BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber primus

 

_______________________________________________________

 

 

 

Statius Stellae suo salutem

 

Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o[ . . . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent!

Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat ‹a Iove principium.› centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. ‹potuisti illud› – dicet aliquis – ‹et ante vidisse.› respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . . . . .