natvm fverit; quod in legato uindicationis fieri non potest, quia non potest haec legatarius testatore mortuo continuo uindicare.

[4] Est et inter legatum uindicationis et damnationis ista similitudo, quod per legatum uindicationis siue damnationis, si coniunctim, id est, duobus aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur.

[5] Inter legatum uindicationis et damnationis illa distantia est, ut si disiunctim, id est, singulis quaecunque res per legatum damnationis relicta fuerit, singulis integra debeatur; id est, ut unus rem ipsam accipiat, alii aestimationem rei ipsius in pretio ab herede percipiat.

[6] Sinendi modo haec legati uerba sunt: ille heres mevs rem illam illvm permitte praesvmere et sibi habere. Nam et propriam rem testator, et heredis sui et alienam per sinendi legatum relinquere potest. In quo legato quoquo modo non quidem heres legatario rem, quae relicta est, iubetur tradere, sed uindicanti legatario non permittitur prohibere.

[7] Praeceptionis uero legatum non nisi uni ex heredibus dari potest, ut aliquid ei ex hereditate praecipuum relinquatur; et si aut coniunctim, id est, multis, aut disiunctim, singulis relinquatur, omnibus una res tantum, quae nominata est debetur; non uni res et alii aestimatio, sicut in legato damnationis est constitutum.

 

 

Titvlvs VI

De lege falcidia

 

[pr.] Lege Falcidia constitutum est, ut quicumque heres fuerit institutus, quartam partem totius hereditatis habeat. Quod si testator hereditatem suam legatis exinaniuerit, hoc statutum est, ut Falcidiam sibi de imminutione legatorum heres retineat, constante nihilominus testamento.

 

 

Titvlvs VII

De fideicommissis

 

[pr.] Potest aliquis recto iure heredem instituere et rogare eum, ut hereditatem suam aut omnem aut ex parte alii per fideicommissum reddat. Nam si heredem directo iure non instituerit, fideicommissarius non potest ad alium acceptam hereditatem transmittere. Sed in hac quoque re hoc obseruandum est, quod de Falcidia supra iam dictum est, ut heres institutus, etiam si omnem hereditatem alii restituere iussus est, ita hereditatem alii restituat, ut quartam sibi ex ipsa hereditate retineat.

[1] Et singulae quaecumque res per fideicommissum dimitti possunt, hoc est, aut fundus aut domus aut mancipium aut argentum.

[2] Ab ipso fideicommissario alteri fideicommissum dimitti potest.

[3] Et a legatario, licet legatum dimitti non possit, fideicommissum potest.

[4] Et non solum propriae res a testatore per fideicommissum dimitti possunt, sed etiam ipsius heredis aut legatarii aut cuiuslibet extranei.

[5] <Sed hoc obseruandum est> ne legatarius, cui per testamentum parum dimissum est, plus alii per fideicommissum, quam id, quod consequitur, reddere iubeatur.

[6] Quum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est heredi uel legatario rem illam, quae per fideicommissum est relicta, aut redimere et fideicommissario dare, aut pretium eius rei, quantum aestimata fuerit, fideicommissario numerare, sicut in damnationis legato fieri diximus.

[7] Libertates etiam seruis per fideicommissum dari possunt, ut heres uel legatarius ea mancipia manumittant, quae testator ab iis ut manumitterent sperauit. Nec interest, utrum hoc testator de suis seruis an de ipsius heredis uel de legatarii aut de alienis fieri iubeat. Quod si de alienis fecerit similiter cogitur heres emere ipsum seruum et manumittere. Quod si illum dominus suus nolit uendere, perit per fideicommissum data libertas, quia in hac re heres aestimationem in pretio dare non cogitur. Sed quum per fideicommissum libertas datur, is, qui manumissus fuerit, non testatoris, sed heredis libertus est.

[8] Praeterea inter fideicommissa et legata sunt quaedam distantiae. Fideicommissum ad eum, cui aliquid dimissum est, herede mortuo poterit peruenire, si talis fuerit condicio testamenti: nam legatum ita relinqui non potest. Item legatum per codicillum relictum non ualet, nisi codicilli testamento fuerint confirmati: fideicommissum uero, etiamsi codicilli testamento non fuerint confirmati, nihilominus debetur. Item per legatarium legatum alteri relinqui non potest, sed fideicommissum potest. Item per legatum seruo alieno directa libertas dari non potest, per fideicommissum dari potest. Item per codicillum nemo heres institui potest, quamuis testamento confirmati sint: sed is, qui testamento heres fuerit institutus, potest per codicillum rogari, ut hereditatem, quae ei data est, alii eam totam uel pro parte restituat; quod ualidum est, etiamsi codicilli testamento non fuerint confirmati. Item, quamuis non possimus post mortem eius, quem heredem instituimus, alium ei substituere, tamen per fideicommissum rogare eum possumus, ut quum moriatur, alii eam hereditatem uel totam uel pro parte restituat. Et quia, sicut superius dictum est, etiam post mortem heredis fideicommissum ei, cum relictum est, dari potest, idem efficere possumus, quod hoc ordine fit, ut testator scribat: illvm heredem institvo et volo, vt qvvm mortvvs fverit, ad illvm hereditas mea pertineat. Praeterea et in hoc alia fideicommissorum et legatorum condicio est, quia fideicommissa, si tardius, quam scriptum sit, soluta fuerint, usurae et fructus debentur: legatorum uero usurae non debentur, sed ex mora solutionis, si per damnationem relicta fuerint, duplicantur.

