BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber tertius

 

_______________________________________________________

 

 

 

I

Hercules Surrentinus Pollii Felicis

 

Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra

Pollius et causas designat desidis anni,

quod coleris maiore tholo nec litora pauper

nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,

5

sed nitidos postes Graisque effulta metallis

culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti

ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma.

Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi

liminis et parvae custos inglorius arae?

10

unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti

Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum.

o velox pietas! steriles hic nuper harenas

ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis

saxa nec ulla pati faciles vestigia terras

15

cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes

ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro

an Getica venere lyra? stupet ipse labores

annus, et angusti bis seno limite menses

longaevum mirantur opus. deus attulit arces

20

erexitque suas, atque obluctantia saxa

summovit nitens et magno pectore montem

reppulit: immitem credas iussisse novercam.

Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos

incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,

25

sive tui solium Iovis et virtute parata

astra tenes, haustumque tibi succincta beati

nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:

huc ades et genium templis nascentibus infer.

non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi

30

nec formidatus Nemees ager antraque poscunt

Thracia nec Pharii polluta altaria regis,

sed felix simplexque domus fraudumque malarum

inscia et hospitibus superis dignissima sedes.

pone truces arcus agmenque immite pharetrae

35

et regum multo perfusum sanguine robur,

instratumque umeris dimitte gerentibus hostem.

hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho

texitur et signis crescit torus asper eburnis.

pacatus mitisque veni nec turbidus ira

40

nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge

confectum thiasis et multo fratre madentem

detinuit, qualemque vagae post crimina noctis

Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa

gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae

45

annua veloci peragunt certamina lustro.

hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos

parvus adhuc similisque tui cum prima novercae

monstra manu premeres atque exanimata doleres.

Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi

50

dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit

Alcides tensoque modos imitabitur arcu.

Tempus erat caeli cum torrentissimus axis

incumbit terris ictusque Hyperione multo

acer anhelantis incendit Sirius agros.

55

iamque dies aderat profugis cum regibus aptum

fumat Aricinum Triviae nemus et face multa

conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat

emeritos Diana canes et spicula terget

et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis

60

Itala terra focis Hecateidas excolit idus.

ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae

rus proprium magnique ducis mihi munere currens

unda domi curas mulcere aestusque levare

sufficerent, notas Sirenum nomine rupes

65

facundique larem Polli non hospes habebam,

assidue moresque viri pacemque novosque

Pieridum flores intactaque carmina discens.

forte diem Triviae dum litore ducimus udo

angustasque fores adsuetaque tecta gravati

70

frondibus et patula defendimus arbore soles,

delituit caelum et subitis lux candida cessit

nubibus ac tenuis graviore favonius austro

immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum

attulit, Iliaco dum dives Elissa marito

75

donatur testesque ululant per devia nymphae.

diffugimus, festasque dapes redimitaque vina

abripiunt famuli; nec quo convivia migrent,

quamvis innumerae gaudentia rura superne

insedere domus et multo culmine dives

80

mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi

suadebant laesique fides reditura sereni.

stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi

et magnum Alciden humili lare parva premebat,

fluctivagos nautas scrutatoresque profundi

85

vix operire capax. huc omnis turba coimus,

huc epulae ditesque tori coetusque ministrum

stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.

non cepere fores, angustaque deficit aedes.

erubuit risitque deus dilectaque Polli

90

corda subit blandisque virum complectitur ulnis.

‹tune,› inquit ‹largitor opum, qui mente profusa

tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti

Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,

tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus

95

aeraque, tot scripto viventes lumine ceras

fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam

te gauderet, erant? longo tu tramite nudos

texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,

nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,

100

ne sorderet iter. curvi tu litoris ora

clausisti calidas gemina testudine nymphas.

vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni

Pollius? et talis hilaris tamen intro penates

et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem

105

despicit et tacite ridet mea limina Iuno.

da templum dignasque tuis conatibus aras,

quas puppes velis nolint transire secundis,

quo Pater aetherius mensisque accita deorum

turba et ab excelso veniat soror hospita templo.

110

nec te, quod solidus contra riget umbo maligni

montis et immenso non umquam exesus ab aevo,

terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo

asperaque invitae perfringam viscera terrae.

incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.

115

non Amphioniae steterint velocius arces

Pergameusve labor.› dixit mentemque reliquit.

Nec mora, cum scripta formatur imagine tela.

innumerae coiere manus: his caedere silvas

et levare trabes, illis immergere curae

120

fundamenta solo. coquitur pars umida terrae

protectura hiemes atque exclusura pruinas,

indomitusque silex curva fornace liquescit.

praecipuus sed enim labor est excindere dextra

oppositas rupes et saxa negantia ferro.

125

hic pater ipse loci positis Tirynthius armis

insudat validaque solum deforme bipenni,

cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,

ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant

Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo.

130

non tam grande sonat motis incudibus Aetne

cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris

Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat

Mulciber et castis exornat Pallada donis.

decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi

135

artifices mirantur opus. vix annus anhelat

alter, et ingenti dives Tirynthius arce

despectat fluctus et iunctae tecta novercae

provocat et dignis invitat Pallada templis.

iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens

140

fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores

Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae.

nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,

cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans.

ipsae puniceis virides Nereides antris

145

exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent,

nec pudet occulte nudas spectare palaestras.

spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus,

silvaque quae fixam pelago Nesida coronat,

et placidus Limon, omenque Euploea carinis,

150

et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias

addisces, Misene, tubas, ridetque benigna

Parthenope gentile sacrum nudosque virorum

certatus et parva suae simulacra coronae.

Quin age et ipse libens proprii certaminis actus

155

invicta dignare manu; seu nubila disco

findere seu volucres Zephyros praecedere telo

seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,

indulge sacris et, si tibi poma supersunt

Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;

160

nam capit et tantum non degenerabit honorem.

quod si dulce decus viridesque resumeret annos,

(da veniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses.

Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras

libamenta tuli. nunc ipse in limine – cerno

165

solventem voces et talia dicta ferentem:

‹macte animis opibusque meos imitate labores,

qui rigidas rupes infecundaeque pudenda

naturae deserta domas et vertis in usum

lustra habitata feris, foedeque latentia profers

170

numina. quae tibi nunc meritorum praemia solvam?

quas referam grates? Parcarum fila tenebo

extendamque colus (duram scio vincere Mortem);

avertam luctus et tristia damna vetabo

teque nihil laesum viridi renovabo senecta

175

concedamque diu iuvenes spectare nepotes,

donec et hic sponsae maturus et illa marito,

rursus et ex illis soboles nova grexque protervus

nunc umeris inreptet avi nunc agmine blando

certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.

180

nam templis numquam statuetur terminus aevi

dum me flammigeri portabit machina caeli.

nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos

nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.›

Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem

185

populeaque movens albentia tempora silva

et Styga et aetherii iuravit fulmina Patris.