BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Thebaidos libri XII

 

Liber septimus

 

_______________________________________________________

 

 

 

Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli

Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,

concussitque caput motu quo celsa laborant

sidera proclamatque adici cervicibus Atlans.

5

tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:

‹i, medium rapido Borean inlabere saltu

Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi

sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem

nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.

10

atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,

quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque

insatiatus habet caraeque in sanguine gentis

luxuriat: propere monitus iramque parentis

ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus

15

Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo

distinet et raucae circumtonat ira Maleae:

illi, vix muros limenque egressa iuventus,

sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant

plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.

20

hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso

discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.

at si ipsi rabies ferrique insana voluptas

qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes

ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem

25

sternet humi populos miserumque exhauriet orbem.

nunc lenis belli nostraque remittitur ira.

quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis

ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris

(nil equidem crudele minor), sit mite bonumque

30

numen et effreni laxentur in otia mores,

reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra

ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo

omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.›

Dixerat, et Thracum Cyllenius arva subibat;

35

atque illum Arctoae labentem cardine portae

tempestas aeterna plagae praetentaque caelo

agmina nimborum primique Aquilonis hiatus

in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa

palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.

40

hic steriles delubra notat Mavortia silvas

(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi

cingitur averso domus inmansueta sub Haemo.

ferrea compago laterum, ferro arta teruntur

limina, ferratis incumbunt tecta columnis.

45

laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem

lux timet, et durus contristat sidera fulgor.

digna loco statio: primis salit Impetus amens

e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes

exanguesque Metus, occultisque ensibus astant

50

Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.

innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus

stat medio, laetusque Furor vultuque cruento

Mors armata sedet; bellorum solus in aris

sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis.

55

terrarum exuviae circum et fastigia templi

captae insignibant gentes: caelataque ferro

fragmina portarum bellatricesque carinae

et vacui currus protritaque curribus ora,

paene etiam gemitus: adeo vis omnis et omne

60

vulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso

cernere erat: talem divina Mulciber arte

ediderat; nondum radiis monstratus adulter

foeda catenato luerat conubia lecto.

Quaerere templorum regem vix coeperat ales

65

Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis

corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello

vallem infestabat, trepidas spumare per herbas,

signa adventantis, clausaeque adamante perenni

dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher

70

ipse subit curru, diraque aspergine latos

mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae.

dant silvae nixque alta locum; regit atra iugales

sanguinea Bellona manu longaque fatigat

cuspide. deriguit visu Cyllenia proles

75

summisitque genas: ipsi reverentia patri,

si prope sit, dematque minas nec talia mandet.

‹quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas?›

occupat Armipotens, ‹neque enim hunc, germane, sub axem

sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta

80

Maenala et aestivi clementior aura Lycaei.›

ille refert consulta patris. nec longa moratus,

sicut anhelabant, iuncto sudore volantes

Mars impellit equos, resides in proelia Graios

ipse etiam indignans. vidit pater altus et irae

85

iam levior tardo flectebat pondere vultum.

ut si quando ruit debellatasque relinquit

Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem

exanimis iam volvit hiems: nondum arma carinis

omnia, nec toto respirant pectore nautae.

90

Finierat pugnas honor exequialis inermes;

necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros

vina solo fundens cinerem placabat Adrastus

Archemori: ‹da, parve, tuum trieteride multa

instaurare diem, nec saucius Arcadas aras

95

malit adire Pelops Eleaque pulset eburna

templa manu, nec Castaliis altaribus anguis,

nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.

nos te lugenti, puer, infitiamur Averno,

maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,

100

nunc festina cohors. at si Boeotia ferro

vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,

tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes

numina, captivis etiam iurabere Thebis.›

dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat.

105

Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat

litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras

tollit et alterna geminum mare protegit umbra.

inde unum dira comitum de plebe Pavorem

quadripedes anteire iubet: non alter anhelos

110

insinuare metus animoque avertere vires

aptior; innumerae monstro vocesque manusque

et facies quamcumque velit; bonus omnia credi

auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.

si geminos soles ruituraque suadeat astra,

115

aut nutare solum aut veteres descendere silvas,

a! miseri vidisse putant. tunc acre novabat

ingenium: falso Nemeaeum pulvere campum

erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem

respexere duces; falso clamore tumultum

120

auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum,

terribilemque vagas ululatum spargit in auras.

exiluere animi, dubiumque in murmure vulgus

pendet: ‹ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde

pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro

125

miles? ita est: veniunt. tanta autem audacia Thebis?

an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?›

haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus

induitur: nunc Pisaeis e milibus unus,

nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos

130

adiurat turmasque metu consternat inani.

nil falsum trepidis. ut vero amentibus ipse

incidit et sacrae circum fastigia vallis

turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,

ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:

135

arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo

more rapit, mutant galeas alienaque cogunt

ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit

mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:

praecipitant redimuntque moras. sic litora vento

140

incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique

vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;

iamque natant remi, natat omnis in aequore summo

ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti

respicitur tellus comitesque a puppe relicti.

145

Viderat Inachias rapidum glomerare cohortes

Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,

altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,

purpureum tristi turbatus pectore vultum:

non crines, non serta loco, dextramque reliquit

150

thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.

ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu

ante Iovem (et tunc forte polum secretus habebat)

constitit, haud umquam facie conspectus in illa

(nec causae latuere patrem), supplexque profatur:

155

‹excindisne tuas, divum sator optime, Thebas?

saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae

deceptique laris miseret cinerumque meorum?

esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem,

credimus: en iterum atra refers incendia terris,

160

nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.

quis modus? an nobis pater iratusque bonusque

fulmen habes? sed non Danaeia limina talis

Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.

scilicet e cunctis ego neglectissima natis

165

progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti

pondus eram, cui tu dignatus limina vitae

praereptumque uterum et maternos reddere menses.

adde quod imbellis rarisque exercita castris

turba meas acies, mea tantum proelia norunt,

170

nectere fronde comas et ad inspirata rotari

buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum.

unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce

quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma

ducat et innocuis iubeat decernere peltis?

175

quin etiam invisos (sic hostis defuit?) Argos

eligis! o ipsis, genitor, graviora periclis

iussa: novercales ruimus ditare Mycenas!

cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae

gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit

180

mater, abire iubes? Thracen silvasque Lycurgi?

anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?

da sedem profugo. potuit Latonia frater

saxa (nec invideo) defigere Delon et imis

commendare fretis; cara summovit ab arce

185

hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem

gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas

Cyllene secreta tubas Minoave curat

Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?

hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes

190

Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor,

hic Tyrium genus et nostro felicior igne

taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.›

Invidiam risit pater, et iam poplite flexum

sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit

195

inque vicem placida orsa refert: ‹non coniugis ista

consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti

sic expostus ego: inmoto deducimur orbe

fatorum; veteres seraeque in proelia causae.

nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus

200

parcior humani? videt axis et ista per aevum

mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam

fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.

quin etiam invitus magna ulciscendaque passis

aut Lapithas Marti aut veterem Calydona Dianae

205

expugnare dedi: nimia est iactura pigetque

tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.

Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes

tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam

Dorica) quam promptae superos incessere Thebae;

210

te quoque – sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.

non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,

aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres

progenuisse reus, lacero tua lustra replevit

funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi?

215

ast ego non proprio diros impendo dolori

Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque

et pietas et laesa fides naturaque et ipsi

Eumenidum mores. sed tu super urbe moveri

parce tua: non hoc statui sub tempore rebus

220

occasum Aoniis, veniet suspectior aetas

ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.›

his ille auditis mentemque habitumque recepit;

ut, cum sole malo tristique rosaria pallent

usta Noto, si clara dies Zephyrique refecit

225

aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent

germina, et informes ornat sua gloria virgas.

Nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures

explorata ferens longo docet agmine Graios

ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;

230

quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos

Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis.

ille metum condens audire exposcit et odit

narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque

metiri decernit opes. exciverat omnem

235

Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae

Mars, ita dulce Iovi. longe fugit ordine velox

tessera: propellunt acies, seseque sub armis

ostentant; subeunt campo qui proximus urbi

damnatus bellis patet expectatque furores.

240

nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres

conscendunt muros, inde arma nitentia natis

et formidandos monstrant sub casside patres.

