BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Silius Italicus

ca. 25 - 101

 

Testimonia

 

________________________________________________________________

 

 

 

Plini epistolae III, 7

 

C. Plinius Caninio Rufo suo s.

 

1 Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam; causa mortis valetudo. 2 erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem inrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. 3 Laeserat famam suam sub Nerone (credebatur sponte accusasse), sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat. 4 Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia; salutabatur, colebatur, multumque in lectulo iacens, cubiculo semper, non ex fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, cum a scribendo vacaret. 5 Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur. 6 novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit seque in Campania tenuit ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. 7 magna Caesaris laus, sub quo hoc liberum fuit, magna illius, qui hac libertate ausus est uti. Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. 8 plures isdem in locis villas possidebat adamatisque novis priores neglegebat. multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat. 9 In hac tranquillitate annum quintum et septuagensimum excessit delicato magis corpore quam infirmo, utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit. 10 illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit. [...]

(Fons: C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri decem, ed. Helmut Kasten, München 1968)

 

 

Martialis epigrammata IV, 14

 

Sili, Castalidum decus sororum,

Qui periuria barbari furoris

Ingenti premis ore perfidosque

Astus Hannibalis levisque Poenos

5

Magnis cedere cogis Africanis:

Paulum seposita severitate,

Dum blanda vagus alea December

Incertis sonat hinc et hinc fritillis

Et ludit tropa nequiore talo,

10

Nostris otia commoda Camenis,

Nec torva lege fronte, sed remissa

Lascivis madidos iocis libellos.

Sic forsan tener ausus est Catullus

Magno mittere Passerem Maroni.

 

(Fons: Martialis Epigrammata, ed. W. Heraeus/J. Borovskij, Leipzig 1976/82)