B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Pompeius Trogus
floruit ca. 20 p. Chr. n.
     
   



D e   a n i m a l i b u s

Textus:
Pompei Trogi fragmenta
coll. Otto Seel, Leipzig 1956


___________________________________________


Fragmentum 1
(Charisius, gramm. I 137,9)

itaque Trogum de animalibus libro X parium numerorum et imparium non recte dixisse, sed parum et imparum.


Fragmentum 10
(Plinius, nat. 11, 273-276)

Frons ubi est magna segnem animum subesse significat, quibus parva mobilem, quibus rotunda iracundam, velut hoc vestigio tumoris adparente. supercilia quibus porriguntur in rectum mollis significant, quibus iuxta nasum flexa sunt austeros, quibus iuxta tempora inflexa derisores, quibus in totum demissa malivolos et invidos. oculi quibuscumque sunt longi maleficos moribus esse indicant. qui carnosos a naribus angulos habent malitiae notam praebent. candida pars extenta notam impudentiae habet, qui identidem operire solent inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est.