Turre procul sola nondum concessa videri

Antigone populis teneras defenditur atra

245

veste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat

armigero; tunc virgo senem regina veretur.

quae sic orsa prior: ‹spesne obstatura Pelasgis

haec vexilla, pater? Pelopis descendere totas

audimus gentes: dic, o precor, extera regum

250

agmina; nam video quae noster signa Menoeceus,

quae noster regat arma Creon, quam celsus aena

Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.›

sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:

‹mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae

255

promovet ecce Dryas; hic, cui nivea arma tridentem

atque auro rude fulmen habent, Orionis alti

non falsus virtute nepos: procul, oro, paternum

omen et innuptae vetus excidat ira Dianae.

iungunt se castris regisque in nomen adoptant

260

Ocalee Medeonque et confertissima lucis

Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe.

proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni

arma patris pinuque iubas imitatur equinas,

terribilis silvis: reor et Mavorte cruento

265

talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae,

qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,

qui breve litus Hyles Atalantaeamque superbi

Schoenon habent notique colunt vestigia campi;

fraxineas Macetum vibrant de more sarisas

270

saevaque difficiles excludere vulnera peltas.

ecce autem clamore ruunt Neptunia proles

Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris

Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit

Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis

275

invidet et nimia sata laeta supervenit herba.

tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum,

arborei dant scuta sinus. hos regis egenos

Amphion en noster agit (cognoscere pronum,

virgo), lyra galeam tauroque insignis avito.

280

macte animo iuvenis! medios parat ire per enses

nudaque pro caris opponere pectora muris.

vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis

addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris

et felix Olmie vadis, armastis alumnos

285

bellorum resides. patriis concentibus audis

exultare gregem, quales, cum pallida cedit

bruma, renidentem deducunt Strymona cycni.

ite alacres, numquam vestri morientur honores,

bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.›

290

Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:

‹illi autem, quanam iunguntur origine fratres?

sic certe paria arma viris, sic exit in auras

cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!›

cui senior ridens: ‹non prima errore videndi

295

falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas)

dixerunt fratres. pater est natusque, sed aevi

confudere modos: puerum Lapithaona nymphe

Dercetis expertem thalami crudumque maritis

ignibus ante diem cupido violavit amore

300

improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus

editus, ac primae genitorem in flore iuventae

consequitur traxitque notas et miscuit annos.

et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,

plus pater: hunc olim iuvat et ventura senectus.

305

tercentum genitor totidemque in proelia natus

exercent equites: hi deseruisse feruntur

exilem Glisanta Coroniamque feracem,

messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.

sed potius celsos umbrantem hunc aspice late

310

Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro

laeva, ter insuto servantur pectora ferro,

pectora: nam tergo numquam metus. hasta vetustum

silvarum decus, emissae cui pervia semper

armaque corporaque et numquam manus inrita voti.

315

Asopos genuisse datur, dignusque videri

tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit

pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor

flumina concussit generum indignata Tonantem.

namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis

320

amplexu latuisse Iovis: furit amnis et astris

infensus bellare parat (nondum ista licebant

nec superis); stetit audaces effusus in iras,

conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,

donec vix tonitru summotus et igne trisulco

325

cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis

fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae

gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores.

talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,

si modo placavit felix Aegina Tonantem.

330

ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae

agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne,

Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas,

et sulco Peteona domant, refluumque meatu

Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu

335

Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus

poscentes inrupit aquas, iam crine genisque

caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces.

glandibus et torta Zephyros incidere funda

cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas.

340

tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses

Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris

trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.

quis tibi Phoebeas acies veteremque revolvat

Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,

345

et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri

subnixam scopulo, vel qui Parnason utrumque

aut Cirrham tauris Anemorianque supinant

Coryciumque nemus propellentemque Lilaean

Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam

350

ferre sitim Python amnemque avertere ponto:

omnibus inmixtas cono super aspice laurus

armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas

hic deus innumera laxavit caede pharetras.

Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus

355

Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,

hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,

cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis

ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) cervix.›

Dicenti maduere genae, vultumque per omnem

360

pallor iit, vocisque repens singultus apertum

intercepit iter; refovet frigentis amicum

pectus alumna senis; redit atque exile profatur:

‹o mihi sollicitum decus ac suprema voluptas,

Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,

365

fors eadem scelera et caedes visurus avitas,

donec te thalamis habilem integramque resignem:

hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae.

sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reviso)

transabiere duces: Clonin atque in terga comantes

370

non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,

non humiles Aegas altumque Capherea dixi.

et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,

et tuus armatis iubet ecce silentia frater.›

Vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:

375

‹magnanimi reges, quibus haud parere recusem,

ductor et ipse, meas miles defendere Thebas,

non ego vos stimulare parem (nam liber in arma

impetus, et meritas ultro iurastis in iras),

nec laudare satis dignasque rependere grates

380

sufficiam (referent superi vestraeque subacto

hoste manus): urbem socia de gente subistis

tutari, quam non aliis populator ab oris

belliger externave satus tellure, sed hostis

indigena adsultat, cui castra adversa regenti

385

hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,

hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus

excidium moliris avis: venere volentes

Aoniae populi, nec sum tibi, saeve, relictus.

quid velit ista cohors et te sentire decebat:

390

reddere regna vetant.› sic fatus et omnia rite

disponit, qui bella gerant, qui moenia servent,

quas in fronte manus, medio quas robore sistat.

perspicuas sic luce fores et virgea pastor

claustra levat, dum terra recens; iubet ordine primo

395

ire duces, media stipantur plebe maritae;

ipse levat gravidas et humum tactura parentum

ubera, succiduasque apportat matribus agnas.

Interea Danai noctemque diemque sub armis,

noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat)

400

ingeminant: contempta quies, vix aut sopor illis

aut epulae fecere moram; properatur in hostem

more fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit

prodigiale canens certi fors praevia fati.

quippe serunt diros monitus volucresque feraeque

405

sideraque aversique suis decursibus amnes,

infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;

terrificaeque adytis voces clausaeque deorum

sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,

et subiti manes flentumque occursus avorum.

410

tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,

et non adsuetis pernox ululavit Eleusin

mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis

vidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres.

Arcades insanas latrare Lycaonis umbras

415

nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo

Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque

deformem cornu vagus infamabat Acarnan.

Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae

confusum Iunonis ebur; mugire potentem

420

Inachon agricolae, gemini maris incola narrat

Thebanum toto planxisse Palaemona ponto.

haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor

consiliis obstat divum prohibetque timeri.

Iam ripas, Asope, tuas Boeotaque ventum

425

flumina. non ausae transmittere protinus alae

hostilem fluvium; forte et trepidantibus ingens

descendebat agris, animos sive imbrifer arcus,

seu montana dedit nubes, seu fluminis illa

mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.

430

tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae

cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis

gurgite de medio frenis suspensus et armis,

‹ite viri,› clamat, ‹sic vos in moenia primus

ducere, sic clausas voveo perfringere Thebas.›

435

praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos.

ac velut ignotum si quando armenta per amnem

pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus

omnibus et late medius timor: ast ubi ductor

taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda,

440

tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.

Haud procul inde iugum tutisque accommoda castris

arva notant, unde urbem etiam turresque videre

Sidonias; placuit sedes fidique receptus

colle per excelsum patulo quem subter aperto

445

arva sinu, nullique aliis a montibus instant

despectus; nec longa labor munimina durus

addidit: ipsa loco mirum natura favebat.

in vallum elatae rupes devexaque fossis

aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;

450

cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis

erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.

Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?

urbem in conspectu belli suprema parantis

territat insomnem nox atra diemque minatur.

455

discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,

nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces.

rumor ubique alius plures adnuntiat hostes,

maioresque timor; spectant tentoria contra

Inachia externosque suis in montibus ignes.

460

hi precibus questuque deos, hi Martia tela

belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu

cara premunt miserique rogos et crastina mandant

funera. si tenuis demisit lumina somnus,

bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia vitae

465

attonitis; lucemque timent lucemque precantur.

it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque

Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,

aut utrique patrem: procul ille penatibus imis

excitus implorat Furias oculosque reposcit.