 

 

Titvlvs VIII

De intestatorvm hereditatibvs

 

[pr.] Intestatorum hereditates primum ad suos heredes pertinent. Sui autem heredes appellantur filius filia, nepos uel neptis, pronepos proneptis ex nepote, quia omnes per uirilem sexum descendentes sui uocantur. Nec interest utrum naturales sint hae personae, ac adoptiuae. Adoptiuorum comparatione legitimi naturales appellantur. Sed ita nepos uel neptis ex filio auo sui heredes sunt, si pater eorum de potestate patris aut morte aut emancipatione discesserit: nam si eo tempore quo aliquis moritur, filium in potestate habeat, et ex eo nepotes, illi uiuo patre suo et in potestate aui constituto, sui heredes auo esse non possunt.

[1] Similiter posthumi, qui, si uiuo patre nati fuissent, in potestate eius futuri erant, sui heredes sunt.

[2] Si quando aliquis moriatur, et reliquerit filium aut filiam et ex alio filio mortuo nepotes neptesue, filii uel nepotes ex filio, defuncto patre uel auo, hac ratione succedunt, ut filius ac filia suas partes accipiant, et nepotes ex filio portionem, quam pater eorum erat habiturus, accipiant: quia regulariter constitutum est, ut inter suos proximior longiore gradu positum non excludat: et non in capita, sed in stirpem diuidatur hereditas. Item si quis moriens filium non relinquat, sed ex duobus masculis filiis dimittat nepotes, hoc est, ex uno filio unum uel duos nepotes, ex altero tres aut quattuor, similiter, sicut superius dictum est, in stirpem, non in capita hereditas diuiditur, hoc modo, ut illi duo nepotes ex uno filio medietatem percipiant, et illi quattuor ex alio filio aliam medietatem, hoc est, ut tales accipiant portiones, quales patres eorum, si uixissent, habituri erant.

[3] Si defuerint sui heredes, tunc hereditas defuncti pertinet ad agnatos. Agnati enim sunt per uirilem sexum defuncto propinquitate coniuncti, id est consanguinei fratres, hoc est de uno patre nati. Nec disputari potest, si de diuersis matribus nascantur, qui uno patre geniti sunt. Item patruus, id est frater patris, fratris sui filio agnatus est. Ipso modo sunt fratres patrueles, hoc est qui de singulis germanis nati sunt. Hoc ordine agnoscitur, qui sint agnati, sicut supra diximus, per uirilem sexum propinquitate coniuncti.

[4] Non tamen omnibus simul agnatis lex hereditatem propinqui intestati dat; sed is, qui defuncto mortis suae tempore proximiores inueniuntur.

[5] In feminis uero alia conditio est: quia inter feminas sola tantum soror consanguinea habetur agnata, ut germano suo defuncto ab intestato ei agnationis iure succedat. Reliquae feminae, hoc est amita, id est, patris soror, uel fratris filia, nec in capiendis hereditatibus, propinquorum legitimae sunt, nec masculis propinquis agnationis iure succedunt. Ipsarum uero hereditates ad masculos propinquos agnationis condicione perueniunt.

[6] Regulariter constitutum est, ut inter agnatos proximior posteriorem excludat, et inter eos non in stirpem, sed in capita ab intestato diuidatur hereditas. Nam inter suos, sicut superius diximus, alia ratio est, ut proximior posteriorem non excludat, et semper hereditas in stirpem, non in capita diuidatur. Nam si quis moriens, dimittat germanum, et ex altero germano filios, germanus frater, quia gradu proximior est, solus succedit, fratris filii non succedunt. Item si moriatur quis, et de duobus germanis fratribus dimittat filios duntaxat masculos, et ex uno fratre dimiserit duos, ex alio quattuor similiter masculos, omnes quidem fratrum filii patruo suo ab intestato succedunt: sed non in stirpem, sed in capita, ita, ut illi duo ex uno patre duas accipiant portiones, et illi quattuor ex alio accipiant quattuor portiones. Nam si sorores habuerint, in patrui hereditatem non ueniunt, sicut nec sororis filii in auunculi hereditate succedunt.