470

Iam gelidam Phoeben et caligantia primus

hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro

Oceanus lateque novo Titane reclusum

aequor anhelantum radiis subsidit equorum:

ecce truces oculos sordentibus obsita canis

475

exangues Iocasta genas et bracchia planctu

nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri

nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis

egreditur magna cum maiestate malorum.

hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles

480

praecipitantem artus et plus quam possit euntem

sustentant. venit ante hostes, et pectore nudo

claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat

admitti: ‹reserate viam! rogat impia belli

mater; in his aliquod ius execrabile castris

485

huic utero est.› trepidi visam expavere manipli

auditamque magis; remeat iam missus Adrasto

nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses

dant iter. illa duces ut primum aspexit Achivos

clamorem horrendum luctu furiata resolvit:

490

‹Argolici proceres, ecquis monstraverit hostem

quem peperi? quanam inveniam, mihi dicite, natum

sub galea?› venit attonitae Cadmeius heros

obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet

solaturque tenens, atque inter singula, ‹matrem,

495

matrem› iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum

pectora, cum mixta fletus anus asperat ira:

‹quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis,

rex Argive, mihi? quid colla amplexibus ambis

invisamque teris ferrato pectore matrem?

500

tune ille exilio vagus et miserabilis hospes?

quem non permoveas? longae tua iussa cohortes

expectant, multoque latus praefulgurat ense.

a miserae matres! hunc te noctesque diesque

deflebam? si verba tamen monitusque tuorum

505

dignaris, dum castra silent suspensaque bellum

horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:

i mecum patriosque deos arsuraque saltem

tecta vide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem

adloquere et regnum iam me sub iudice posce:

510

aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.

anne times ne forte doli, et te conscia mater

decipiam? non sic miseros fas omne penates

effugit: vix Oedipode ducente timeres.

nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales

515

(a dolor) et vestros etiamnum excuso furores.

quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeve, triumphum

detulimus: religa captas in terga sorores,

inice vincla mihi: gravis huc utcumque feretur

et pater. ad vestrum gemitus nunc verto pudorem,

520

Inachidae, liquistis enim parvosque senesque

et lacrimas has quisque domi: sua credite matri

viscera! si vobis hic parvo in tempore carus

(sitque precor), quid me, oro, decet quidve ista, Pelasgi,

ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisve tulissem

525

regibus, et si qui nostros vicere furores.

adnuite, aut natum complexa superstite bello

hic moriar.› tumidas frangebant dicta cohortes,

nutantesque virum galeas et sparsa videres

fletibus arma piis. quales ubi tela virosque

530

pectoris impulsu rabidi stravere leones,

protinus ira minor, gaudentque in corpore capto

securam differre famem: sic flexa Pelasgum

corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor.

Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus,

535

nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis

Antigones, variaque animum turbante procella

exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus

non vetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:

‹me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper

540

expertus, nec frater eram, me opponite regi,

cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto

pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra

mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est

hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?

545

duc illum in campum, vestro qui sanguine pinguis

spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,

heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?

scilicet infestae cum te circum undique dextrae

nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?

550

tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum

possessumque odiis Argiva in castra remittet?

ante haec excusso frondescet lancea ferro,

Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.

sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:

555

haec quoque castra patent, necdum meruere timeri.

an suspectus ego? abscedo et mea vulnera dono.

intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.

finge autem pactis evictum excedere regnis,

nempe iterum reddes?› rursus mutata trahuntur

560

agmina consiliis: subito ceu turbine caeli

obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor.

arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys

arripit et primae molitur semina pugnae.

Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,

565

mite iugum, belli quondam vastator Eoi

currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris

Liber in Aonios meritas dimiserat agros.

illas turba dei seniorque ex more sacerdos

sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes

570

palmite maturo variisque ornare corymbis

curat et alterno maculas interligat ostro.

iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant

armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;

quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,

575

exceptantque cibos fusoque horrenda supinant

ora mero, vaga rure quies; si quando benigno

urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris

templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.

has ubi vipereo tactas ter utramque flagello

580

Eumenis in furias animumque redire priorem

impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.

ceu duo diverso pariter si fulmina caelo

rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:

non aliter cursu rapidae atque inmane frementes

585

transiliunt campos aurigamque impete vasto,

Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles

forte is primus equos stagna ad vicina trahebat)

corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan

Aetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agros

590

cornipedum, visa donec flammatus Aconteus

strage virum, cui sueta feras prosternere virtus

(Arcas erat), densis iam fida ad moenia versas

insequitur telis, multumque hastile resumens

ter, quater adducto per terga, per ilia telo

595

transigit. illae autem longo cum limite fusi

sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt

spicula semianimes, gemituque imitante querelas

saucia dilectis adclinant pectora muris.

templa putes urbemque rapi facibusque nefandis

600

Sidonios ardere lares, sic clamor apertis

exoritur muris; mallent cunabula magni

Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse

Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus

iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem

605

comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuventus

auxilio tardi: iam supra sacra ferarum

corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho.

Rumpitur et Graium subito per castra tumultu

concilium; fugit exertos Iocasta per hostes

610

iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt

qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus

utitur: ‹ite age, nunc pacem sperate fidemque!

num saltem differre nefas potuitve morari,

dum genetrix dimissa redit?› sic fatus aperto

615

ense vocat socios. saevus iam clamor et irae

hinc atque inde calent; nullo venit ordine bellum,

confusique duces vulgo, et neglecta regentum

imperia; una equites mixti peditumque catervae

et rapidi currus; premit indigesta ruentes

620

copia, nec sese vacat ostentare nec hostem

noscere. sic subitis Thebana Argivaque pubes

conflixere globis; retro vexilla tubaeque

post tergum et litui bellum invenere secuti.

tantus ab exiguo crudescit sanguine Mavors!

625

ventus uti primas struit intra nubila vires,

lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,

mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.

Nunc age, Pieriae, non vos longinqua, sorores,

consulimus, vestras acies vestramque referte

630

Aoniam; vidistis enim, dum Marte propinquo

horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.

Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis

rumpentem frenos diversa per agmina raptat

iam liber, sic fessa manus. venit hasta per ambos

635

Tydeos: et laevum iuveni transverberat inguen

labentemque adfigit equo. fugit ille perempto

consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem

portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque

cum sua Centaurus moriens in terga recumbit.

640

certat opus ferri: sternunt alterna furentes

Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,

Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,

cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.

Caeneos Inachii ferro Mavortius Haemon

645

colla rapit, cui dividuum trans corpus hiantes

truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis

iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiva

dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.

Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,

650

quis lucos, vetitus quibus emansisse sacerdos,

suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?

quem terrere queas? clipei penetrabile textum

pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,

candida pampineo subnectitur instita pilo,

655

crine latent umeri, crescunt lanugine malae,

et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,

bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae

carbaseique sinus, et fibula rasilis auro

Taenariam fulva mordebat iaspide pallam,

660

quam super a tergo velox gorytos et arcus

pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.

it lymphante deo media inter milia longum

vociferans: ‹prohibete manus, haec omine dextro

moenia Cirrhaea monstravit Apollo iuvenca;

665

Parcite, in haec ultro scopuli venere volentes.

gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi

Gradivusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum

et magnum Alciden.› iactanti talia frustra

turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta.

670

qualis ubi primam leo mane cubilibus atris.

erexit rabiem et saevo speculatur ab antro

aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum,

it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant

venantum, praedam videt et sua vulnera nescit:

675

sic tum congressu Capaneus gavisus iniquo

librabat magna venturam mole cupressum.

ante tamen, ‹quid femineis ululatibus,› inquit,

‹terrificas, moriture, viros? utinam ipse veniret

cui furis! haec Tyriis cane matribus!› et simul hastam

680

expulit; illa volans, ceu vis non ulla moretur

obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit.

arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,

eruptusque sinus vicit cruor. occidis audax,

occidis Aonii puer altera cura Lyaei.

685

marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis,

te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos

et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.

Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,

parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis.

690

eminet ante alios iam formidantibus arva

Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit

campum indignantem: famulo decus addit inane

maestus et extremos obitus inlustrat Apollo.

ille etiam clipeum galeamque incendit honoro

695

sidere; nec tarde fratri, Gradive, dedisti

ne qua manus vatem, ne quid mortalia bello

laedere tela queant: sanctum et venerabile Diti

funus eat. talis medios aufertus in hostes

certus et ipse necis, vires fiducia leti

700

suggerit; inde viro maioraque membra diesque

laetior et numquam tanta experientia caeli,

si vacet: avertit morti contermina Virtus.

ardet inexpleto saevi Mavortis amore

et fruitur dextra atque anima flagrante superbit.