[7] Nam et regulare est, ut cognati tunc intestatorum propinquorum hereditates capiant, quando aut sui aut agnati defuerint.

 

 

Titvlvs IX

De obligationibvs

 

[pr.] Obligatio in duas species diuiditur; nam omnes obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex culpa. Quae ex contractu nascuntur, quattuor genera sunt, quae singula hoc ordine distinguuntur: aut enim re contrahitur obligatio, aut uerbis, aut litteris, aut consensu.

[1] Re contrahitur quoties aliqua cuicumque mutuo dantur, quae in his rebus contingunt, quae pondere, numero, mensura continentur; hoc est, si pecunia numeretur, uel frumentum detur, uinum aut oleum, aut aes, aut ferrum, argentum uel aurum. Quae omnia numerando aut pensando aut metiendo ad hoc damus, ut eorum fiant, qui ea accipiunt, et ad nos statuto tempore non ipsae res, sed aliae eius naturae, quales datae sunt, atquae ipsius ponderis, numeri uel mensurae reddantur. Propter quod mutuum appellatum est, quasi a me tibi ita datum sit, ut ex meo tuum fieret.

[2] Verbis contrahitur obligatio ex interrogatione dantis et responsione accipientis, ita ut, si ille, qui dat interroget hoc mihi dabis? qui accipit, respondeat dabo: aut in obligatione debitoris, si aliquis fideiussor accedat, ille, qui cum persona fideiussoris contrahit, interroget ipsum: fide tva esse ivbes? et ille respondeat: fide mea esse ivbeo, hac condicione non solum ille, qui debitor est, sed et is, qui fideiussor exstitit, obligantur. Et non solum fideiussor ipse, dum uiuit, sed et heredes ipsius, si ille defecerit, tenentur obnoxii. Creditor autem, qui pecuniam dedit, in potestate habet ad reddendam pecuniam, quem uelit tenere, utrum ipsum debitorem an fideiussorem. Sed si debitorem tenere elegerit, fideiussorem absoluet: si uero fideiussorem tenuerit, debitorem absoluet; quia uno electo, quem idoneum creditor iudicauit, alterum liberat.

[3] Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedenti interrogatione contrahi possunt, id est, ut si mulier siue sponso uxor futura, siue iam marito, dotem dicat. Quod tam de mobilibus rebus, quam de fundis fieri potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius mulieris, si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis legitime obligari. Aliae uero personae, si pro muliere dotem uiro promiserint, communi iure obligari debent, id est, ut et interrogata respondeant, et stipulata promittant.

[4] Item et alio casu, uno loquente et sine interrogatione alii promittente, contrahitur obligatio, id est, si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iurauit. In qua re supradicti liberti non tam uerborum solemnitate, quam iniurandi religione tenentur. Sed nulla altera persona hoc ordine obligari potest.

[5] Praeterea inutilis est promissio, etiamsi stipulatione interueniente facta sit, si aliquis id se daturum promiserit, quod sui iuris non est; hoc est, si aut ingenuum hominem quasi seruum se daturum promittat: aut si mortuum aliquis, quem uiuum credebat, promiserit; aut locum sacrum aut sanctum aut religiosum daturum se cuicunque promiserit.

[6] Praeterea inutilis est promissio, si aliquis rem sub tali condicione promittat, quae impleri pro rei difficultate non possit.

[7] Praeterea inutilis est interrogatio et promissio, si ita aliquis interroget debitorem: post mortem meam uel tvam illvd dari spondes? Quod propterea inutile uisum est, quia a persona heredis obligatio incipere non potest. Et ideo nec heredi creditoris sub hac sponsione obligatur debitor, nec debitoris heres creditori tenetur obnoxius.

[8] Item inutilis est obligatio, si dicat creditor: pridie qvam moriar dare spondes? uel interroget debitorem: pridie qvam moriaris? similiter et haec stipulatio inutilis iudicatur, quia non potest sciri, quando sit pridie, quam aliquis moriatur, nisi post quam mortuus fuerit.

[9] Item si pure interroget creditor, et debitor sub conditione promittat.

[10] Vel si creditor decem solidos debitorem interroget, et debitor quinque promittat, hoc ordine integrum debitum uacillare cognoscitur.

[11] Si aliquis nobis pecuniam debeat, possumus debitorem nostrum compellere, ut pecuniam, quam nobis redditurus erat, alteri se caueat reddituram; neque potest ei, cui pro nostro debito cauit, de cauto et non numerato, sicut fieri solet, aliquid disputationis adferre, cum id, quod a nobis accepit, alteri cauerit redditurum.

[12] Litteris obligatio sit, aut a re in personam, aut a persona in personam. A re in personam, uelut si id, quod ex emptione aut ex conductione, aut societate debes, alii reddas. A persona in personam, uelut si id, quod mihi alter debet, alteri personae delegem, ut reddere debeat.

[13] Consensu fiunt obligationes ex emptionibus et uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus et mandatis; quia in huiusmodi rebus consensus magis quam scriptura aliqua aut solemnitas quaeritur. In quibus rebus etiam inter absentes obligatio contrahi potest, quod in aliis rebus fieri non potest.

[14] Emptio igitur et uenditio contrahitur, cum de pretio inter emptorem et uenditorem fuerit definitum, etiamsi pretium non fuerit numeratum, nec pars pretii aut arra data fuerit.

[15] Locatio et conductio simili ratione consistunt, ut consensu, etiam uerbo, definitio inter consentientes firma permaneat.

[16] Societatem inire possumus aut omnium bonorum aut unius alicuius negotiationis. Et potest ita iniri societas, si tamen hoc inter socios conuenit, ut unus pecunia det, alter operam suam pro pecunia ponat. Et huius rei definitio etiam uerbo inita ualet ita, ut quidquid societatis tempore quolibet modo fuerit adquisitum, sociis commune sit.

[17] Permanet autem inita societas, donec in ipso consensu socii perseuerant; quia, sicut consensu contrahitur, etiam dissensu dissoluitur. Dissoluitur ergo societas aut morte unius socii, aut contraria uoluntate, aut capitis diminutione, id est, si unus ex sociis, sicut frequenter supra diximus, capite fuerit diminutus.

[18] Similiter et mandari uerbo potest, et cum uerbis mandatum fuerit, obligatio contrahitur. Possumus enim aut nostra negotia aut aliena cuicumque agenda mandare, dummodo honestum aliquid agi mandemus. Nam si contra bonos mores aliquid mandare uoluerimus, hoc est, si cuidam mandemus, ut alicui furtum faciat, aut homicidium, aut adulterium admittat in his rebus mandati obligatio non contrahitur.

[19] Soluitur mandatum aut morte <eius qui mandauit, aut eius> cui mandatum est, aut contraria illius uoluntate, qui mandauit.

[20] Sed is, cui mandatur, mandati formam egredi non potest: aut si egressus fuerit, et mandatori teneatur obnoxius, et quod extra mandatum egit, non praeiudicet mandatori.

 

 

Titvlvs X

Qvibus modis obligatio tollitvr

 

[pr.] Tollitur obligatio solutione debiti. Praeterea aliquoties tollitur obligatio, etiam si aliud, quam cautum fuerit a debitore, creditori reddatur. Nam si quicunque pro pecunia, quam creditori cauit, acquiescente creditore, aurum aut argentum aut mancipia uel alias quaslibet species, habita aestimatione, consentiente creditore, dederit, obligatio euidenter tollitur.

 

 

Titvlvs XI

De obligationibvs qvae ex delicto nascvntvr

 

[1] Quia de obligationibus, quae ex contractu nascuntur diximus, superest, ut de iis obligationibus, quae ex delicto nascuntur, simpliciter disputemus. Ex delicto nascuntur obligationes, si aliquis furtum fecerit, uel bona aliena rapuerit, uel damnum alteri dederit, aut iniuriam fecerit. Quorum omnium rerum uno genere ex delicto nascitur obligatio.

[2] Furtorum autem genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestum furtum dicitur, si quando fur, quum cuiuscunque rem tollit, in ipso furto deprehenditur. Nec manifestum furtum appellatur, quod quamlibet dum fieret, inuentum non est, tamen furtum factum fuisse probatur. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem alterum res furata inuenitur. Oblatum furtum dicitur, quum res furtiua alicui ita a fure datur, ut apud ipsum furem inueniri non possit.

[3] Praeterea si rem alienam, inuito aut nesciente domino contingit uel tollit, aut de loco mouere praesumit, furtum facit.

[4] Et si quis rem utendam acceperit aut commendatam apud se habuerit, et ea aliter usus fuerit, quam accepit, furti actione tenetur.

[5] Praeterea si quis iumentum alterius ad hoc accepit, ut eum quinque milibus duceret, et id decem milibus, aut longius, quam ab illo, qui dedit, fuerit constitutum, abegerit, furti reus est.

[6] Et multa praeterea horum quoque similia sunt secundum legem. Nam furti tenetur <etiam, qui ipse furtum non fecerit>, sed ut fieret, opem aut consilium aut studium commodarit, uelut si quis pecuniam, quam in manu aliquis tenebat, excusserit, ut alii eam rapere possint.