705

hicne hominum casus lenire et demere Fatis

iura frequens? quantum subito diversus ab illo

qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni

nube salutato volucrem cognoscere Phoebo!

innumeram ferro plebem, ceu letifer annus

710

aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris

ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum

Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru

comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,

cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque

715

intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo

(invitus: iam fraxineum demiserat hastae

robur, et excussis apparuit infula cristis),

Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti

et domus et coniunx et amantes litora nati.

720

vixerat ille diu pauper scrutator aquarum,

decepit tellus, moriens hiemesque Notosque

laudat et experti meliora pericula ponti.

Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus

palantum strages ardetque avertere pugnam,

725

quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens

robora; sed viso praesens minor augure sanguis:

illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo

agmine consertum cunei latus; inde superbus

exeruit patriis electum missile ripis,

730

ac prius: ‹Aonidum dives largitor aquarum,

clare Giganteis etiamnum, Asope, favillis,

da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique

quercus alumna vadi; fas et me spernere Phoebum,

si tibi conlatus divum sator. omnia mergam

735

fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas.›

audierat genitor: vetat indulgere volentem

Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.

ille ruit: deus ipse vagis succedit habenis,

Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu.

740

tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant

signa, ruunt solo terrore, et vulnere citra

mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti

presserit infestos onus impuleritne iugales.

sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis

745

solvit hiems, aut victa situ non pertulit aetas,

desilit horrendus campo timor, arva virosque

limite non uno longaevaque robora secum

praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso

aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.

750

non secus ingentique viro magnoque gravatus

temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet.

ipse sedens telis pariterque ministrat habenis

Delius, ipse docet iactus adversaque flectit

spicula fortunamque hastis venientibus aufert.

755

sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto

nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha

Aetion, caesoque infamis fratre Polites,

conatusque toris vittatam attingere Manto

Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas.

760

et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes

corpora rimantur terras, omnisque per artus

sulcus et incisis altum rubet orbita membris.

hos iam ignorantes terit impius axis, at illi

vulnere semineces (nec devitare facultas)

765

venturum super ora vident; iam lubrica tabo

frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque

sanguine difficiles, et tardior ungula fossis

visceribus: tunc ipse furens in morte relicta

spicula et e mediis extantes ossibus hastas

770

avellit, strident animae currumque sequuntur.

Tandem se famulo summum confessus Apollo

‹utere luce tua longamque› ait ‹indue famam,

dum tibi me iunctum Mors inrevocata veretur.

vincimur: inmites scis nulla revolvere Parcas

775

stamina; vade diu populis promissa voluptas

Elysiis, certe non perpessure Creontis

imperia aut vetito nudus iaciture sepulcro.›

ille refert contra, et paulum respirat ab armis:

‹olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem

780

ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi

sensimus; instantes quonam usque morabere manes?

audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis

flumina tergeminosque mali custodis hiatus.

accipe commissum capiti decus, accipe laurus,

785

quas Erebo deferre nefas. nunc voce suprema,

si qua recessuro debetur gratia vati,

deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae

coniugis et pulchrum nati commendo furorem.›

desiluit maerens lacrimasque avertit Apollo:

790

tunc vero ingemuit currusque orbique iugales.

non aliter caeco nocturni turbine Cauri

scit peritura ratis, cum iam damnata sororis

igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.

Iamque recessurae paulatim horrescere terrae

795

summaque terga quati graviorque effervere pulvis

coeperat; inferno mugit iam murmure campus.

bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem

hortanturque gradus; alius tremor arma virosque

mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant

800

culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis

effugit; exciderunt irae, nutantia figunt

tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas

comminus inque vicem viso pallore recedunt.

sic ubi navales miscet super aequora pugnas

805

contempto Bellona mari, si forte benigna

tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit

mors alia, et socii pacem fecere timores.

talis erat campo belli fluitantis imago.

sive laborantes concepto flamine terrae

810

ventorum rabiem et clausum eiecere furorem,

exedit seu putre solum carpsitque terendo

unda latens, sive hac volventis machina caeli

incubuit, sive omne fretum Neptunia movit

cuspis et extremas gravius mare torsit in oras,

815

seu vati datus ille fragor, seu terra minata est

fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo

dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae.

illum ingens haurit specus et transire parentes

mergit equos; non arma manu, non frena remisit:

820

sicut erat, rectos defert in Tartara currus,

respexitque cadens caelum, campumque coire

ingemuit, donec levior distantia rursus

miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.